Obrazy na stronie
PDF
ePub

EXCUDEBAT E. DUVERGER

VIA DE VERNEUil, no 4.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic][subsumed]

PRÆMONITIO NOVI EDITORIS.

OPERE pretium est Lectori benevolo breviter indicare, quibus auxiliis freti, manum ultimam huic operi imposuerimus, et quos duces præcipuos in nostra Horatii interpretatione simus secuti.

Utilissimum doctissimi DoeriNG commentarium, cui felicissime præiverat in nostro poeta elucidando, vir doctrina et ingenio venerandus Mitscherlichius, Editioni huic nostræ præ ceteris accommodandum sine dubio censuimus; ita tamen, ut utriusque Cl. Viri notas miscere, et ubi necesse videretur, emendare nostri semper juris esset, novasque etiam de nostro interpretationes adjicere.

Quum autem emendationum nostrarum, notarumque, quas ipsi summo studio summaque diligentia undique collegimus, non spernenda crevisset seges, tum in duobus primis odarum, tum in reliquis libris, satius putavimus deinceps notare quidquid proprium nobis foret ac peculiare, ne quis eruditissimis Viris adtribueret, quod ipsorum non esset. Ergo a tertio Carminum libro, quidquid pro nostra facultate addidimus, distinximus his literis, ED.: et si usque ad illa carmina hanc curam imprudentes neglexerimus, optimo lectori a nobis satisfieri precamur, quod magis illius commodo et Horatianæ laudi, quam nostræ commendationi consulere in animo semper fuerit.

Præterea Odarum et Epodon, et Satirarum, et Epistolarum unicuique titulum præfiximus, quamvis ipse DOERING Omiserit; immo Analysim subjecimus, vel ex commentario Mitscherlichii excerptam, vel a nobis ipsis elaboratam (in Satiris præsertim et Epistolis), ut rerum sententiarumque series, utili compendio, facilius innotesceret. Etenim in Satiris Epistolisque, quum liberius negligentiusque, ut fert illud scribendi genus, auctor evagari videatur, periculum est, ne partium junctura lectorem fallat. Diligenter indicavimus, qua de causa, et quo tempore opus unumquodque scriptum sit, tum cogitandi, tum scribendi rationem

paucis ibidem, ut in notis ad contextum, recognoscendo: sed præcipuam in interpretanda Epistola ad Pisones, sive Arte Poetica, diligentiam adhibuimus: cujus in Proœmio Wielandum omnem expressimus, et in fine quindecim Excursus collectos ita disposuimus, ut ad difficiliora hujus Epistolæ loca explananda adducti, quisque pro sua parte, venerint, CC. GESNER, DACIER, R. Bentley, BOILEAU, BOSSUET, DUMARSAIS, GALIANI, DELILLE, EUSEBE SALVERte, et REUVENS.

SONADE,

Neque Germanos tantum quos diximus interpretes, sed Anglos etiam et Gallicos in periculosam laboris nostri societatem adscivimus; inter quos Dacierius præsertim magno auxilio fuit. Liceat quoque Doctissimos et amantissimos Collegas hic nominare, BoisJ. V. LECLERC, Burnouf, AlexanDRE, et ELOI JOHanneau, qui nobis identidem hæsitantibus humaniter communicare voluerunt, quæcumque immensa eruditio, ingeniosa sagacitas, absoluta poeseos et antiquitatis latinæ scientia per longam studiorum seriem congerere potuit! nam neque judices usquam candidiores, neque duces usquam certiores invenias, quos dum sequaris, nullatenus a recta via deflectes.

Tot et tantis nominibus literatum juvenem (Bourbon) gaudemus adjungere, quem laureatum Academia Parisiensis, et jurisconsultum illustres commendant amicitiæ. Hic enim ab initio usque ad calcem hujus Horatianæ editionis ita strenuam nobis navavit operam, ut talem socium non sine gravi piaculo tacuerim.

Postremo quam maxima cura nostri Poetæ locos, si quid vel in sententia, vel in verbis etiam simile appareret, variis auctorum locis contulimus, qui Græce Latineque, et in primis Gallice scripserunt; quod Lectori et utile, et gratum fore, pro nostra in eum voluntate, confidimus. Vale, et nos ama.

Datum Parisiis, octobri mense, 1831.

N. E. L.

« PoprzedniaDalej »