Obrazy na stronie
PDF
ePub

Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,
Captatorque dabit risus Nasica Corano.

ULYSSES.

Num furis? an prudens ludis me, obscura canendo?

TIRESIAS.

O Laertiade, quidquid dicam, aut erit, aut non: Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.

ULYSSES.

Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.

vafer, astutus, callidus, experientia prudentior factus, ut apud Catull. LIV, 5: « senex recoctus Fuffitius,>> Similiter in Phædr. Fab. IV, 2, 27: <«< mus retorridus >> nou simpliciter est macilentus, pelle corrugata obsitus, sed simul callidus, experientia cautior factus, nam additur: « Qui sæpe laqueos et muscipula effugerat: Proculque insidias cernens hostis callidi; » in voce igitur sive adjecto recoclus latet causa, qua senex corvo hianti et deluso prædam speratam abripit: at hæc causa tollitur, si recoctus pro: factus vel refectus contra omnem loquendi usum cum Heindorfio et aliis explicueris; immo factus commode ad scriba ex quinqueviro suppleri potest. quinqueviro. Quinqueviri vel coloniis deducendis, vel agris dividendis, vel aliis rebus curandis atque administrandis ex civibus Romanis deligi solebant. His quinqueviri et scribæ muneribus significatur hunc senem, omnes dolos novisse, in omnibus argutiis versalum esse. ED. corv. hiantem, similiter hæredipeta apud Catullum LXVIII, 124, vulu

60

rius vocatur. Hic alluditur ad fabulam corvi et vulpis; et errat Dacier. ED.

58. Num furis? etc. Num te, ut vatem, furor agit, an, dum canis obscura, prudens, h. e. consulto me ludis?-O Laertiade, etc. Sensus: Non ego te, Ulysse, ludo; quidquid dicam, futurum esse, id fiet; at quidquid dicam, non futurum esse, id non fiet; nam divinandi facultatem magnus Apollo mihi donat. - Elegantissima quidem hujus loci est emendatio, quam ab illustrissimo Eichstadio profectam proposuit Haberfeldtus in Editis Horatii Carm. tom. III, p. 413: «O Laertiade, quidquid dicam, aut erit, aut non Divinare mihi magnus donavit Apoll. » Sed quum vox etenim deleta et in deletæ vocis sedem vox mihi transposita, denique vox donat in donavit mutata sit, nimiam vim Horatio adhibitam esse existimans, in ea, quam dedi, explicatione, acquiesco.

61. Tamen, hæc particula inservit transitioni ad aliam rem, ut fere sit: attamen his missis, vel ante omnia nunc ede, quid sibi velit ista fabula;

TIRESIAS.

Tempore quo Juvenis Parthis horrendus, ab alto
Demissum genus Ænea, tellure marique

Magnus erit, forti nubet procera Corano
Filia Nasicæ, metuentis reddere soldum.

Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit, atque
Ut legat, orabit: multum Nasica negatas
Accipiet tandem, et tacitus leget; invenietque
Nil sibi legatum præter plorare suisque.
Illud ad hæc jubeo: mulier si forte dolosa

Virg. Eclog. I, 19: « Sed tamen iste
deus qui sit, da, Tityre, nobis. » —
fabula, rem, quam Tiresias obscure
attigerat, Ulysses vocat fabulam.

62. Juvenis, Octavianus; si hæc Satira, ut putat Heindorfius, U. C. DCCXIX - DCCXXI, scripta est, Octavius tum undetriginta ferme annos natus fuit, in qua quidem ætate recte ille dici poterat juvenis adhuc. -Ceterum mira arte Horatius jam breviter inserit Augusti laudes, quibus vix locum præbitura videbatur hæc Satira. ab alto Demiss. genus Enea, qui originem suam ab augusta stirpe Æneæ repetit. Octavianus enim, a Julio Cæsare adoptatus, factus est consors gentis Juliæ, cujus auctor Julius vel Ascanius, Æneæ filius, esse dicitur. — metuentis reddere soldum, non sine anzia cura de reddendo soldo cogitantis, sive ex avaritia, sive ob rei pecuniariæ difficultatem; magis probabile posterius ob vers. 69. Metuere aliquid non simpliciter pro nolle dicitur, sed adjuncta notione horroris, quo aliquid refugimus.- reddere soldum, (pro:

65

70

solidum) integram alicujus sortis sum. mam solvere.

