Obrazy na stronie
PDF
ePub

PROPRIÉTÉ

THEOLOGICE

AD USUM SEMINARIORUM

EDITIO DECIMA QUINTA

JUXTA DOCTRINAM S. THOMÆ ET S. ALPH. DE LIGORIO, AC LITTERAS APOSTOLICAS SS. LEONIS XIII EXARATA AUT RECOGNITA

APPROBANTIBUS

Ill. ac. Rev. DD. AUGUSTINO FORCADE, Archiepiscopo Aquensi,
Ill. ac. Rev. DD, ERNESTO BOURRET, Episcopo Ruthenensi.

AUCTORE A. BONAL

SOCIETATIS S. SULPITII PRESBYTERO

TOMUS SECUNDUS

DE FIDE, DE DEO, DE SS. TRINITATE, DE ANGELIS,
DE INCARNATIONE

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

THROLOGK LIBR
CAMBELL

MAR

January 1920

457,137

[graphic][merged small][merged small][merged small]

TRACTATUS

DE FIDE

OBJECTUM, UTILITAS ET DIVISIO TRACTATUS

1. Tria facta stabilita sunt in triplici Tractatu præcedenti; nimirum, ab Adamo usque ad Christum. Deus hominibus supernaturaliter locutus est; 2o a Christo usque ad consummationem mundi, verbum divinum traditur per Romanæ Ecclesiæ magisterium infallibile et universale; 3o idem verbum continetur in divina Traditiene et in Scriptura sacra.

Nunc vero de illo veritatibus revelatis assensu, qui prima Symboli catholici voce, Credo, significatur, agendum est. Per adhæsionem enim veritatibus a Deo revelatis, quisque has veritates in mente accipit, sibi proprium facit lumen, quod Revelationis ope in mundo illuxit; et ita in unoquoque incipit vita supernaturalis, ut assensus ille sit totius. ædificii spiritualis basis atque fundamentum 1. Unde et præsens Tractatus Theologiæ proprie dicta exordium est.

Quinque erunt capita, 1° de notione, 2o de objecto materiali, 3o de motivo seu objecto formali, 4° de modo seu proprietatibus, 5° de subjecto fidei. Quibus subjiciemus appendicem de notis theologicis.

In Tract. de Gratia, statuuntur tum supernaturalitas fidei ex parte principii seu gratiæ internæ, tum ejusdem

4. Quare omnes fere supernaturalis ordinis in ipsa anima spectati difficultates sive mysteria in hocce Tractatu contrahuntur, uti aliunde evincitur ex diversis aut etiam contrariis opinionibus, in quas circa quæstiones plerasques abeunt Theologi; et ideo, ut scite et utiliter percurratur præsens Tractatus, mente acuta tenacique conatu opus est.

necessitas ad justificationem et ad actus gratiæ et gloriæ meritorios. In Tract. autem de Decalogo, expenditur præceptum eliciendi actus fidei, atque determinantur articuli quorum explicita fides necessaria est necessitate sive medii, sive præcepti. Has igitur quæstiones in præsenti Tractatu prætermittemus1.

CAPUT PRIMUM

DE NOTIONE FIDEI

2.Quæritur 1° quid sit Fides quoad nomen?

Resp. Fides, quoad nomen, 1. significat interdum voluntatis perfectionem, scilicet, vel fiduciam seu spem firmam, vel . fidelitatem seu constantiam in promissis, vel veracitatem, vel ipsam promissionem; Matth. 14, y 51; Levit. 6, y 2; Apoc. 2, y 15; 1 Tim. 5, y 12.

Ordinarie tamen fides perfectionem intellectus spectat, atque exprimit quemlibet assensum intellectus ad unam partem determinatum: Credere est cum assensione cogitare. S. August., de prædest. Sanct. c. 2,

2. Frequentius designat assensum opinativum, quia talis assensus est formidolosus, et regulariter auctoritate fundatur. Unde praticum conscientiæ dictamen, quod ordinarie est tantum moraliter certum, conjecturis et auctoritate innixum, aliquando vocatur fides: « Quod non est ex fide (secundum conscientiæ dictamen), peccatum est, » Rom. 14, ỳ 25. In eodem sensu homo dicitur bonæ vel malæ fidei.

5. Tandem, in communi usu, fides significat cognitionem obscuram, in testimonio fundatum. Et hæc est significatio, quæ in præsenti Tractatu usurpatur. Fides autem est vel humana, vel divina, vel ecclesiastica, prout humano, aut

4. Circa Tractatum de fide consuli possunt. S. Th. 2. 2, q. 1 et seq.; Suarez, de fide; De Lugo, de Virtute fidei; Kilber, de fide, in Theol. Wirceburg; Montagne, de Notis Theologicis, et de sensu Propositionum ; Antoine, tom. 4;P. Perrone, de Loc. Theol. 3 p., de Analogia Rationis et Fidei.

Declarationes autem et decreta sive Conc. Vaticani, sive Conc. Triden., quæ ad fidei actum et habitum attinent, referimus in Tract, de Revelat., n. 3-49, et in Tract. de Gratia, n. 7-55.

« PoprzedniaDalej »