Obrazy na stronie
PDF
ePub

neficii talem commodè sustinere posse Archiepiscopo vel ejus Dioeceseos Episcopo videbuntur.

De feodis que officiariis Ecclesiasticis & eorum ministris

debentur. CAUTUM insuper volumus, quod neque alia neque majora feoda ab Episcopo, Ordinario, Archdiacono, vel eorum ministris deinceps ulla de causa percipiantur, quam ea quæ ineunte hoc regnum Regia nunc Majestate percipi solebant. Quòdque tabula quædam singulorum hujusmodi feodorum summas continens, in quolibet consistorio ante festum S. Johannis Baptistæ proximè venturum figatur, cujus exemplar manu ipsius Ordinarii subsignatum intra, tempus prædictum ad Archiepiscopum transmittetur.

Provisò semper, quòd neque Archiepiscopo, neque Episcopo, vel directè vel indirectè, aliquam pecuniarum summam pro admittendis ad sacros ordines hominibus accipere licebit, idque sub poena Juris.

De inquisitione per Episcopos ineunda. QUAMPRIMUM commodè fieri poterit, vel ad summum intra unius anni spatium post hujus Synodi finem, quisque Episcopus de singulorum Ministrorum qui in sua dioecesi degunt conditione, moribus, ac eruditione diligenter inquirat : per quos etiam & quo tempore ad sacros ordines admissi, quódque vitæ genus sectati sint priusquam in ministerium sunt cooptati, ac de hisce omnibus ipsum Archiepiscopum intra dictum tempus debitè certiorem faciet.

Episcopi in sua quisque Diocesi de omnium Rectoriarum, Vicariarum, ac cæterorum Ecclesiasticorum Beneficiorum suæ Dioceseos valore annuo, juxta censum libri illius qui primitiarum dicitur, si modò ibidem censeantur : aliter verò, juxta communem eorum æstimationem : quot item Appropriationes, cujus veri valoris annui, & qui sint earum Proprietarii; Necnon de Curatorum salariis anpuis diligentem facient inquisitionem, Ac de hisce similiter omnibus intra tempus anteà præscriptum, dictum Archiepiscopum certiorem reddent.

CELEBRATIO

COENÆ DOMINI

IN

FUNEBRIBUS,

.

Si Amici & Vicini defuncti Communicare velint,

&c.

Anno 2. Eliz. Regin. 1560.

LONDINI,
Apud Reginaldum Wolfium, 1560.

ELIZABETHA, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, & Hiberniæ

Regina, Fidei Defensor, &c. Omnibus ad quos præsentes
Literæ pervenerint, Salutem. Cum memores Officii nostri

erga Deum Omnipotentem, (cujus providentia principes SIA regnant) legibus quibusdam celeberrimis consensu trium Regni nostri Statuum, sancitis, anno Regni nostri primo, Regium nostrum assensum libenter præbuerimus : inter quas una lex lata est, ut Præces publicæ, una, & eadem certa, & præscripta precandi forma, lingua vulgari, & vernacula, passim in Ecclesia Anglicana haberentur, quo Subditi nostri quid orarent, facilius intelligerent: & absurdum illum, diuq; in Ecclesia inveteratum errorem, tandem devitarent. Fieri enim non potest, üt precationes, supplicationes, aut gratiarum actiones non intellectæ, mentis ardorem aliquando excitent & accendant, cum spiritu & veritate. Deus qui Spiritus est, non oris tantum strepitu adorari vult; Cui rei etiam addi potest, quod hac cæca ignoratione, superstitiosæ preces, aut res alienee, non satis idoneæ quæ Deo profunderentur, cordium humanorum scrutatori, sæpenumero ore prophano offerebantur. Notum vobis esse volumus, quod, quoniam intelligimus Collegia utriusque Academiæ, Cantabrigiensis & Oxoniensis: Collegium item novum prope Wintoniam & Etonense, bonis literis dicata, supplicibus votis petere, ut quo sacrarum literarum monumenta Latina, ad uberiorem Theologiæ fructum eis reddantur magis familiaria, eis liceat eadem forma precum Latine uti. Omnibus Reipublicæ nostræ membris quantum in nobis est consulere, & cum eorum necessitati, qui Latina non intelligunt, tum eorum voluntati qui utraquem linguam percipiunt, consulere cupientes, constituimus per præsentes, licitum esse, & permissum nostra Authoritate & privilegio Regali, tam Decano & Sodalitio Ecclesiæ Christi in Academia nostra Oxoniæ, quam Præsidibus, Custodibus, Rectoribus, Magistris & Sodalitatibus omnium & singulorum Collegiorum Cantabrigiæ, Oxoniæ, Wintoniæ, Etonæ, hoc modo precandi Latine, uti publice in Ecclesiis, & Sacellis suis quem nos per nostrum Typographum edi curavimus in hoc präsenti volumine, convenientem cum Anglicano nostro publicarum precum libro, jam per universum nostrum Regnum recepto & usitato. Cui item peculiaria quædam in Christianorum funebribus & exequiis decantanda adjungi præcipimus, Statūto illo prædicto Ritu Publicarum

