Obrazy na stronie
PDF
ePub

conscience d'avoir parlé assez longuement, et il juge préférable de laisser à l'assistance le temps de ruminer et de bien digérer la nourriture spirituelle qu'elle vient de recevoir.

D. G. MORIN.

[DE OCTO SENTENTIIS BEATITUDINUM EX EVANGELIO]

Sanctum euangelium audiuit nobiscum caritas uestra de ipso capitulo quod recitatum est loquentes nos ad uos adiuuet dominus, ut ea quae dicimus apta sint uobis, et fructificent in moribus uestris. Omnis enim auditor uerbi dei cogitare debet 3 secundum hoc quod audit debere euenire; nec quaerat uerbum dei laudare lingua, et uita contempnere. Si enim quae dicuntur suauia sunt cum audiuntur, quanto suauiora debent esse cum fiunt? Similes enim nos sumus seminantibus, uos autem agri dei estis non pereant semina, fructi | f. 77 | ficet messis. Do10 minum Christum audistis nobiscum, cum accessissent ad eum discipuli eius, aperiens os suum docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Et reliqua. Accecedentes ergo ad se discipulos suos magister unus et uerus docebat ista dicens quae commemorauimus breuiter. Et uos 15 accessistis ad nos, ut ipso adiuuante loquamur uobis, et doceamus uos. Quid melius facimus, quam cum ea docemus, quae tantus magister exponens dixit? Estote ergo pauperes spiritu, ut uestrum sit regnum caelorum. Quid timetis esse pauperes ? Cogitate diuitias regni caelorum. Timetur paupertas: timeatur, 20 sed iniquitas. Nam post paupertatem iustorum ueniet magna felicitas, quia plena securitas; hic autem quanto magis augentur diuitiae, quae uocantur et non sunt, et timor augetur, et cupiditas non finitur. Potes mihi dare diuites multos: unum mihi securum da <re> potes? Ardescit, ut adquirat : tremit, ne 25 perdat. Quando liber est talis seruus ? Seruus est, qui seruit qualicunque dominae et liber est qui seruit auaritiae? Beati ergo pauperes spiritu. Quid est, pauperes spiritu? Pauperes uoluntatibus, non facultatibus. Ille enim, qui spiritu pauper est, humilis est et audit deus gemitus humilium, et non contem30 pnit preces eorum. Inde coepit dominus commendare sermonem suum, ab humilitate, id est a paupertate. Inuenis hominem religiosum, habundantem his rebus terrenis, nec tamen inflatum superbia. Inuenis hominem egentem, nihil habentem, et in rebus nullis sedentem. Non magis ille spem habet quam ille. Ille est 35 enim pauper spiritu, quia humilis est: iste autem pauper est, et

[DE OCTO... EVANGELIO] Titre suppléé à l'aide de Possidius, Indic. c. 8. 1-2 les mots de i. c. q. recitatum est sont joints à ce qui précède et suivis d'un point ; une nouvelle phrase commence avec Loquentes 12 caelorum] Mt. 5, 1-3. restitué par conjecture; da ms., sans point d'interrogation après potes répété à tort 34 ille s. h. q. ille] peut-être pour iste..... quam ille.

24 dare]

25 qui seruit]

non spiritu. Ideo dominus Christus cum dixisset Beati pauperes, addidit spiritu. Quicumque ergo nos audistis et pauperes estis, nolite quaerere diuites esse. Audite apostolum, non me, uidete quid dixerit: Est autem, inquit, quaestus magnus pietas cum suf 40 ficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri non dixit qui sunt, sed, qui uolunt fieri qui ergo uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem, inquit, et in laqueum, et desideria multa stulta et noxia, 45 quae mergunt homines in interitum et in perditionem. Radix est enim omnium malorum auaritia, quam quidam appetentes a fide errauerunt, et inseruerunt se doloribus multis. Quasi dulce nomen est, quando audiuntur diuitiae. Incidunt in temptationem, nunquid dulce nomen est? Desideria multa stulta et noxia, nun50 quid dulce nomen est? Interitus et perditio, nunquid dulce nomen est ? | f. 77 | Inseri doloribus multis, nunquid dulce nomen est? Non te seducat unum falsum bonum, ut haereas tot ueris malis. Quia uero his uerbis beatus apostolus non est alloquutus eos qui diuites sunt, sed eos qui non sunt, ne uelint esse quod non sunt, uideamus etiam cum quibus inueniat eos quos iam diuites inuenit. Diximus uobis quae dicenda fuerant, uos qui pauperes estis audistis; si qui autem hic diuites estis, eundem ipsum beatum apostolum audite. Scribens ad Timotheum discipulum suum, inter cetera quae illum monuit, etiam hoc 60 dixit Praecipe diuitibus huius mundi. Iam uerbum dei diuites eos inuenit: nam si pauperes eos inuenisset, illa dixisset quae iam commemoraui. Praecipe ergo diuitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo, qui praestat nobis omnia habundanter ad fruendum. Diuites sint 65 in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant uitam ueram. Consideremus paululum pauca uerba ista. Ante omnia, inquit, praecipe diuitibus non superbe sapere. Nihil enim sic generat superbiam, quomodo diuitiae. Diues si non fuerit superbus, calca

