Obrazy na stronie
PDF
ePub

6

NOTE

lius in Juliano Cæsare: Ille in campis Argentoratensibus apud Gallias cum paucis militibus infinitas hostium copias delevit. Stabant acervi, montium similes: fluebat cruor fluminum modo, captus rex nobilis Chonodomarius, fusi omnes optimates: redditus limes Romanæ possessionis,' &c. Sed populi illi Germani erant, non Galli. Proindeque male diceretur Gallia tunc æquasse Cannas Latias; cum nullum in ea pugna damnum sensisset, quod totum in Germanos erat conversum. Deinde vox quondam' haud ita conveniret tam recenti facto. Excesserant enim ab ea pugna ad hunc Ausonii transitum, qui vivente adhuc Valentiniano contigit, anni vix septemdecim, aut octodecim ad summum. Denique si Argentorato profectus Treverorum Augustam petiisset Ausonius, nequaquam ei fuisset Nava trajicienda. Hoc enim iter et has stationes Argentorato Treveros præscribit Itinerarium Antonini, et Tabula Peutingeriana, quod Navam fluvium non attingit: Argentorato, Tabernis, Ponte Saravi, Decempagos, Duodecimum, Diuodurum, Treveros. Præterea vici' nomen parum convenit Argentorato civitati jam tum claræ et insigni. Marquardus Freherus homo Germanus, et Mosellæ Navæque vicinus, locorumque toto hoc poëmate celebratorum peritissimus, in suis ad hoc Carmen Notis, veterem vicum,' cui nova monia addita miratus est Ausonius, intelligit Bingium ipsum, Bingen Germanis, ad Navam situm, de quo, et de ejus ponte jam supra: cujus quidem oppidi monia haud ita pridem a Juliano Cæsare instaurata erant. Quod totum ex Ammiano Marcellino probat. Verba Ammiani lib. XVIII. hæc sunt: 'Ipse,' Julianus Cæsar, anni tempore opportuno, ad expeditionem undique milite convo.

cato profectus, id inter potissima mature duxit implendum, ut ante præliorum fervorem civitates multo ante excisas introiret, receptasque communiret: horrea quin etiam exstrueret pro incensis, ubi condi posset annona, a Britannis sueta transferri. Et utrumque perfectum est spe omnium citius: nam et horrea veloci opere surrexerunt, alimentorumque in iisdem satias condita; et civitates occupatæ sunt septem, Castra Herculis, Quadriburgum, Tricesimæ, Nivesio, Bonna, Antennacum, et Bingio. Ubi læto quodam eventu etiam Florentius præfectus apparuit subito partem militum ducens, et commeatuum perferens copiam sufficientem usibus longis. Post hæc impetrata restabat necessitatum adigente articulo receptarum urbium monia reparari, nullo etiam tum interturbante: idque claris indiciis apparet, ea tempestate utilitati publicæ metu Barbaros obedisse, non rectoris amore. Romanis reges, ex pacto superioris anni, ædificiis habilia multa suis misere carpentis; et auxiliarii milites semper munia spernentes hujusmodi ad obsequendi sedulitatem Juliani blanditiis deflexi, quinquagenarias, longioresque materias vexere cervicibus ingravati, et fabricandi ministeriis opem maximam contulerunt.'

Habuit ergo Ausonius quæ miraretur (inquit idem Freherus,) Bingium usque urbes receptas, ipsum moenibus de novo munitum, illisque tam brevi temporis spatio excitatis, patientibus non modo Germanis, sed materiem suppeditantibus, et auxiliariis ad opera tam promtis. Clades vero illa Galliæ, quam Ausonius hyperbolice æquiparat Cannensi, juxta eundem Freherum, non alia est ab illa quam post Vitellii cædem, imperio Vespasiani nondum bene constituto, rerum novarum auctoribus Clas

Æquavit Latias ubi quondam Gallia Cannas,
Infletæque jacent inopes super arva catervæ.

tos veteri oppido: ubi Gallia olim passa est cladem æqualem cladi Romanorum apud Cannas: et ubi cohortes destitutæ supremis officiis et indefleta stratæ sunt super

NOTE

De

sico, Sabino, et Tutore, palam defi. ciens pleraque Gallia Celtica et Belgica, conjunctis sibi Germanis, eorumque duce Civili, Romanis legionibus aliquot cæsis, aut ad se traductis, occupatisque præsidiis, cum in summo discrimine res Romana posita esset, superveniente Sextilio Felice, eo ipso loco, quo Navam Ausonius transivit, nempe apud Bingium, Gallia passa est, et dissipata mox rebellione, in ordinem est coacta. hac clade Tacit. lib. IV. Histor. Tutor Treverorum copias recenti Vangionum, Caracatium, Tribocorum lectu auctas, veterano pedite atque equite firmavit, corruptis spe, aut metu subactis legionariis. Qui primo cohortem præmissam a Sextilio Felice interficiunt. Mox ubi duces exercitusque Romani propinquabant, honesto transfugio rediere, secutis Tribocis Vangionibusque et Caracatibus. Tutor, Treveris comitantibus, vitato Moguntiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia pontem Navæ fluminis abruperat: sed incursu cohortium, quas Sextilius ducebat, et reperto vado, proditus fususque. Ea clade perculsi Treveri, et plebes, omissis armis, per agros palatur. Quidam principum, ut primi posuisse bellum viderentur, in civitates quæ societatem Romanam non exuerant, perfugerunt. Legiones a Novesio Bonnaque in Treveros traductæ, se ipsas in verba Vespasiani adigunt,' &c. Quo ex loco non tantum cladis illius magnitudo et locus, sed illud etiam colligi potest, quare hujus potissimum mentionem fecerit Ausonius, qui Treveris degebat, ubi ejus

[ocr errors]

cladis memoriam nondum abolitam fuisse credibile est. Præsertim cum non longe inde mox et Treverorum dux summusque belli hujus instinctor Tullius Valentinus, oppressus captusque finem rebellionis fecerit, ut patet ex sequentibus Taciti verbis eodem loco: At Civilis et Classicus' inquit ubi pulsum Tutorem, cæsos Treveros, cuncta hostibus prospera accepere; trepidi ac properantes, dum dispersas suorum copias conducunt, crebris interim nuntiis Valentinum monuere, ne summæ rei periculum faceret. Eo rapidius Cerialis missis in Mediomatricos, qui breviore itinere legiones in hostem verterent, contracto quod erat militum Mogontiaci, quantumque secum transvexerat, tertiis castris Rigodulum venit : quem locum magna Treverorum manu Valentinus obsederat, montibus, aut Mosella amne septum, et addiderat fossas, obicesque saxorum.' Et mox: Ut ventum ad manus, deturbati ruinæ modo præcipitantur. Et pars equitum æquioribus jugis circumvecta, nobilissimos Belgarum, in queis Valentinum ducem cepit. Cerialis postero die coloniam Treverorum ingressus est, avido milite eruendæ civitatis.' Frehero assentior lubens.

3 Latias Cannas] Cladem Romanis ab Annibale illatam ad Cannas Apuliæ vicum: de qua, utpote notissima, nihil addo.

[ocr errors][merged small]

Unde iter ingrediens nemorosa per avia solum,
Et nulla humani spectans vestigia cultus,
Prætereo arentem sitientibus undique terris
Dumnissum, riguasque perenni fonte Tabernas,
Arvaque Sauromatum nuper metata colonis:

5

campos. Unde intrans viam solitariam per invias sylvas, et nulla aspiciens signa humanæ habitationis, transeo Dumnissum siccam terra undique arida, et Tabernas irrigatas fonte jugiter fluente, et agros haud ita pridem divisos coloniis Sarmata

[ocr errors]

jacent sinopes super.-8 Al. Dumnissam.-12 Souchay legit ex Virgilio: camNOTE

nes e terra. Eodem sensu Maro lib. Æneid. vi. vers. 325. dixit: Hæc quam cernis, inops inhumataque turba est.'

Caterca] Ossa catervarum adhuc insepulta.

