Obrazy na stronie
PDF
ePub

quietae affectionis, cum in eo Scriptura asserat trisstitiam fuisse et iram et alias hujusmodi passiones. Non igitur videtur Filius esse ejusdem naturae cum Patre.

Adhuc, Expresse in scripturis invenitur quod Filius Dei sit creatura; dicitur enim: Dixit mihi creator omnium; et qui creavit me requievit in tabernaculo meo, Eccli., 14, 12; et iterum: Ab initio, et ante saecula creata sum, Ibid., 14. Est igitur Filius creatura.

Praeterea, Filius creaturis connumeratur; dicitur enim ex persona Sapientiae: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam, Eccli., 24, 5; et Apostolus dicit de Filio quod est primogenitus omnis creaturae, Coloss., 1, 15. Videtur ergo quod Filius ordinem cum creaturis habeat, quasi primum inter eas obtinens gradum.

Amplius, Filius dicit, pro discipulis ad Patrem orans: Ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus, Joann., 17, 22. Sicut igitur Pater et Filius unum sunt, sic discipulos unum esse volebat. Non autem volebat discipulos esse per essentiam unum. Non ergo Pater et Filius sunt per essentiam unum; et sic sequitur quod sit creatura et Patri subjectus.

Est autem haec positio Arii et Eunomii (1), et videtur a Platonicorum dictis exorta, qui ponebant summum Deum patrem et creatorem omnium rerum, a quo primitus effluxisse dicebant quamdam mentem, in qua essent omnium rerum formae, superiorem omnibus aliis rebus, quam paternum intellectum nominabant, et post hanc, animam mundi, et deinde alias creaturas; quod ergo in Scripturis Sacris de Dei Filio dicitur, hoc de mente praedicta intelligebant, et praecipue quia Sacra Scriptura Dei Filium

(1) Eunomius, discipulus Arii, de quo cf. S. Epiph. Haeres., c. 76.

Dei sapientiam nominat et verbum Dei. Cui etiam opinioni consonat positio Avicennae, qui supra animam primi caeli ponit intelligentiam primam moventem primum caelum, supra quam ulterius Deum in summo ponebat. Sic igitur Ariani de Dei Filio suspicati sunt quod esset quaedam creatura supereminens omnibus aliis creaturis, qua mediante Deus omnia creasset; praecipue etiam cum quidam philosophi posuerint quodam ordine res a primo principio processisse, ita quod per primum creatum omnia alia sint creata.

CAPUT VII.

Improbatio positionis Arii.

Hanc autem positionem divinae Scripturae repugnare, manifeste potest percipere, si quis sacrarum Scripturarum dicta diligenter considerat.

Cum enim Scriptura divina et Christum Dei filium et Angelos Dei filios nominat, alia tamen et alia ratione (1); unde Apostolus dicit: Cui dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Hebr., 1, 5; quod ad Christum asserit esse dictum. Secundum autem positionem praedictam, eadem ratione Angeli filii Dei dicerentur et Christus; utrisque enim unum nomen filiationis competeret secundum quamdam sublimitatem naturae, in qua creati sunt a Deo; nec obstat si Christus sit excellentioris naturae prae aliis Angelis, quia etiam inter Angelos ordines diversi inveniuntur, ut ex superioribus patet (1. 3, c. 79), et tamen omnibus eadem filiationis ratio competit. Non igitur Christus Filius Dei dicitur secundum quod asserit praedicta positio.

Item, Cum ratione creationis, nomen filiationis (1) Supple hoc facit.

divinae multis conveniat, quia omnibus Angelis et Sanctis (1), si etiam eadem ratione Christus Filius diceretur, non esset unigenitus, licet per excellentiam suae naturae inter caeteros primogenitus posset dici. Asserit autem eum Scriptura esse unigenitum: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, Joann., 1, 14. Non igitur ratione creationis Dei Filius dicitur.

Amplius, Nomen filiationis proprie et vere generationem viventium consequitur, in quibus geniturn ex substantia generantis procedit; alias enim nomen filiationis, non secundum veritatem, sed potius secundum similitudinem accipitur, cum filios dicimus aut discipulos aut hos quorum gerimus curam. Si igitur Christus non diceretur filius nisi ratione creationis, cum id quod creatur a Deo non ex substantia Dei derivetur, Christus vere filius dici non posset. Dicitur autem verus filius: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo, 1 Joann., 5, 20. Non igitur Dei Filius dicitur quasi a Deo creatus in quantacumque naturae excellentia, sed quasi ex Dei substantia genitus.