35

tia

39-47 Est autem... mullis] 1 Tim. 6, 6-10

55 cum

40 sed nec auferre aliquia] texte propre à s. Augustin, dans plusieurs des passages groupés par Sabatier ; de même uictum et tegumentum habentes... in laqueum (om. diaboli)... stulta et noxia... auari55 etiam] eti récrit sur deux autres lettres dont la seconde semble un u quibus inueniat] peut-être une distraction de copiste; le sens réclame plutôt quelque chose comme quibus (uerbis) conueniat 60 mundi] version habituelle à s. Augustin, et conservée ci-dessous 1. 62; le copiste, par distraction, y a substitué ici le mot de la Vulgate, saeculi 62-66 Praecipe... ueram] 1 Tim. 6, 17-19 ici encore avec plusieurs particularités du texte biblique d'Augustin, Praecipe en tête de la phrase, puis mundi... superbe, omission de benefaciant 66 uitam ueram] corrigé ci-dessous 1. 107 ueram uitam 68 superbiam... diuitiae] restitué par conjecture; diuitias... diuitias ms: sentence familière à Augustin, cf. serm. 36, n. 2; 39, n. 4; 85, n. 3; et en termes presque identiques, serm. 61, n. 10: «Nihil enim est quod sic generent diuitiae, quomodo superbiam. >

70 uit diuitias, suspendit se ad deum; diues superbus non possidet, sed possidetur. Diues superbus similis est diabolo. Diues superbus quid habet, quando deum non habet? Adiecit etiam : Neque sperare in incerto diuitiarum. Sic debet habere diuitias, ut sciat posse perire quod habet. Habeat ergo quod perdere non 75 potest. Cum ergo dixisset neque sperare in incerto diuitiarum, adiecit sed in deo uiuo. Diuitiae quippe possunt perire et utinam sic pereant, ut non te perdant. Alloquitur et irridet psalmus diuitem sperantem in diuitiis. Quamquam in imaginem dei ambulet homo. Factus est enim utique homo ad imaginem dei; 80 sed agnoscat se quod factus est, perdat quod ipse fecit, et maneat quod eum deus fecit. Quamquam ergo in imaginem dei ambulet homo, tamen uane conturbabitur. Quid est, uane conturbabitur? Thesaurizat, et nescit cui congregauit ea. Viuentes attendunt ista de mortuis: uident multorum mortuorum bona non 85 possideri a filiis eorum, sed aut luxuriando perdere quod eis dimissum est, aut per calumpnias amittere; et, quod est grauius, dum quaeritur quod habet, perit et qui habet. Multi occiduntur propter diuitias suas. Ecce quod habebant hic dimiserunt : quando quod iussit inde non fecerunt, qua fronte ad eum exie90 runt? Sint ergo tibi diuitiae uerae: ipse deus, qui praestat nobis omnia habundanter ad fruendum. Diuites sint, inquit, in operibus bonis. Ibi appareant diuitiae, ibi seminent. De talibus enim operibus loquebatur idem apostolus, ubi ait: Bonum | f. 78 | autem facientes non deficiamus: tempore enim metemus. Seminet: 95 nondum uidet quod adquisiturus est credat et spargat. Nunquid enim agricola seminator iam uidet segetem collectam? Tanto labore frumentum et tanta cura reconditum eicit et proicit. Ille credit semina sua terrae tu opera tua non credis ei qui fecit caelum et terram? Ergo diuites sint, sed in operibus 100 bonis. Facile tribuant, communicent. Quid est, communicent? Non soli habeant. Dixisti, o apostole, et docuisti facere sementem : ostende et messem. Ostendit. Audi et messem. O auare, noli piger esse seminare: audi, inquam, et messem. Adiungit enim, cum dixisset diuites sint in operibus, bonis facile tribuant, com105 municent; quia hoc solum dixit, ut spargant, debet dicere quid colligant. Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futu rum, ut apprehendant ueram uitam. Transitura est falsa uita, ubi delectant diuitiae. Ergo post istam uitam ueniendum est ad ueram uitam. Amas quod habes: hoc tutiore <loco> pone, ne