[graphic]

precum (cujus supra mentionem fecimus) anno primo Regni nostri promulgato in contrarium non obstante.

Proviso semper, quod in ejusmodi Collegiis, quibus Laicorum parochiæ annexæ erunt, ac in reliquis etiam, ad quorum Templa Laici eorundem Collegiorum famuli & Ministri, sive alii quicunq; Latinæ linguæ imperiti, necessario adire debent, his horæ aliquot opportunæ & loca in dictis Ecclesiis aut Sacellis, assignentur, in quibus, Festis saltem diebus, preces matutinæ & vespertinæ legantur & recitentur : Et Sacramentorum administrationes suis temporibus Anglice, ad Laicorum ædificationem celebrare possint. Eadem etiam formula Latina precandi privatim uti, hortamur omnes reliquos Ecclesiæ nostræ Anglicanæ Ministros, cujuscunq; gradus fuerint, iis diebus, quibus aut non solent, aut non tenentur Parochianis suis ad ædem sacram pro more accedentibus, publice preces vernacula lingua, secundum formam dicti Statuti recitare. In præmissorum autem fidem & testimonium, has literas nostras fieri fecimus patentes.

Dat. apud Palatium nostrum de Westmonasterio, Sexto

die Aprilis. Anno regni nostri secundo, 1560.

[ocr errors]

In Commendationibus Benefactorum.

AD cujusque termini finem Commendatio fiat Fundatoris, aliorumque Clarorum virorum, quorum beneficientia Collegium locupletatur.

Ejus hæc sit forma.
Primum recitetur clạra voce Oratio Dominica.
Pater noster qui es in Coelis, &c.
Deinde recitentur

(Exaltabo te Deus, Psalm 144.

Lauda anima mea Do. Psalm 145. tres Psalmi.

(Laudate Dominum quoniam bonus, Psalm 146.

Post hæc legatur Cap. 44. Ecclesiastici. His finitis, sequatur Concio : in qua Concionator Fundatoris amplissimam munificentiam prædicet : quantus sit literarum usus ostendat : quantis laudibus afficiendi sunt qui literarum studia beneficientia sua excitent : quantum sit ornamentum Regno doctos viros habere, qui de rebus controversis vere judicare possunt, quanta sit Scripturarum laus, & quantum illæ omni humani Authoritati antecedant, quanta sit ejus Doctrinæ in vulgus utilitas, & quam late pateat: quam egregium & regium sit (cui Deus universæ plebis suæ curam commisit) de multitudine Ministrorum verbi laborare, atque hi ut honesti atque eruditi sint, curare : atque alia ejus generis, quæ pii & docti viri cum laude illustrare possint.

Hac concione perorata decantetur.
Benedictus Dominus Israel.
Ad extremum hæc adhibeantur.

Minister.
In memoriam æternam erit justus.

Responsio.
Ab auditu malo non timebit.

Minister.
Justorum animæ in manu Dei sunt.

« PoprzedniaDalej »