Obrazy na stronie
PDF
ePub

83

tacta permanent. Hodie genuit salvatorem seculi. Beata que credidit quoniam perfecta sunt omnia que dicta sunt ei a domiHodie genuit. Secundum

no. lucam.

In

In illo tempore: Pastores loquebantur adinvicem : Transeamus usque bethleem et videamus hoc verbum quod factum est: quod fecit dominus et ostendit nobis. Et reliqua.

Omelia venerabilis bede presbyteri. Lectio viij. Nato in bethleem domino

salvatore sicut sacra evangelii testatur historia. Pastoribus qui in regione eadem erant vigilantes' vigilias noctis super gregem suum: angelus domini magna cum luce apparuit: Exortumque mundo solem justicie: non solum celestis voce sermonis verumetiam claritate divine lucis astruxit. Qui bene etiam in bethleem nascitur. Bethleem quippe domus panis interpretatur. Ipse namque est qui ait: Ego sum panis vivus qui de celo descendi. Re. Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio. Quia quem celi capere non poterant tuo gremio contulisti. Prosa. O vere beata sublimis sponsa domina angelorum simulque omnium sanctorum: quam magnam laudem dignitas tua meretur forma dei digna. O quam beata es maria creatorem tuum digne suscipiens: et2 dedisti in tempore ubera quem habebas ante secula regem et

1 et custodientes ': add: G.

2 ei: E.G.

3 mathei: G.W.

84

conditorem et et deum. Quia. Ista prosa dicetur loco versus isto die: et die circuncisionis tantum. Aliis vero diebus dicetur iste versus. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Quia.

Initium sancti evangelii. Secundum johannem.

In principio erat verbum: et

teri.

Quia

[ocr errors]

verbum erat apud deum: et deus erat verbum. Hoc erat in principio apud deum. Et reliqua. Omelia venerabilis bede presbyLectio ix. uia temporalem mediatoris dei et hominum hominis Jesu Christi nativitatem. que hodierna die facta est: sanctorum verbis evangelistarum matthei videlicet et luce manifestatam agnovimus: libet etiam de verbi id est divinitatis ejus eternitate beati johannis evangeliste dicta scutari. Alii vero 6 evangeliste Christum ex tempore natum describunt: johannes eundem in principio fuisse testatur dicens: In principio erat verbum. Alii inter homines eum subito apparuisse commemorant: ille ipsum apud deum semper fuisse declarat dicens : Et verbum erat apud deum. Alii eum verum hominem: ille verum confirmat esse deum dicens. Et deus erat verbum. Alii hominem apud homines temporaliter conversatum: ille deum apud deum in principio manentem ostendit dicens: Hoc erat in principio apud deum. Alii magnalia que in homine

4 manifestatem: W.

5 scrutati: E.

6 pro 'vero' enim: G.

85

gessit perhibent: ille quod omnem creaturam visibilem et invisibilem per ipsum deus pater fecerit docet dicens: Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil. Responsorium. Descendit de celis missus ab arce patris introivit per aurem virginis in regionem nostram indutus stola purpurea. exivit per auream portam lux et decus universe fabrice mundi. Tanquam sponsus dominus procedens de thalamo suo. Et exivit. Gloria. Et exivit. etc. usque Fabrice. Sequitur Prosa α toto choro alternatim dicenda. Prosa.

Et

Facture dominans potestate

atque principans. Virtute non adjectiva: sed nativa et substantiva. Condolens namque diva bonitas. y Hominem quem creaverat ad vitam. ✯ Fraude hostis. y Incurrisse. y Mortis discrimina. * Dictavit consilium admirabile atque necessarium. Fabricae mundi. Paratus iterum presbyter sive diaconus1 dalmaticatus statim post prosam incipiat evangelium in sinistra parte altaris. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Initium sancti evangelii secundum mattheum. Gloria tibi domine.

Liber iber generationis Jesu Christi filii david filii abraham. Abraham autem2 genuit ysaac ysaac autem genuit jacob. Jacob autem genuit judam et fratres ejus. Judas autem genuit phares et saram 3 de thamar. Phares

[blocks in formation]

86

Asa

autem genuit esrom. Esrom autem genuit aram. Aram autem genuit aminadab. Aminadab autem genuit naason. naason autem genuit salmon. Salmon autem genuit booz de raab. Booz autem genuit obeth ex ruth. Obeth autem genuit jesse. Jesse autem genuit david regem. David autem rex genuit salomonem ex ea que fuit urie. Salomon autem genuit roboam. Roboas autem genuit abiam. Abias autem genuit asa. autem genuit josaphat. Josaphat autem genuit joram. Joram autem genuit oziam. Ozias autem genuit joathan. Joathas" autem genuit achaz. Achaz autem genuit ezechiam. Ezechias autem genuit manassem. Manasses autem genuit amon. Amon autem genuit josiam. Josias autem genuit jechoniam et fratres ejus in transmigrationem babylonis. Et post transmigrationem babylonis jechonias genuit salathiel. Salathiel autem genuit zorobabel. Zorobabel autem genuit abiud. Abiud autem genuit eliachim. chim autem genuit asor. autem genuit sadoch. autem genuit achim. autem genuit eliud. Eliud autem genuit eleazar. Eleazar autem genuit mathan. Mathan autem genuit jacob. Jacob autem genuit joseph virum marie. De qua natus est Jesus qui vocatur Christus. Quo finito incipiat presbyter qui officium facit psalmum Te Deum laudamus. Et

