Obrazy na stronie
PDF
ePub

à fidelibus, ut pium & conducibile ad ordinem & decorem admittatur, attamen à quoquam non exigendum est ut tanquam articulus fidei credatur, & ad salutis necessitatem requiri putetur.

Vetus Testamentum non est rejiciendum.

Testamentum Vetus, quasi Novo contrarium sit, non est repudiandum, sed retinendum, quando quidem tam in veteri quàm in novo per ·Christum qui unicus est Mediator Dei & hominum, Deus & homo, æterna vita humano generi est proposita. Quare non sunt audiendi, qui veteres tantum in promissiones temporarias sperasse confingunt.

Symbola tria.

Symbola tria, Nicenum, Athanasii, & quod vulgo Apostolicum appellatur, omnino recipienda sunt. Nam firmissimis divinarum Scripturarum testimoniis probari possunt.

Peccatum Originale.

Peccatum originis non est (ut fabulantur Pelagiani, & hodie Anabaptiste repetunt) in imitatione Adami situm, sed est vitium & depravatio naturæ cujuslibet hominis ex Adamo naturaliter propagati: qua fit ut ab originali justitia quam longissime distet, ad malum sua natura propendeat & caro semper adversus spiritum concupiscat: unde in unoquoque nascentium, iram Dei atque damnationem meretur. Manet etiam in renatis hæc naturæ depravatio, qua fit ut affectus carnis græcè opóvnμa oapкòs, quod alii sapientiam, alii sensum, alii affectum, alii studium vocant, legi Dei non subjicitur. Et quanquam renatis & credentibus nulla propter Christum est condemnatio, peccati tamen in sese rationem habere concupiscentiam fatetur Apostolus.

De libero arbitrio.

Absque gratia Dei, que per Christum est, nos preveniente ut velimus, & cooperante dum volumus, ad pietatis opera facienda, quæ Deo grata sint & accepta, nihil valemus.

De gratia.

Gratia Christi, seu spiritus sanctus qui per eundem datur; cor lapideum aufert, & dat cor carneum, atque licet ex nolentibus quæ recta sunt volentes faciat, & ex volentibus prava, nolentes reddat, voluntati nihilominus violentiam nullam infert. Et nemo hac de causa, cum peccaverit, seipsum excusare potest, quasi nolens aut coactus peccaverit, ut eam ob causam accusari non mereatur aut damnari.

De Hominis justificatione.

,,

1

Justificatio ex sola fide Jesu Christi, eo sensu quo in Homilia de justificatione explicatur, est certissima & saluberrima Christianorum doctrina. Opera ante justificationem.

Opera quæ fiunt ante gratiam Christi, & Spiritus ejus afflatum, cum ex fide Jesu Christi non prodeant, minime Deo grata sunt. Neque gratiam (ut multi vocant) de congruo, merenter: Imo cum non sint facta ut Deus illa fieri voluit & præcepit, peccati rationem habere non dubitamus.

Opera Supererogationis.

Opera quæ Supererogationis appellant, non possunt sine arrogantia & impietate prædicari, nam illis declarant homines non tantum se Deo reddere quæ tenentur, sed plus in ejus gratiam facere quam deberent: cum aperte Christus dicat, Cum feceritis omnia quæcunque præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus.

Nemo præter Christum est sine peccato...

Christus in nostræ naturæ veritate, per omnia similis factus est nobis, excepto peccato, a quo prorsus erat immunis, tum in carne tum in spiritu. Venit ut agnus absque macula esset, qui mundi peccata per immolationem sui semel factum tolleret : & peccatum (ut inquit Joannes) in eo non erat. Sed nos reliqui etiam baptizati, & in Christo regenerati, in multis tamen offendimus omnes, & si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, & veritas in nobis

non est.

De peccato in spiritum sanctum.

Non omne peccatum mortale post baptismum voluntarie perpetratum, est peccatum in spiritum sanctum & irremissibile: proinde lapsis à baptismo in peccata, locus penitentiæ non est negandus. Post acceptum spiritum sanctum possumus à gratia data recedere atque peccare, denuoque per gratiam Dei resurgere ac resipiscere. Ideoque illi damnandi sunt, qui se quamdiu hic vivant, amplius non posse peccare affirmant, aut vere resipiscentibus pœnitentiæ locum denegant.

Blasphemia in Spiritum Sanctum.

Blasphemia in Spiritum Sanctum, est cum quis Verborum Dei manifestè perceptam veritatem, ex malitia & ob firmatione animi, convitiis insectatur, & hostiliter insequitur. Atque hujusmodi, quia maledicto sunt obnoxii, gravissimo sese astringunt sceleri. Unde peccati hoc genus Irremissibile à Domino appellatur, & affirmatur.

De Prædestinatione & Electione.

Prædestinatio ad vitam est æternum Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta suo consilio, nobis quidem occulto, constanter decrevit eos quos elegit ex hominum genere, à maledicto & exitio liberare, atque ut vasa in honorem efficta, per Christum ad æternam salutem adducere: unde qui tam præclaro Dei beneficio sunt donati, illi, spiritu ejus opportuno tempore operante, secundum propositum ejus vocantur, vocationi per gratiam parent, Justificantur gratis, adoptantur in filios, unigeniti Jesu Christi imagini efficiuntur conformes, in bonis operibus sancte ambulant, & demum ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam felicitatem.

