Obrazy na stronie
PDF
ePub

Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest, atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.

Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis sapiens; quum te neque fervidus æstus
Dimoveat lucro, nec hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?

35

40

micæ, » enati sunt tres versus elegan- horrenda et frigora ingentia soleut tissimi.

33. Nam exemplo est, sc. magno, quo rebus suis prospicit, labore. Hæc tria verba poetæ sunt, dum tres versus, qui e formica ductam comparationem continent, ab istis hominibus dicuntur. ED. magni laboris, suaviter per antithesin formicæ parvulæ tribuitur labor magnus. Ore trahit. Plin. Hist. Nat. lib. XI, c. 30 : « gerunt ea onera morsu, majora aversæ postremis pedibus moliuntur, humeris obnixæ. »ED.- non inc. futuri; similiter Virg. Æn. IV, v. 402 : « ingentem formica farris acervum, Quum populant, hiemis memores tectoque reponunt. » ED.

36. Quæ, simul inversum, etc. Hic refert poeta: at eadem, simul ac sol in Aquarium transit, et tempus, quo annus circumactus est, pluviosum et triste reddit; pro simplice: tempus hiemale. annum inversum, h. e. exactum; donec annus cursum suum peragit, dicitur vertens; quando cursum suum exegit, dicitur inversus. Schol. Porphyr. «Maxime sole in Aquario constituto tempestates

esse. Sol autem transit in Aquarium XVII Calend. Febr. in eo est diebus triginta usque ad XVII Cal. Mart. » —Aquarius, gall. le verseau. ED.—contristat, tristem per pluvias et obscuritatem facit. Sic Virg. G. III, 278. «...aut unde nigerrimus Auster Nascitur, et pluvio contristat frigore cœlum. ED. Non usquam prorepit, foras jam non exit, domi se continet. ED..— et illis utit. ante Quæsitis sapiens, et illis, quæ ante congessit, ut animal sapiens, pro: sapienter hieme fruitur. Jam transfert poeta exemplum formica ad avarorum stultitiam; congerunt quidem avari, sicuti formica, divitias, sed iis non utuntur. Formica igitur homine avaro est sapientior. hiems, frigus. ignis, mare, ferrum, de rebus violentis, quæ perniciem intentant. Nil obstet tibi, etc. Ne multa! quum nullo omnino periculo a divitiis coacervandis te deterreri patiaris, modo nemo, qui te ditior sit, reperiatur; id. est, quum omnia pericula adire non dubites, ut nemo opibus te superet. En.

42. Defossa, explicant effossa, et

Quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem.
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ?
Millia frumenti tua triverit area centum,

Non tuus hoc capiet venter plus, ac meus; ut si
Reticulum panis venales inter onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturæ fines viventi, jugera centum, an
ex magno

Mille aret?

At suave est,

laudant defossos specus apud Virg. Georg. III, 376, proprie enim non terra, sed aurum sub terra defodi dicitur. An defossa, ut in multis aliis locis, non ad nomen, cui adjectum est, sed ad nomen vicinum referri debet? ut in Satir. seq. v. 29, vox subsuta non ad veste, sed ad instita referenda est ; et sic auri pondus defossum deponere erit: defossum reponere, seponere, recondere, vel simpliciter pro defodere.— timidum, accommodate ad ingenium hominis avari qui semper opibus timet. Quod, si comminuas, sicilicet ideo avari opes suas terra recondunt, quia si quid vel minimum ab iis detraherent, eas jam ad nihilum redactas putarent. ED.

44. Ni id fit, nisi opibus utaris, nisi eas vitæ necessitatibus impendas, quid utilis aut pulchri in ipsis reperias? ED. Millia frumenti, etc. Quamvis centum millia modiorum frumenti terantur in area tua, ob hoc tamen (ob hanc tamen copiam) non plus venter tuus, quam meus, capiet; frumenta, quæ terebantur in area, h. e. in agro, ubi ad terendas fruges area facta est; cf. supr. ad Od. I, 4,

tollere acervo.

45

50

[blocks in formation]

teret area culmos. » — học, pro : ob hoc, ideo, passim apud Nostrum. Sat. I, 2, 81; Sat. I, 3, 93; Śat. I, 4, 9; 6, 41 et 52, et 87; 9, 8.- - Reticu lum, mantica sive pera, ex reti contexta.-venales inter, mos Romanis erat, ut, quum itinera susciperent, portandum servis panem darent; venalis hic pro quolibet servo ponitur, qua tamen voce vulgo significabatur servus emptus, dum verna dicebatur, qui domi natus erat. Ed.-nihilo plus accipias, cuique enim servo suus per diem cibus assignabatur (gall. une ration). ED.

50. Viventi, vix locus, puto, idoneus ex scriptore aliquo, qui Horatii ætate vixit, afferri poterit, ubi impersonali refert junctus sit dativus. Fuerunt igitur, qui viventi mutarent in viventis. Quæ tamen lectio non satis codicibus confirmatur. Naturæ fines, id est, iis contentus quæ natura postulat, nec ea desiderat quæ extra naturæ necessitates sunt. En. At suave est, etc. Hic ava

intra

Dum ex parvo nobis tantumdem haurire relinquas, Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?

55

Ut, tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho, et dicas: Magno de flumine mallem,
Quam ex hoc fonticulo, tantumdem sumere. Eo fit,
Plenior ut si quos delectet copia justo,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer:
At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo
Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis. 60
At bona pars hominum, decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit; quia tanti, quantum habeas, sis.
Quid facias illi? jubeas miserum esse, libenter

rus objicit at mihi suavius est ex magno acervo haurire. ED.