Praeterea, Si Christus ratione creationis Filius dicitur, nec erit verus Deus; nihil enim creatum Deus potest dici, nisi per quamdam similitudinem ad Deum. Ipse autem Jesus Christus est verus Deus; cum enim Joannes dixisset: Ut simus in vero Filio ejus, subdidit: Hic est verus Deus, et vita aeterna, Joann., 5, 20. Non igitur Christus Filius Dei dicitur ratione creationis.

Amplius, Apostolus dicit: Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen, Rom., 9, 5; et: Expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Tit., 2, 13; et dicitur: Suscitabo David germen justum; et postea (1) Sanctis, supple convenit.

subditur: Et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster, Jerem., 23, 5-6; ubi in hebraeo habetur nomen tetragrammaton, quod de solo Deo certum est dici. Ex quibus apparet quod Filius Dei est verus Deus.

Praeterea, Si Christus verus est filius, de necessitate sequitur quod sit verus Deus; non enim vere filius potest dici quod ab alio gignitur, etiam si de substantia generantis nascatur, nisi in similem speciem generantis procedat; oportet enim quod filius hominis homo sit. Si igitur Christus est verus Filius Dei, oportet quod sit verus Deus; non est igitur aliquod creatum.

Item, Nulla creatura recipit totam plenitudinem divinae bonitatis, quia, sicut ex superioribus patet, perfectiones a Deo in creaturas per modum cujusdam descensus procedunt. Christus autem habet in se totam plenitudinem divinae bonitatis; dicit enim Apostolus: In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis, Coloss., 2, 9. Christus ergo non est creatura.

Adhuc, Licet intellectus Angeli perfectiorem cognitionem habeat quam intellectus hominis, tamen multum deficit ab intellectu divino. Intellectus autem Christi non deficit in cognitione ab intellectu divino; dicit enim Apostolus quod in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, Coloss., 2, 3. Non est igitur Christus, Filius Dei,

creatura.

Amplius, Quidquid Deus habet in seipso est ejus essentia, ut ostensum est (1. 1, c. 21-22 ). Omnia autem quae habet Pater sunt Fili; dicit enim ipse Filius: Omnia quaecumque habet Pater mea sunt, Joann., 16, 15; et, ad Patrem loquens, ait: Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, Joann., 17, 10. Est ergo eadem essentia et natura Patris et Filii; non est igitur Filius creatura.

Praeterea, Apostolus dicit quod Filius, antequam

exinaniret semetipsum formam servi accipiens, in forma Dei erat, Philipp., 2, 6-7. Per formam autem Dei non aliud intelligitur quam natura divina, sicut per formam servi non intelligitur aliud quam humana natura. Est ergo Filius in natura divina, non est igitur creatura.

Item, Nihil creatum potest esse Deo aequale. Filius autem est Patri aequalis; dicitur enim: Quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo, Joaun., 5, 18; haec est ergo Evangelistae narratio, cujus testimonium verum est, quod Christus Filium Dei se dicebat et Deo aequalem, et propterea eum Judaei persequebantur; nec dubium est alicui Christiano quin et illud quod Christus de se dixit verum sit, cum et Apostolus dicat hoc non fuisse rapinam quod aequalem se esse Patri arbitratus est, Philipp., 2, 6; est ergo Filius aequalis Patri. Non est igitur creatura.

Amplius, Legitur non esse similitudinem alicujus ad Deum, etiam inter Angelos, qui filii Dei dicuntur: Quis..., inquit Psalmista, similis erit Deo in Filiis Dei, Psalm., 88, 7; et alibi: Deus, quis similis erit tibi? Psalm., 82, 2, quod de perfecta similitudine accipi oportet, quod patet ex his quae in primo libro tractata sunt. Christus autem perfectam sui similitudinem ad Patrem ostendit, etiam in vivendo; dicitur enim: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso, Joann., 5, 26. Non est igitur Christus computandus inter filios Dei creatos.

Adhuc, Nulla substantia creata repraesentat Deum quantum ad ejus substantiam; quidquid enim ex perfectione cujuscumque creaturae apparet minus est quam quod Deus est; unde per nullam creaturam sciri potest de Deo quid est. Filius autem repraesentat Patrem; dicit enim de eo Apostolus

« PoprzedniaDalej »