69. Hæc videtur fuisse historia: Nasica nolens reddere soldum, seu æs alienum quod forte Corano debebat, ipsi suam filiam nuptui dedit, sperans aut remittendum esse sibi æs alienum, aut certe magnas opes e testamento et hæreditate Corani ad se venturas. Coranus moriturus hoc faciet: vocabit Nasicam, tabulas testamenti sui legendas illi dabit. Nasica se hæredem scriptum esse non dubitans, recusabit legere, ne avidus videatur; leget tandem, invenietque alium hæredem institutum fuisse a Corano, nullam sui mentionem factam fuisse. Hoc Horatii tempore contigit; Tiresias quasi divinans illud ipsum prænuntiare fingitur. ED. - præter plorare, præter sortem miseram et deplorandam; hinc supr. Sat. I, 10, 91: « jubere aliquem plorare, civótv. » Simplicissimum fortasse : prater ploratus in funere ciendos.

70. Illud ad hæc jubeo, illud insuper suadeo. ED.- dolosa, callida, vafra.- Delirum, jam vix ac ne vix

Libertusve senem delirum temperet, illis

Accedas socius: laudes, lauderis ut absens :
Adjuvat hoc quoque; sed vincit longe prius ipsum
Expugnare caput: scribet mala carmina vecors?
Laudato: scortator erit? cave te roget: ultro
Penelopen facilis potiori trade.

ULYSSES.

Putasne

Perduci poterit tam frugi tamque pudica,
Quam nequiere proci recto depellere cursu?

TIRESIAS.

Venit enim magnum donandi

parca juventus, Nec tantum Veneris, quantum studiosa culinæ;

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

75

80

piam faciente; unde, qui hoc faciunt, dicuntur perductores; vid. Græv. ad Cic. in Verr. I, 12.—tam frugi, tam proba et casta.

79. Venit enim, etc. Hic versus, licentius a Bentleio tractatus, commode, puto, explicari potest sic: Noli mirari de eo, quod a recta via non abducta sit Penelope tua; nam, qui ad eam ventitabant, erant juvenes, qui tam parce vivebant, ut magna munera, quibus Penelopen tuam a recto cursu depellerent, non darent; juventus parca donandi magnum jam est quæ munera satis larga, qualia amatores decet, dare nescit. Ceterum hanc causam quam unam cur Penelope casta fuerit Ulyssi refert Tiresias, sumpsit Horatius ex lib. XVIII, Odyss. ubi Penelope ipsa queritur nulla sibi ab amatoribus munera dari. ED.-Nec tantum Veneris; hoc etiam lepide hic relatum,

1

Sic tibi Penelope frugi est: quæ, si semel uno
De sene gustârit tecum partita lucellum,

Ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto.

Me sene quod, dicam, factum est: Anus improba Thebis Ex testamento sic est elata: cadaver

Unctum oleo largo nudis humeris tulit hæres :
Scilicet elabi si posset mortua; credo,
Quod nimium institerat viventi. Cautus adito:
Neu desis operæ, neve immoderatus abundes.
Difficilem et morosum offendes garrulus: ultro
Non etiam sileas. Davus sis comicus, atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti,

et non sine sale de Homero dictum,
apud quem Penelopis amatores reipsa
minus amorem quam commissatio-
nem curant, et sæpissime oves, boves
occidunt. ED. Sic tibi Penelope
frugi est, sic Penelope, quia juvenes
ejus castitatem non labefactare pote-
rant magnis donis, proba adhuc et
casta mansit.— tecum part. lucellum,
et quæstu, quod sic fecerit, tecum
fruetur. ED. Ut canis, etc. Nun-
quam a sene illo absterrebitur, sicuti
canis ab uncto corio semel gustato se
nunquam absterreri patitur. Veteres
igitur jam usi sunt proverbio, quod
nunc quoque in Germania non raro
repeti solet; scilicet canes, cupidi-
tates semel incitatas crescere, exem-
plo suo nos docere debent.—uncto,
quod madet oleo, vel adipe.