52. Tantumd. haur. tollere, promere; reponit Horatius confutando. -cumeris. Schol. Acr. Cumeram dicimus vas ingens vimineum, in quo frumenta conduntur. Sic ipse alibi (Epist. I, 7, 30). Sive cumeræ dicuntur vasa fictilia, similia doliis, ubi frumentum suum reponebant agricolæ. Tertio cumeræ dicuntur vasa minora, quæ capiunt quinque sive sex modios, quæ lingua Sabinorum trimodiæ dicuntur.-granaria, sunt vasta horrea, ubi grana servantur; sic magna avari horrea parvæ moderati hominis cumeræ opponuntur. ED.

[blocks in formation]

ii, qui parvo fonte non contenti, ex magno flumine, qualis est Aufidus, haurire malint, hujus fluctibus abrepti in aqua pereant, b. e. ut ii, qui, parvis non contenti, ampliora et largiora usque appetunt, hujus insatiabilis cupiditatis pœnas luant.-ferat, auferat, abripiat.—Aufidus acer, rapidus in Apulia fluvius, nunc Ofanto; supr. Od. III, 30, 10, dicitur violens, et Od. IV, 14, 25, tauriformis.

61. At bona par's hominum, etc. At bona pars hominum non ideo opes congerit, quod auri acervo delectetur, sed quia ex opibus pendet ceterorum æstimatio. ED.--- cupid. falso, cupidine false laudis ; laus enim vera in virtute posita est, in hominum autem opinione non nisi falsa. ED. quia tanti, quantum hab. sis, quia, quanta tibi divitiarum possessio, tanta tui sit æstimatio, s. quantum bonorum possideas, tantum tibi statuatur pretii. Antiquus poeta in Seneca epist. 116 « ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit. » ED.-Quid facias

[ocr errors]

Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives populi contemnere voces

Sic solitus: «< Populus me sibilat, at mihi plaudo

« Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca. »>
Tantalus a labris sitiens fugientia captat

Flumina.... quid rides? mutato nomine, de te
Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians, et tamquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus?

illi? quomodo illi succurras? - jubeas miserum esse, etc. Sine, quæso, eum miserum esse, quoniam eum ita agere et proinde miserum esse juvat.

Quatenus, quandoquidem, quoniam. Od. III, 24, 30 : « quatenus, heu nefas! virtutem incolumem odimus. » — - quidam memor. Athenis, homines, qualis hic Athenis fuisse narratur, ubique gentium reperiuntur. Respexit igitur fortasse poeta, ut putat Heindorfius, Romanum aliquem nobiliorem, quem, satis notum omnibus, invidiæ evitandæ causa nominare noluit. Populus me sibilat, ille sane non, laudem opibus obtinebat, sed dum sua culpa miser et ideo deridendus ceteris videretur, sese divitiarum aspectu solabatur. ED.

68. Tantalus a labris, etc. Tu, qui nummos in arca tantum contemplaris, nec usum inde capis, idem fere facis, quod apud inferos Tantalus, qui sitiens aquam, a labris refugientem captat.-quid rides? Quid ad Tantali notam fabulam rides? ED. mutato nomine, etc. Enimvero. ea, quæ de Tantalo finguntur, si nomen tuum

quem præbeat usum?

65

70

cum Tantali nomine mutaveris, egregie in te quadrant; quemadmodum enim ille videbat quidem ante ora aquam, nec tamen eam hauriebat, ita tu nummos, tanquam pictas tabulas, contemplaris, nec usum ex iis capis. —undique, ex omnibus locis et omnibus modis, per fas et nefas. ED. Indormis, avarus scilicet metuens ne fur opes eripiat, iis incubat et indormit. De avaro Lucilius Frag. lib. VI, initio : « Bulgam, et quidquid habet nummorum, secum habet ipse: Cum bulga cœnat, dormit, lavit: omnis in una Spes hominis bulga, hac devincta est cetera vita. » ED.-inhians xxvos)..... inhiare dicuntur, qui hiante quasi ore (h. e. summa cupiditate) alicui rei imminent, toto animo in aliqua re defixi sunt. sacris ; res sacras sacerdotes tantum modo tangere, nihil autem ex iis detrahere valebant. Ed.-pictis tanquam gaudere tabellis; pictæ scilicet tabulæ sedulo servantur, respiciendæ tantum, non autem tangendæ. ED.

-

73. Nescis quo valeat nummus? An nescis quo spectet nummi vis et

Panis ematur, olus, vini sextarius: adde,
Queis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc juvat? horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit, habes qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac reddat natis carisque propinquis?

Non uxor salvum te vult, non filius, omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ.

[blocks in formation]

75

80

85

vite accepit: « Du moment qu'il gagna ce qui cause nos peines, Le sommeil quitta son logis; Il eut pour hôtes les soucis, Les soupçons, les alarmes vaines. Tout le jour il avait l'œil au guet; et la nuit, Si quelque chat faisait du bruit, Le chat prenait l'argent. » ED.- horum bonorum, ejusmodi bonorum, quæ tantas curas injiciunt eorum possessoribus.

80. At si, hæc objicit avarus. — tentatum, corpus, quod invadit et occupat morbus, tentari morbo dicitur; ut infr. Sat. III, lib. II: « ...renes morbo tentantur acuto. » ED.frigore, quo agitari et corripi solent ægroti, h. e. febri. ·lecto te affixit, jam hic non de febri, sed de graviore et longiore morbo agitur, quæ ægrotantem lecto detinet et quasi alligat. ED.-Assideat, prope lectum sedeat, cuilibet ægri necessitati intentus. ED.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »