Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA II.

AD LOLLIUM.

Postquam poeta vitæ præcepta, quæ in Homero continentur, planiora et meliora iis, quæ philosophi tradunt, esse docuit, ipse aurea præcepta, ad quæ vita dirigenda sit, pueris præcipue proponit.

TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romæ, Præneste relegi;

Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.

[blocks in formation]

- Præneste, eo enim Horatius secedere, ibique sibi Musisque vivere solebat; vid. supr. Od. III, 4, 23. Quæ urbs, in Latio sita, nunc vocatur Palestrina. ED.-quid sit pulchrum (xaλóv), honestum.-turpe, utile, de quibus disputant philosophi. Ple

nius, copiosius ac minima re omissa. Alii volunt planius, h. e. magis lucide ac simpliciter. ED.—Chrysippo, de eo vide supra ad Sat. I, 3, 127,

5

Crantore, Xenocratis discipulo, nobili philosopho Academico. Hic celeberrimos cujusque clarissimæ disciplinæ philosophos posuit poeta, Stoicæ scilicet Chrysippum, Academicæ autem Crantorem. Qui Crantor quidem librum condiderat de Luctu, de quo Cicero in sua Consolatione : « sed ego Crantorem sequor, cujus legi brevem illum quidem, sed vere aureum, et ut Panatio placuit, ad verbum ediscendum, de luctu librum, quo acute universam doloris medicinam complexus est. » Cicero idem dixit, lib. I, Tusculan. et lib. II, Academic. ED.

5. Iis, quæ nunc sequuntur, pulchre Horatius exornavit sententiam hanc: Homerus exemplis tam stultitiæ, sceleris, libidinis et iræ, quam prudentiæ, pietatis, virtutis et conti

Fabula, qua

Paridis propter narratur amorem

Græcia Barbariæ lento collisa duello,

Stultorum regum et populorum continet æstus.
Antenor censet belli præcidere causam :
Quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,
Cogi posse negat. Nestor componere lites

Inter Peliden festinat et inter Atriden:

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi;
Seditione, dolis, scelere, atque libidine et ira,
Iliacos intra muros peccatur, et extra.

nentiæ egregie adumbratis, et ante
oculos positis, planius et melius, quam
philosophi, quid sit pulchrum, quid
turpe, quid utile, docuit.

6. Fabula, qua, etc. Homeri Ilias, ubi enarratur bellum propter Paridis amorem, sive propter Helenæ raptum inter Græcos et Trojanos exortum et in decem annos extractum, tam principum, quam populorum stulta consilia et insaniam ante oculos ponit. Fabula, pocs, h. e. poematis compositio. ED. Barbaria a Græcis quævis regio extra Græciam, et a Romanis quævis regio extra Italiam sita, nominatim Phrygia, appellatur. collisa gravius et significantius pro: commixta; qui invicem se petunt, colliduntur; ceterum hic versus tam ob hanc locutionem, quam ob priscam vocem duellum prodere videtur Ennium. - Per æstum intellige vehementiores animi affectiones et vitia in v. 15 commemorata.

9. Antenor censet, etc. Antenor, senex Trojanorum prudentissimus, ex qua bello a Græcis

censet causam

[ocr errors][merged small]

petantur Trojani, e medio tollendam esse ; censebat scilicet Antenor, Helenam reddendam esse, Hom. Iliad. VII, 348 seqq. Ad præcidere supple: Trojanos debere.-Quid Paris? Quid Paris ad hanc Antenoris sententiam? repugnat, et ut, reddita Helena, salvus regnet et beatus vivat, persuaderi omnino nequit, — Cogi posse negat, non dixit quidem Paris, se cogi non posse, sed venienter his dictis egit; itaque cogi posse negat jam est: adduci et permoveri non potest.

con

13. Hunc, Agamemnonem. Amore scilicet abreptus Agamemno Briseida Achilli eripuit; Achilles autem, apud Homerum minime amore, injuriæ autem sensu moveri et ad iram impelli videtur. ED.—urit, accendit, inflammat. Quidquid delirant, etc. Omnium stulte et insipienter ab Agamemnone, Menelao, Achille, etc. captorum consiliorum pœnam Achivi exsolvunt; insaniunt autem peccantque tam Græci Trojanos obsidentes, quam Trojani a Græcis obsessi.

Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulyssem;
Qui domitor Trojæ, multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit; latumque per æquor,
Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera
multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circa pocula nosti;
Quæ si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus, vel amica luto sus.
Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,

47. Rursus, at idem Homerus in Odyssea, quam in v. 21 designat; pro: rursus, ad sibilum repetitæ syllabæ finalis us in sequente voce virtus evitandum, Bentleius ad unius Codicis fidem dedit rursum. Sed tam religiosus in molliore versuum numero non fuit Horatius.

[ocr errors]

:

19. Providus, nam qui hominum mores et ingenia diligentius cognoscere studet, is hac cognitione sibi providet et fit prudentior. — multor. urbes Et mores hominum inspexit, expressit tertium versum Odysseæ « Πολλῶν δ ̓ ἀνθρώπων ἴδεν ἄστεα καί vócv evo; similiter infr. in Epist. ad Pis. 142: « Qui mores hominum multorum vidit et urbes. »— -immersabilis (ábántoros, Pind. Pyth. II, 148), elegante imagine pro vulgari: adversæ fortunæ impetu se vinci et deprimi non passus; violentiæ alicui exprimendæ passim adhibetur undarum vel fluctuum impetus; in præcedente Epist. v. 16: «mersor civilibus undis. >>

20

25

XII, 39-54 et 182-200, et Circæ, Hom. Odyss. X-XII.-Quæ si cum sociis, etc. Non dicit Horatius Ulyssem pocula Circæ non bibisse, sed bibisse non cupide et stulte, sicut comites, sed sumpto antea antidoto. Vid. Odyss. lib. X, 318. ED. turpis, pudendæ conditionis, homo abjectus. excors, sanæ mentis expers.—canis immundus, sicuti canis immundus.

27. Nos numerus sumus, etc. Sensus et nexus: nos igitur, qui non virtutis et sapientiæ exemplum, quod Ulysses dedit, sequimur, nos, qui in juventute vitæ molliori nimis indulgemus, qui ad multam usque lucem dormire, et curas ex animo ad citharæ cantum pellere pulchrum esse opinamur, Dos, inquam, non ad res gerendas, sed ad fruges consumendas et ad numerum tantum hominum explendum nati videmur, similes procorum Penelope, nepotes et luxuriosi, qualis describitur Alcinous apud Homerum. - Nos numerus sumus ( ἡμεῖς ἐσμὲν 23. Sirenum voces, Hom. Odyss. λños äxpeιov), nos enim inertes,

Sponsi Penelope, nebulones, Alcinoique,
In cute curanda plus æquo operata juventus,
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et
Ad strepitum citharæ cessatum ducere curam.
Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones;
Ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui
Si noles sanus, curres hydropicus: et, ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis, et rebus honestis,

luxuriosi et libidinosi, præterquam quod in numerum hominum referimur, nihil omnino pretii habemus; loca in hanc loquendi formulam a Lambino e scriptoribus Græcis allata huc non pertinent; ibi enim sermo est de hominibus, qui in numerum aliquem recipiantur, indignis (oux άpiuntois).—nati fruges consumere, græce pro nati ad fruges consumendas.-Sponsi Penelope, proci, amoris causa Penelopen sectantes.-Alci noique. Alcinous, rex Phæacum, animi oblectationibus et corporis voluptatibus a puerili inde ætate deditissimus; ipse apud Hom. Odyss. VIII, 248, profitetur: « Aièv nμïv daïs Tε φίλη, κιθαρίς τε, χοροί τε. »— -operata juventus, nos juvenes, qui solemus operari, operam ponere in cute curanda, in corpore mollius tractando. -fuit, esse solet. -Ad strepitum, ad sonos, modos, supr. Od. IV, 3, 18 « O testudinis aurea Dulcem quæ strepitum, Pieri, temperas. »>— cessatum ducere curam, co quasi ducere curam, quo illa vexare cesset; eleganter pro vulgari : curam abigere, pellere, compescere.

HOR. II.