[blocks in formation]

EliaAsor Sadoch Achim

87

sciendum est quod ille psalmus Te Deum laudamus extra adventum. lxx. xl. et exceptis die animarum et commemorationibus animarum: dicendus est in omni servitio ix lectionum et etiam trium lectionum. quando chorus regitur. Aliis autem diebus quando chorus non regitur non dicetur.1 Cantato ipso psalmo statim a succentore vicariorum incipiatur missa in gallicantu secundum officium. Dominus dixit ad me. etc. statim post missam dicat sacerdos qui officium facit versiculum. Verbum caro factum est. Deus in adjutorium. chorus prosequatur que ad laudes pertinent. In laudibus

Q

antiphona. Quem vidistis pastores dicite: annunciate nobis in terris quis apparuit: natum vidimus in choro angelorum salvatorem dominum. alleluia all'a. ps. Dominus regnavit. an. Genuit puerpera regem cui nomen eternum: et gaudium matris habens cum virginitatis honore: nec primam similem visa est nec habere sequentem. alleluia. ps. Jubilate. an. Angelus ad pastores ait annuncio vobis gaudium magnum quia natus est hodie salvator mundi alleluia. pš. Deus deus meus. añ. Facta est cum angelo multitudo celestis exercitus laudantium et dicentium gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis tue3 alleluia. ps. Benedicite. añ. Parvulus filius hodie natus est nobis: et vocabitur deus fortis alleluia all'a.

88

ps. Laudate. Capitulum. Multipharie multisque modis

A

terre

olim deus loquens patribus in prophetis: novissime diebus istis locutus est nobis in filio: quem constituit heredem universorum per quem fecit et secula. Hymnus. solis ortus cardine et usque limitem Christum canamus principem : natum maria virgine. Beatus auctor seculi servile corpus induit: ut carne carnem liberet: ne perderet quos condidit. Caste parentis viscera celestis intrat gratia: venter puelle bajulat: secreta que non noverat. Domus pudici pectoris templum repente fit dei: intacta nesciens virum : concepit verbo filium. Enixa es puerpera quem gabriel predixerat: quem matris alvo gestiens clausus Johannes senserat. Feno jacere pertulit presepe non abhorruit: parvoque lacte pastus est: per quem nec ales esurit. Gaudet chorus celestium: et angeli canunt deo: palamque fit pastoribus: pastor creator omnium. Gloria tibi domine. Benedictus qui venit in nomine domini. Deus dominus et illuxit nobis. alleluia. In evange. añ. Gloria in excelsis deo: et in terra pax hominibus bone voluntatis alleluia all'a. ps. Benedictus. Tota dicatur antiphona ante inceptionem psalmi sine pneuma: et post psalmum cum pneuma: sicut in omnibus festis duplicibus fiet: preter ad vesperas in vigilia pasche. Oratio.

1 dicitur: G.

2 incipitur: E.

3 tue' om.: E.G.W.

89

Concede quesumus omnipo

tens deus ut nos unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet: quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet. Qui tecum vivit et. Statim que pulsato ter uno de majoribus signis: rector chori incipiat officium scilicet Lux fulgebit. Ad primam. Hymnus. Agnoscat omne seculum : venisse vite premium: post hostis asperi jugum apparuit redemptio. Isayas1 que precinit completa sunt in virgine annunciavit angelus sanctus replevit spiritus. Gloria tibi domine. Hic versus dicatur in fine omnium hymnorum quorum metro convenit usque ad epiphaniam. Añ. Quem vidistis. ps. Deus in nomine. ps. Beati immaculati. ps. Retribue. Non mutatur antiphona in aliqua die ad psalmum Quicunque vult cum de nativitate agitur. Capitulum Domine miserere. Re. Jesu Christe fili dei vivi miserere nobis. Qui sedes ad dextram patris. Chorus idem repetat. y Tu patris verbigena factus caro deum nobis homo placa deus et da

90

etc. quotidie usque ad epiphaniam.

Hymnus.