5 Iter ingrediens nemorosa per avia] Via militari, cujus in ea regione superesse adhuc vestigia testis est Freherus, quæque in Peutingeriana tabula linea ducta notata ac mansionibus his distincta cernitur: Moguntiaco, Bingium, XIII. Dumno, XVI. Belginum, vIII. Noviomago, x. Aug. Trevirorum, VIII. Ubi conferendo Ausonianos versus omnia fere vestigia relegimus.

6 Et nulla humani spectans vestigia cultus] Nisi qua Romani, et ab his immissi coloni Sarmatæ (de quibus mox dicetur) paulatim excoluerant.

* Nulla humani...vestigia cultus] Ideo propter ingenium loci asperum, quicquid inter Navam, Rhenum, et Mosellam interjacet, Germani appellant Dorsum Canis sermone vernaculo Hondruck. Quod tamen Frehero displicet, eorum locorum maxime gnaro. 7 Prætereo, &c.] Ad lævam scilicet Dumnissum reliquerat, et Tabernas ad dextram.

Arentem...Dumnissum] Quippe in quo non fons, non puteus, sed tantum cisterna in rupe excisa, ut observat

Freherus, qui Dumnissum Ausonii putat esse hodie Denssen infra Kirchbergum. 'Dumnum' autem seu Dumno tabulæ Peutingerianæ esse castellum in montis jugo munitum haud longe a Regia via, cui castello nomen hodie Dhaune, et 'Belginum' ejusdem tabulæ, oppidum et castrum Baldenaw.

8 Riguasque perenni fonte Tabernas] Has Tabernas Freherus putat esse Bern Cassel, quod nomen ex Tabern Cassel, hoc est, Tabernarum Castello, ablata prima syllaba, factum, hocque Castellum Tabernarum aquis perennibus non destitui idem auctor est, et a Dumnio ad id castellum, vel ad proximum Belginum justum iter ad interjungendum, et mansionem quærendam.

Tabernas] Id nominis Romani indidere locis ubi adversus Barbaros munimenta. Non desunt qui existiment hic agi de 'Tribus Tabernis,' hodie Saverne.

9 Arvaque Sauromatum, &c.] Quibus, ut et Alemannis, et Hunnis, seu Chunis victis ignoverant Valentinianus et Gratianus, eosque in loca Galliarum traduxerant, ut sub signis Romanis militarent. Unde noster in Panegyrico ad Gratianum: Voca Germanicum deditione gentilium : Alemannicum traductione captorum:

Et tandem primis Belgarum conspicor oris
Nivomagum, divi castra inclyta Constantini.
Purior hic campis aër: Phoebusque sereno

Lumine purpureum reserat jam sudus Olympum.

10

rum: ac demum in primis finibus Belgarum aspicio Nivomagum, ubi sunt celebria castra Divi Constantini. Illic aër est purior in campis: et Sol jam ibi serenus

NOTE

vincendo, et ignoscendo Sarmaticum.' Coloni illi Sauromatum Hunni erant e Sarmatia effusi, quos Chunos et Cunos, et Conos quoque dictos reperio. Sauromatas et Chunos Ausonius conjungit in precatione Consulari: · Qua vaga Sauromates sibi junxerat agmina Chuni, Quaque Getes sociis Istrum assultabat Alanis :' et Epigrammate 1. 'Arma inter, Chunosque truces, furtoque nocentes Sauromatas.' Et certe asperam illam montibus, et horridam sylvis regionem, ac Sarmatis Hunnisque colonis plane dignam, quam hic se trajecisse Ausonius ait. Ab Hunnis Hunestruck hodie nominari, id est, Hunnorum præsidium, ait Freherus, qui hoc etymon mavult, quam, quod vulgo joculari nomine ferunt Aundsruck, id est, dorsum canis ab asperitate. Ab iisdem Hunnis multa ibidem castellorum et locorum nomina inclinata ag. noscit idem Freherus; Hunstein arx Hunnorum, Casselhun Hunnorum castellum, Huntheim Hunnorum pagus, Hunenborn Hunnorum fons.