84. Improba, non ad vetulæ mores, sed ad festivum ejus ingenium, sive ad mandatum, ingeniose in testamento ab ea excogitatum, referendum. Ex testamento sic est elgia,

85

90

jussit testamento suo se ita efferendam esse. Efferre, proprie de cadavere in exsequiis ferendo. ED.-scilicet elabi si posset, etc. Opinor illam anum ideo jussisse, ut ab hærede suo, molesto captatore, suum cadaver unctum oleo ad rogum ferri, ut indicaret hominem sibi vivæ molestissimum fuisse, ac velle saltem se mortuam illi elabi, quæ viva ejus artes et insidias effugere non potuerat. ED.

88. Cautus adito, idem, quod v. 48: « leniter adrepe. »—nève immod. abundes, sc. opera, neve sis in hac opera nimius, (ut ille, qui viventi vetulæ nimium institerat.) — Difficilem, fastidiosum.-Ultro Non etiam sileas, nec tamen sileas data opera, sive consulto. - Davus sis comicus, imitare Davum illum servum, qui, dum in comœdia suas partes agit, timide ac reverenter cum hero loquitur. Davus, vulgare nomen servi comici. ED.-capite obstipo, ad terram inclinato; expressum est a ho»

Obsequio grassare: mone, si increbruit aura,
Cautus uti velet carum caput: extrahe turba
Oppositis humeris: aurem substringe loquaci.
Importunus amat laudari? donec, Ohe jam!
Ad cælum manibus sublatis, dixerit, urge; et
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.

Quum te servitio longo curaque levârit,
Et certum vigilans, Quartæ esto partis Ulysses,
Audieris, hæres : « ergo nunc Dama sodalis

minis servili verecundia adstantis, et, quid jubeatur, exspectantis.-multum metuenti, multam verecundiam præ se ferenti; metuere passim pro: vereri, præcipue de servis. Cic. de Senect. c. 11: « metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes habebant. >>

93. Obsequio grassare, dum quovis obsequii genere placere studes, procede et perge ad metam propositam, sc. ad divitis senis animum tibi conciliandum. — aurem substringe loquaci, si est loquax, substrictas, h. e. arrectas aures loquaci accommoda; aures substringere jam est: aures ad aliquid accuratius percipiendum, canum et aliorum animalium more, sursum trahere, h. e. arrigere, vel, quod supr. Od. II, 19, 4, dicitur

aures acuere.

96. Sensus: si, ut homo importunus, (molestus enim et ineptus est, qui præsens laudes suas audire cupit,) a te laudari avet, cumula et obrue eum tam diu laudibus, donec, sublatis in cælum manibus, ohe jam satis est, dixerit; manus ad cælum tollere solemus, quum insignis alicujus

95

100

rei admiratione percellimur. Dives
senex, qui inducitur, quamvis, dum
laudes suas audit, virtutum suarum
admiratione ita percellitur, ut manus
ad cælum tollat, tamen laudatorem,
tanquam in celebrandis ipsius laudi-
bus nimium, tacere (non serio, sed
simulanter) jubet. En egregie adum-
bratam ejusmodi vani hominis ima-
ginem!— ohe jam! ut supr. Sat. I,
5, 12: « Ohe jam satis est! >>
et, etc. Eleganter pro vulgari: perse-
quere et imple vanum hominem ven-
tosis laudibus; lepide laudator, qui
vanas laudes spargit vel adflat, cum
vento; laudatus, qui vanas laudes re-
cipit et iis intumescit, cum utre, cui
ventus immittitur, comparatur.

urge

99. Quum te servitio levárit. Sensus et nexus: Quodsi vero senex mortuus fuerit, et tu, non somnians de hæreditate, sed re vera vigilans audieris hæc: Ulysses quartæ partis hæres esto, tum sparge subinde ejus

modi sermones : « Ergo sodalis meus Dama nusquam in hac terra amplius reperietur? unde alium mihi tam fortem et fidelem parabo? Et, si paulum potes illacrimare, illacrima.—levarit,

« PoprzedniaDalej »