70-71 non possidet, sed possidetur] très souvent également chez Aug. 78-82 Quamquam... conturbabitur] Ps. 38, 7 texte rappelé par Aug., et avec les mêmes particularités, dans le serm. 60, n. 2 et ailleurs ; lors de son Tractatus sur ce psaume, il avait rayé le mot Dei de sa version 78-81 imaginem] I'm final représenté par un trait sur l'e 83 ea] Ps. 38, 7 87 quaeritur] conjecture; le ms. a querim, avec sigle de ur sur l'm temus] Gal. 6, 9 Seminet] récrit ici, semble t-il, avec un trait sur le second e; pour seminator? 105 quid] quod en abrégé, ms. 107 ueram uitam] corr. 1 m de uitam ueram 109 loco] suppléé par conjecture: cf. 1. 112.

94 me

110 perdas. Certe tota sollicitudo tua non est, quisquis amas diuitias, nisi ne perdas quod habes. Consilium audi domini tui. Non est tutus locus in terra: migra in caelum. Volt bas quod congregasti commendare fidelissimo seruo tuo: commenda fideli domino tuo. Seruus tuus, quamuis tibi sit fidelis, potest perdere 115 uel inuitus; nihil potest perdere deus tuus: quicquid ei commendaueris, apud ipsum habebis, quando et ipsum habebis. Quia dixi, migra et in caelo pone, non tibi cogitatio carnalis subrepat et dicat tibi: Et quando eruo de terra, uel tollo de terra quod habeo, et in caelo pono? quomodo ascendo? quibus illuc quod 120 habeo machinis leuo? Attende esurientes, attende nudos, attende inopes, attende peregrinos, attende captiuos laturarii tui <erunt> migrantis ad caelum. Forte hic cogitas, et dicis tibi: Quomodo erunt isti laturaiii? Sicut ego cogitabam quomodo in caelum leuare possem quod habebam, et non inuenie125 bam, sic cogito quomodo in caelum leuent quibus do, et similiter non inuenio. Audi ergo quid tibi dicit Christus: Traiecticium fac; illic mihi da, et ego hic tibi reddo. Christus dicit : Illic in terra ubi habes da mihi, ego autem hic reddo tibi. Etiam hic dicturus es: Quomodo Christo dabo? Christus in caelo est, 130 sedet ad dexteram patris: quando hic erat in carne, dignatus est propter nos esurire, sitire, hospitio indigere: exhibita sunt ei ista omnia a religiosis, qui digni fuerunt recipere in domum suam dominum suum: modo Christus nullius indiget, incorruptibilem carnem ad patris dexteram collocauit. Quomodo ei hic 135 do non egenti? Excidit quod ait : Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. | f. 78 | Caput in caelo est, sed membra habet in terra: det membrum Christi membro Christi, det qui habet egenti. Membrum Christi es, et habes quod des; membrum Christi est, et eget ut des. Ambo unam uiam ambulatis, 140 ambo comites estis: pauper leuis est humeris, tu diues grauatus es sarcinis da ex eo quod premeris, ex eo quod te honerat da indigenti, et te releuas, et comitem subleuas. Scribtura sancta dicit: Pauper et diues occurrerunt sibi: fecit autem ambos dominus. Suauissima sententia, Pauper et diues occurrerunt sibi. 145 Ubi sibi occurrerunt, nisi in ista uita? Ille est bene uestitus, iste pannosus, sed quando sibi occurrerunt. Ambo sunt nudi