10 Et tandem primis Belgarum, &c.] Treveri quippe ad primam Belgicam pertinent: Ammian. Marcell. lib. xv. 'Post has Belgica prima Mediomatricos prætendit, et Treviros domicilium Principum clarum.' Et Trevirorum erat Nivomagum, seu Noviomagum illud, de quo mox.

11 Nivomagum] In Itinerario Antonini, et in tabula Peutingeriana,

'Noviomagum' pagus est ad Mosellam, infra Augustam Trevirorum, haud multum ab ea distans. 'Numago' in historiola Tyrsi ducis, et Palmatii Consulis cum sociis apud Treverim per Rictionarium cæsorum, cujus partem ex tabella in D. Paulini æde suspensa exhibet Freherus ad hunc locum. Neonmagen superiori ætate, sua vero Nymægen dictum esse idem auctor est. Aliud est Noviomagum' in Geldria ad Vahalem, Nimegue.

Castra inclyta Constantini] Scilicet, ut observat Freherus, Constantinus, quando Gallias regens, cum Francis et Alemannis belligerabat, prolaturus (ut Panegyristes ejus Lat. Pacat. Drepanius assentabundus ait) Imperium a Tusco Albula ad Germanicum Albim, castra et stativa sua hoc loco habuit. Quo tempore alia etiam opera memorabilia in illis partibus struxit.

12 Purior hic, &c.] Ex sexto Æneidos. Purior Nivomagi ad Mosellam aër, quam per totum iter Bingio Nivomagum fuerat.

* Purior, hic campos, &c.] Poëtam, inquit Freherus, subito translatum dixeris in Elysios campos, de quibus ita Virgil. sexto Æneid. lib. vers. 640. quæ Noster imitatus videtur: 'Purior hic campos Ether, et lumine vestit Purpureo,' &c. Male apud Tollium legitur ex Frehero illud allegante, campis aër.

Nec jam, consertis per mutua vincula ramis,
Quæritur exclusum viridi caligine cœlum:
Sed liquidum jubar, et rutilan visentibus æthram
Libera perspicui non invidet aura diei.

In speciem cum me patriæ, cultumque nitentis
Burdigala, blando pepulerunt omnia visu,
Culmina villarum pendentibus edita ripis,
Et virides Baccho colles, et amoena fluenta
Subterlabentis tacito rumore Mosellæ.

Salve amnis laudate agris, laudate colonis,

15

20

aperit cœlum rutilans luce clara. Neque jam amplius inquiritur cœlum obductum umbra virenti, ramis arborum implexis mutuo inter se nexu: sed aperta aura clari diei non denegat inspicientibus serenum lumen Solis, et ætherem micantem. Tam jucunda specie omnia mihi visa sunt referre patriam meam, et amanitatem cultæ Burdigale, fastigia villarum alte sita in ripis editis, et colles virentes vinetis, et grata flumina Mosellæ infra decurrentis tenui cum murmure.

Salve flumen quod agri vicini et accola laudant ut sibi semper beneficum, cui

pos Æther.-14 Al. connexis.—18 Barthius non temere suspicatur Ausonium scripsisse vultum, non cultum. Vultus loci μerapoρikŵs est ejus prima species.' Floridus. Vid. inf.-20 Saxis pro ripis in vetusto libro scriptum invenisse

NOTE

[blocks in formation]

non sine Veterum imitatione scripsit rumore. Illud enim habet eodem sensu Virgil. Æneid. VIII. v. 90. 'Ergo iter inceptum celerant rumore secundo.' Quæ postrema minus intellexit Ruæus, dum rumorem secundum' interpretatus est sparsum inter milites de successu itineris bene ominantes. Nihil enim toto illo loco simile quippiam occurrit, sive priora sive posteriora attendas. Illa quidem; etenim 'Tybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit:' quod rumorem secundum portendit. Hæc vero: nam ‘labitur uncta vadis abies;' quod itidem secundum fuisse rumorem indicat. Igitur Maroni 'secundo rumore,' est 'secundo fluminis lapsu,' ut Ausonio, 'tacito rumore' est 'lapsu fluminis tacito.'

« PoprzedniaDalej »