Obrazy na stronie
PDF
ePub

stamenti frequentissime invenitur. Dicitur enim: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, Matth. 11, 27. Adhuc, Marcus. suum Evangelium incipit dicens: Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. Joannes etiam Evangelista hoc frequenter ostendit; dicitur enim: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus, Joan., 3, 35, et: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, Joan., 5, 21. Paulus etiam Apostolus haec verba frequenter interserit; dicit enim: Segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanclis de filio suo, Rom. 1, 1-3; et: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, Hebr., 1, 1-2. Hoc etiam traditur, licet rarius, in scripturis Veteris Testamenti: dicitur enim: Quod nomen est ejus, et quod nomen Filii ejus si nosti? Proverb. 30, 4; et legitur: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, Psal. 2, 7; et iterum: Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Psal., 88, 27. Et quamvis haec duo ultima verba aliqui vellent ad sensum alium retorquere, ut quod dicitur: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ad ipsum David referatur, quod vero dicitur: Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Salomoni attribuatur, tamen ea quae conjunguntur utrique hoc omnino non ita esse ostendunt. Neque enim Davidi potest competere quod additur: Ego hodie genui te, et quod subditur: Dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, cum ejus regnum non usque ad terminos terrae fuerit dilatatum, ut historia libri Regum declarat; neque etiam Salomoni potest omnino competere quod dicitur: Ipse invocabit me: Pater meus es tu: cum subdatur: Ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli. Unde datur intelligi quod, quia quaedam

de

praemissis verbis annexa David vel Salomoni possint congruere, quaedam vero nequaquam, David et Salomone haec verba dicantur, secundum morem Scripturae, in alterius figuram, in quo universa compleantur.

Quia vero nomina Patris et Filii generationem aliquam consequuntur, etiam diviuae generationis nomen Scriptura non tacuit. Nam et in Psalmo, ́ut dictum est, legitur: Ego hodie genui te; et dicitur: Nondum erant abyssi, et ego jam concepla eram; ante.... colles ego parturiebar, Proverb., 8, 25-25, vel secundum aliam litteram: Ante colles generavit me Dominus. Dicitur etiam: Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus, Isai., 66, 9. Et, licet dici possit hoc esse referendum ad multiplicationem filiorum Israel de captivitate revertentium in terram suam, quia praemittitur: Parturivit et peperit Sion filios suos, Ibid., 8, tamen hoc proposito non obsistit. Ad quodcumque enim ratio aptetur, ipsa tamen ratio quae ex Dei ore inducitur firma et stabilis manet, ut, si ipse aliis generationem tribuat, sterilis non sit. Nec esset conveniens ut qui alios vere generare facit ipse non vere, sed per similitudinem, generet; cum oporteat nobilius esse aliquid in causa quam in causatis, ut ostensum est (l. 1, c. 23). Dicitur etiam: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, Joan., 1, 14; et iterum: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit, Joan., 1, 18: et Paulus dicit: Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei, Hebr., 1, 6.

CAPUT III.

Quod Filius Dei sit Deus.

Considerandum tamen quod praedictis nominibus divina Scriptura utitur etiam ad creationem rerum ostendendam; dicitur enim: Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris? De cujus ulero egressa est glacies, et gelu de caelo quis genuit, Job., 38, 28-29. Ne igitur nihil aliud ex paternitatis, filiationis et generationis vocabulis intelligeretur quam creationis efficacia, addidit Scripturae auctoritas ut eum quem filium et genitum nominabat etiam Deum esse non taceret, ut sic praedicta generatio aliquid amplius quam creatio intelligeretur: dicitur enim: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, Joan. 1, 1. Et quod Verbi nomine Filius intelligatur, ex consequentibus ostenditur; nam subdit: Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, Joan., 1, 14. Et Paulus dicit: Benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, Tit., 3, 4. Hoc etiam Veteris Testamenti scriptura non tacuit, Christum Deum nominans; dicitur enim: Sedes tua Deus, in saeculum saeculi; virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, Psalm., 44, 7-8; et quod ad Christum dicatur patet per id quod subditur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis Psalm., 44, 8; et dicitur: PARVULUS enim NATUS est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis, Isai., 9, 6. Sic igitur ex sacra Scriptura docemur Filium Dei, a Deo

genitum, Deum esse. Filium autem Dei Jesum Christum Petrus confessus est, ei dicens: Tu es Christus, Filius Dei vivi, Matth., 16, 16. Ipse igitur et unigenitus est et Deus est.

CAPUT IV.

Quid opinatus sit Photinus de Filio Dei,
el ejus improbatio.

Hujus autem doctrinae veritatem quidam perversi homines suo sensu metiri praesumentes, de praemissis vanas et varias opiniones conceperunt. Quorum quidam consideraverunt hanc esse Scripturae consuetudinem, eos qui divina gratia justi ficantur filios Dei dici, secundum illud: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, Joan. 1, 12, et: Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei; et: Videle qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Quos etiam a Deo genitos esse Scriptura non tacet, dicitur enim: Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, Jacob., 1. 18; et dicitur: Omnis qui natus est ex Deo, peccalum non facit; quoniam semen ipsius in eo manel, Joan., 3, 9. Et quod est mirabilius, eisdem nomen divinitatis adscribitur; Dominus enim dixit ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis, Exod., 7, 1; et: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omines, Psalm., 81, 6; et, sicut Dominus dicit: Illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, Joan., 10, 35. Per hunc modum opinantes Jesum Christum purum hominem esse et ex Maria Virgine initium sumpsisse, et per beatae vitae meritum divinitatis honorem prae caeteris fuisse adeptum, existimaverunt eum similiter aliis hominibus per adoptiouis spiritum Dei filium, et per gratiam ab eo

genitum, et per quamdam assimilationem ad Deum in Scripturis dici Deum, non per naturam, sed per consortium quoddam divinae bonitatis; sicut et de Sanctis dicitur: Ut efficiamini divinae consortes naturae, fugientes ejus quae in mundo est concupiscentiae corruptionem, 3 Petr., 1, 4.

Hanc autem positionem sacrae Scripturae auctoritate confirmare nitebantur. Dicit enim Dominus: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, Matth., 28, 18. Quod si ante tempora Deus esset, potestatem ex tempore non accepisset.

Item, Dicitur de Filio quod factus est ei, scililicet Deo, ex semine David secundum carnem, et quod praedestinatus est Filius Dei in virtute, Rom., 1, 3-4. Quod autem praedestinatur et factum est videtur non esse aeternum.

Item, Apostolus dicit: Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, Philipp., 2, 8-9. Ex quo videtur ostendi quod propter obedientiae et passionis meritum, divino sit honore donatus et super omnia exaltatus.

Petrus etiam dicit: Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis, Act. Apost., 2, 36. Videtur igitur ex tempore Deus esse factus, non ante tempora natus.

Adducunt etiam in fulcimentum suae opinionis ea quae in Scripturis de Christo ad defectum pertinere videntur, sicut quod femineo portatur utero et profectum aetatis accipit, esuriem passus est et lassitudine fatigatus et morti subjectus; quod semper profecit, judicii se nescire diem confessus est et mortis terrore concussus est, et alia hujusmodi quae Deo per naturam existenti convenire non possent. Unde concludunt quod per meritum hono

« PoprzedniaDalej »