Ad tertiam.
Maria ventre concepit3 verbi

fideli semine quem totus orbis non bajulat1 portant puelle viscera. Radix jesse jam floruit: et virga fructum edidit: fecunda partum protulit et virgo mater permanet. Gloria tibi domine. an. Genuit. ps. Legem pone. Cap. Apparuit gratia dei salvatoris

nostri omnibus hominibus erudiens nos: ut abnegantes impietatem et secularia desideria : sobrie et juste et pie vivamus in hoc seculo. Re. Puer natus est nobis. Alleluia all'a. y Et filius datus est nobis. Alleluia. Gloria. Puer natus. Puer natus. Verbum caro. Oratio. Concede quesumus omnipotens deus. Ad sextam.

Hymnus. Presepe poni pertulit qui lu

cis auctor extitit: cum patre celos condidit sub matre pannos induit. Legem dedit qui seculo cujus decem precepta sunt dignando factus est homo sub legis esse vinculo. Gloria tibi domine. añ. Angelus ad pastores. ps. Defecit. Capitulum.

veniam. Jesu Christe.. Gloria Apparuit benignitas et huma

2

patri et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio. Jesu Christe. Exurge domine. Isto modo dicatur istud Responsorium diebus nativitatis domini: sanctorum stephani: johannis: innocentium: thome: circunsionis: et in festo purificationis beate Marie si infra lxx.evenerit. Aliis vero

diebus dicatur Responsorium Jesu

Christe fili dei vivi miserere nobis. Alleluia all'a. y Qui de virgine.

1 Esaias: G.

4

non

nitas salvatoris nostri dei:

ex operibus justicie que fecimus nos: sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Re. Verbum caro factum est. Alleluia all'a. Et habitabit in nobis. All'a. Gloria. Verbum. y Ipse invocavit. Oratio. Concede. Ad nonam. Hymnns. dam vetus quod polluit: adam novus hoc abluit: tumens quod ille dejecit: humili

A Adam

2 'fili dei vivi miserere nobis' add: E.G. 3 concipit: G. pro 'bajulat' capit: G.

5 dejicit: G.

Jork

91

mus hic erigit. Jam nata lux est
et salus: fugata nox et victa mors
venite gentes credite deum maria
protulit. Gloria tibi domine.
Añ. Parvulus. ps. Mirabilia.
Cap. Multipharie. Re. Ipse in-
Re. Ipse in-
vocavit me. Alleluia all'a.
Pater meus es tu. All'a all'a.
Gloria. Ipse. Notum fecit
dominus. Salutare suum all'a.
Oratio. Concede. Hi hymni
Agnoscat. et ceteri sequentes di-
cantur ad horas quotidie: usque
post octavas epiphanie. Dicentur
etiam ad horas in festo purifica-
tionis beate marie virginis.
Ad vesperas

92

Hodie intacta virgo deum nobis genuit teneris indutum membris quem lactare meruit: omnes ipsum adoremus qui venit salvare nos. ps. Magnificat. Post quemlibet versum psalmi repetatur3 a pluribus vicariis in capis1 sericis in medio chori stantibus Omnes ipsum adoremus qui venit salvare nos. post versum Sicut erat mox tota antiphona repetatur subjuncto pneumate. Oratio Concede quesumus omnipotens deus. Memoria de nativitate fiat quotidie per octavas ad matutinas et ad vesperas ubi non fit processio cum his antiphonis sequentibus secundum ordinem iteratis dominica infra excepta.

Añ.

antiphona. Tecu ecum principium in die virtutis tue in splendoribus sanctorum ex utero ante lucife-Virgo verbo concepit virgo rum genui te. ps. Dixit dominus. an. Redemptionem misit dominus populo suo: mandavit in eternum testamentum suum. ps. Confitebor. añ. Exortum est in tenebris lumen rectis corde: misericors et miserator et justus dominus. ps. Beatus vir. añ. Apud dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio. ps. De profundis. an. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. ps. Memento domine. He antiphone dicentur ad vesperas usque ad diem epiphanie: excepto die circuncisionis. psalmi non mutantur usque ad completas octavas epiphanie. Capitulum Multipharie. Re. Verbum caro. y In principio cum Gloria patri et prosa Quem ethera et Hymnus. A solis ortus: y Tanquam sponsus. In evange. añ. et honore.

[blocks in formation]

permansit: virgo peperit regem omnium regum. añ. Nesciens mater virgo virum: peperit sine dolore salvatorem seclorum ipsum regem angelorum sola virgo lactabat ubero de celo pleno. an. Virgo hodie fidelis etsi verbum genuit incarnatum : virgo mansit et post partum: quam laudantes omnes dicimus: benedicta tu in mulieribus. añ. Nato domino angelorum chori canebant dicentes: salus deo nostro sedenti super thronum et agno. añ. Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate david. Memoria de sancto stephano. añ. Intuens in celum beatus stephanus vidit gloriam dei et ait: ecce video celos apertos et filium hominis stantem a dextris dei. Y Gloria Oratio.

2 Dicantur: G.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »