Obrazy na stronie
PDF
ePub

SANCTI

THOMAE AQUINATIS

SUMMAE PHILOSOPHICAE

VOLUMEN TERTIUM

THOMAE AQUINATIS

DOCTORIS ANGELICI

ORDINIS PRAEDICATORUM

DE VERITATE CATHOLICAE FIDEI CONTRA GENTILES

SEV

SUMMA PHILOSOPHICA

ACCEDUNT PRAECIPUA EJUSDEM DOCTORIS PHILOSOPHICA

OPUSCULA

Volumen Tertium

PA RMA E

TYPIS PETRI FIACCADORI

MDCCCLV
GIORGIO FRANZ IN MONACO.

From the Library of
Rev. H. W. FOOTE:

En litres forening B. Torricelli

cum

lueri

Ink

natura

Senil

lionat

salel.

655SANCTI THOMAE AQUINATIS DE VERITATE CATHOLICAE FIDEI

CONTRA GENTILES.

LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMU M.

Prooemium.

Ecce, haec ex parte dicta sunt viarum ejus; et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonilruum magnitudinis illius intueri? Job, 26, 14.

Intellectus humanus, a rebus sensibilibus connaturaliter sibi scientiam capiens, ad intuendam dividain substantiam in seipsa, quae super omnia sensibilia, imo super omnia alia entia, improportionabiliter elevatur, pertingere per seipsum non valet.

Sed, quia perfectum hominis bonum est ut quoquo modo Deum cognoscat, ne tam nobilis creatura omnino in vanum esse videretur, velut finem proprium attingere non valens, datur homini quaedam via per quam in Dei cognitionem ascendere possit, ut scilicet, quia omnes rerum perfectiones quodam ordine a summo rerum vertice Deo descendunt, ipse ab inferioribus incipiens et gradatim ascendens in Dei cognitionem proficiat; nam et in corporalibus motibus eadem est via qua descenditur et ascenditur, ratione principii et finis

« PoprzedniaDalej »