30

35

32. Ab ejusmodi vita desidiosa, quam Penelopes procos et Alcinoum vixisse refert Homerus, jam Horatius juvenes, nominatim Lollium, ad quem scripsit hanc Epistolam, avocat, eumque, ut, lecto ante diem relicto, strenue animum studiis et rebus honestis intendat, nec tempus animi cultui impendendum in annum differat, exhortatur. homines, sic legitur in optimæ notæ Codicibus apud Feam; at Bentleius et eum secuti exhibuerunt: hominem, homœoteleuti, ut addit Gesnerus, evitandi gratia'; sed ad hanc normam non exigendi .. Ut te sunt hexametri Horatiani. ipsum serves, ut te tutum præstes ab iis, quæ tibi infesta sunt, ut vites improbam Sirenen, desidiam.— atqui, Si noles sanus, curres hydropicus, atqui, si nunc, quum bene vales, noles currere, h. e. vires tuas exercere, in posterum, quum tibi male erit, sicuti hydropicus (vel : si desidiosa et luxuriosa vita factus fueris hydropicus), curres; medici enim hydropicos multum ambulando et nonnunquam currendo, h. e. vires corporis exercendo valetudini succurrere jubent; 18

[ocr errors]

Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur, Quæ lædunt oculum, festinas demere; si quid Est animum, differs curandi tempus in annum? Dimidium facti, qui cœpit, habet: sapere aude; Incipe: qui recte vivendi prorogat horam, Rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille' Labitur, et labetur in omne volubilis ævum. Quæritur argentum, puerisque beata creandis Uxor, et inculta pacantur vomere silvæ.

vide, quem laudat Gesnerus, Cels. III, 21.—vigil, refer ad ante diem et sic explica: nisi aliquam noctis partem studio dederis, per totos dies cupidinibus vexaberis. ED. Invidia vel amore torquebere, gravioribus animi affectionibus, invidia, amore, etc. cruciaberis.

39. Est animum (iolist), exedit, absumit. curandi, animi a vitiis liberandi.—Dimid. facti, qui cœpit, habet, ad proverbium Græcorum : « Αρχὴ δέ τοι ἥμισυ παντός, » cujus auctorem Pythagoram esse censet Hemsterh. ad Lucian. Somn. c. 3.prorogat horam, tempus differt.

42. Rusticus exspectat, dum, etc. Is, sicut stultus ille rusticus in fabulis, dum defluat amnis, exspectat. Rusticus scilicet quidam ad amnem stetisse; et, ut sicco pede eum transiret, donec amnis defluxisset, exspectare voluisse fingitur, pro vulgari: sed frustra exspectat; accommodate ad rem addit: at ille (amnis) volubi lis (celeri cursu) labitur, et in omne ævum labetur. Spectavit autem Horatius in comparatione instituta potissimum hoc: Qui tempus, quo animo

40

45

emendando operam daturus est, exspectat, id frustra exspectat, sicut rusticus ille ad amnem, quem stulte defluxurum esse putabat; tempus enim celeri cursu, sicut amnis, labitur, lapsumque nunquam redit. Ceterum ad rusticus supplenda est particula comparandi ut vel sicuti, quam Horatius in hac una Epistola quater omisit, v. 26, ad canis immundus, v. 28, ad sponsi Penelopœ, v. 34, ad hydropicus, et h. I. et sic supr. Sat. I, 7, 29, ad durus vindemiator; Sat. II, 3, 186, ad astuta vulpes; of. infr. Epist. I, 3, 18; Epist. I, 6, 63; Epist. I, 10, 8; Epist. I, 16, 22; Epist. ad Pison. versu ultimo.

44. Quæritur argentum, etc. Sed plurimi homines non animo excolendo et ad virtutem atque sapientiam conformando, sed divitiis colligendis augendisque unice intenti sunt.-beata, dives, ut sæpe.—et incultæ pacantur vomere silvæ, et loca inculta et vepribus obsita aratro purgantur et mitiora redduntur; pacare (pepoũv) est: reddere aliquid mitius, domare; Claud. Epigr. LI, de Mulabus Gal licis, v. 19: « Miraris, si voce fe

« PoprzedniaDalej »