Quemadmodum prædestinationis & electionis nostræ in Christo pia consideratio dulcis, suavis, & ineffabilis consolationis plena est vere piis, & his qui sentiunt in se vim spiritus Christi, facta carnis, & membra quæ adhuc sunt super terram mortificantem, animumque ad cœlestia & superna rapientem, tum quia fidem nostram de æterna salute consequendi per Christum, plurimum stabilit atque confirmat; tum quia amorem nostrum in Deum vehementer accendit: Ita hominibus curiosis, carnalibus, & spiritu Christi destitutis, ob oculos per

petuo versari prædestinationis Dei sententiam perniciosissimum est præcipitium, unde illos diabolus pertrudit vel in desperationem, vel in æque perniciosam impurissimæ vitæ securitatem. Deinde licet prædestinationis decreta sunt nobis ignota, promissiones tamen divinas sic amplecti oportet, ut nobis in sacris literis generaliter proposite sunt: & Dei voluntas in nostris actionibus ea sequenda est, quam in Verbo Dei habemus deserte revelatam.

Tantum in nomine Christi speranda est æterna salus.

Sunt & illi anathematizandi qui dicere audent, unumquemque in lege aut secta quam profitetur esse servandum, modò juxta illam & lumen naturæ accurate vixerit: cum sacræ literæ tantum Jesu Christi nomen prædicent in quo salvos fieri homines oporteat.

Omnes obligantur ad Moralia legis præcepta servanda.

Lex à Deo data per Mosem, licet quoad ad Ceremonias & ritus Christianos non astringat, neque civilia ejus præcepta in aliqua Repub. necessario recipi debeant, nihilominus ab obedientia mandatorum quæ Moralia vocantur, nullus quantumvis Christianus est solutus: quare illi non sunt audiendi, qui sacras literas tantum infirmis datas esse perhibent, & spiritum perpetuò jactant, à quo sibi quæ prædicant suggeri asserunt, quanquam cum Sacris literis apertissime pugnent.

De Ecclesia.

Ecclesia Christi visibilis est cœtus fidelium, in quo verbum Dei purum prædicatur, & Sacramenta quoad ea quæ necessario exiguntur, juxta Christi institutum recte administrantur.

Sicut erravit Ecclesia Hyerosolymitana, Alexandrina, & Antiochena, ita & erravit Ecclesia Romana, non solum quoad agenda & cæremoniarum ritus, verum in his etiam quæ credenda sunt.

De Ecclesiæ Authoritate.

Ecclesiæ non licet quicquam instituere, quod verbo Dei Scripto adversetur: neque unum Scripturæ locum sic exponere potest, ut alteri contradicat: quare licet Ecclesia sit divinorum librorum testis & con

servatrix, attamen ut adversus eos nihil decernere, ita præter illos nihil credendum de necessitate salutis debet obtrudere.

De authoritate Conciliorum Generalium.

Generalia Concilia sine jussu & voluntate Principum congregari non possunt: & ubi convenerint, quia ex hominibus constat qui non omnes spiritu & verbis Dei reguntur, & errare possunt & interdum errârunt, etiam in his quæ ad normam pietatis pertinent: ideo quæ ab illis constituuntur, ut ad salutem necessaria, neque robur habent neque authoritatem, nisi ostendi possunt è sacris literis esse desumpta.

De Purgatorio.

Scholasticorum doctrina de Purgatorio, de Indulgentiis, de Veneratione & adoratione tum imaginum tum Reliquiarum, nec non de invocatione sanctorum, res est futilis, inaniter conficta, & nullis Scripturarum testimoniis innititur, imo Verbo Dei perniciose contradicit.

Nemo in Ecclesia ministret nisi vocatus.

Non licet cuiquam sumere sibi munus publice prædicandi, aut administrandi Sacramenta in Ecclesia nisi prius fuerit ad hæc obeunda legitime vocatus & missus. Atque illos legitime vocatos & missos existimare debemus, qui per homines, quibus potestas vocandi ministros atque mittendi in vineam Domini publice concessa est in Ecclesia, cooptati fuerint & asciti in hoc opus.

Agendum est in Ecclesia lingua quæ sit populo nota.

Decentissimum est & Verbo Dei maxime congruit, ut nihil in Ecclesia publice legatur aut recitetur lingua populo ignota, idque Paulus fieri vetuit, nisi adesset qui interpretaretur.

De Sacramentis.

Dominus noster Jesus Christus Sacramentis numero paucissimis, observatu facillimis, siguificatione præstantissimis, societatem novi populi colligavit, sicuti est Baptismus & Coena Domini.

Sacramenta non instituta sunt à Christo ut spectarentur aut circumferrentur, sed ut rite illis uteremur: & in his duntaxat qui dign per

« PoprzedniaDalej »