126 Traiecti.

113 fideli domino tuo] même pensée souvent dans Augustin, par ex. serm. 18, n. 3; 39, n. 6; 60, n. 8 et al. 119 quomodo] quo ms. 122 laturarii tui] j'ai suppléé ici le verbe erunt, d'après la phrase suivante ; quant à l'emploi du mot « laturarius dans Augustin, cf. entre autres, serm. 18, 4; 38, 9; 60, 8. cium fac] L'expression revient également serm. 38, 9 ; 42, 2; 86, 11. Mt. 25, 40 138 es] substitué par conjecture à est du ms. gèrement effacée après coup 142 Scribtura] ms. avec b nus] Prov. 22, 2; le même thème amène la même citation, terversion identique pauper et diues, au lieu de diues et pauper uita] cf. ibid.: Ubi sibi occurrerunt? in hac uita», et la suite. runt] suivi à tort d'un point d'interrogation dans ms.

136 fecistis] 141 honerat] l'h lé143 Pauper... domiserm. 39, 6 avec l'in

145 nisi in ista

146 occurre

nati, et diues enim pauper natus : non attendat quod ille inuenit, sed respiciat quod attulit. Quid attulit miser, quando natus est, nisi nuditatem et lacrimas? Ideo ait apostolus: Nihil 150 intulimus in hunc mundum, sed nec auferre hinc aliquid possumus. Praemittat ergo a se quod inueniat cum exierit. Est ergo pauper, est et diues, et occurrerunt sibi; ambos autem fecit dominus diuitem, unde huic subueniret; pauperem, unde illum probaret. Beati ergo pauperes spiritu, quoniam ipsorum est 155 regnum caelorum. Habeant diuitias, non habeant diuitias: pauperes sint, et ipsorum et regnum caelorum.

Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Mites. Non resistentes uoluntati dei, ipsi sunt mites. Qui sunt mites? Quibus, quando bene est, laudant deum, et quando male est, 160 non blasphemant deum in bonis operibus suis deum glorificant, in peccatis suis seipsos accusant. Ipsi haereditate possidebunt terram. Quam terram, nisi de qua dicit psalmus: Spes mea es tu, portio mea in terra uiuentium?

Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Fratres mei, luctus 165 luctuosa res est, quando est gemitus paenitentis. Omnis enim peccator lugere debet. Quis lugetur nisi mortuus ? et quid tam mortuum quam iniquus? Magna res lugeat se, et reuiuiscit: lugeat in paenitentia, et consolabitur indulgentia.

Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi satura170 buntur. Hoc est, in hac terra nostra esurire iustitiam. Saturitas iustitiae in alio loco erit, ubi nemo peccabit, qualis est iustitiae saturitas in angelis sanctis. Sed nos, qui esurimus et sitimus iustitiam, dicamus deo: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 175 Optimo ordine, cum dixisset, Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, adiunxit, Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur deus. Esuris enim et sitis iustitiam. Si esuris et sitis, mendicus es dei. Stas ergo mendicus ante ianuam dei; stat et alter mendicus ante ianuam tuam : quod feceris cum 180 mendico tuo, | f. 79 | hoc facit deus cum suo.

Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. Omnia illa quae supra dicta sunt agat, et cor eius mundatur. Mundum

148 sed] suivi d'un second attendat, rayé, et remplacé de I m. par respiciat. 150 pos sumus] 1 Tim. 6, 7 avec le hinc d'Augustin, qui manque ci-dessus l. 40 157 terram] Mt. 5, 4 version augustinienne 158 Non resistentes uoluntati dei etc.] cf. serm. 53, 2: << Hoc enim est esse mitem, non resistere deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse tibi placeat, non tu tibi; in eo quod mala iuste pateris, ipse tibi non displiceat, sed tu 'tibi. > 163 uiuentium] Ps. 141, 6 164 consolabuntur] Mt. 5, 5 toujours version d'Aug. 169 saturabuntur] Mt. 5, 6 173 in terra] Mt. 6, 10 174 consequentur] Mt. 5, 7; plus bas ipsis miserebitur deus; deux versions différentes pareillement dans le serm. 53, n. 5 et 6 180 cum suo] Serm. 53, 5: « Mendicum hominem audis, mendicus ipse dei es. Petitur a te, et petis. Quod egeris cum petitore tuo, hoc aget deus 181 mundo corde] leçon qui alterne dans les œuvres d'Augustin avec l'autre, mundicordes ».

-cum suo. >

uidebunt] Mt. 5, 8.

« PoprzedniaDalej »