Obrazy na stronie
PDF
ePub

Not aralaged

ARTICULI

PER

Archiepiscopum, Episcopos & reliquum Clerum Can

tuariensis Provinciæ in Synodo inchoata Londini vicesimo quarto die mensis Novembris, Anno Domini 1584. Regnique Serenissimæ in Christo Principis Dominæ Elizabethæ, Dei gratia Angliæ, Franciæ & Hyberniæ Reginæ, Fidei Defensoris, &c vicesimo septimo stabiliti, & Regia auctoritate approbati & confirmati.

LONDINI, in ædibus C. B.

Ut homines idonei ad sacros ordines, f. Beneficia (uti vocant)

Ecclesiastica admittantur. RIMO cautum est, nequis posthàc ad sacros ordines suscipiatur, qui non eodem quoque tempore Præsentationem sui ipsius ad Beneficium aliquod intra diæcesim sive Ju

risdictionem ejusdem Episcopi à quo sacros ordines petit,

A tunc vacans exhibuerit : vel qui non eidem Episcopo certum, verum & indubitatum Certificatorium tulerit de Ecclesia aliqua intra diæcesim sive Jurisdictionem dicti Episcopi, in qua curæ animarum inservire possit: Vel qui in aliqua Cathedrali aut Collegiata Ecclesia, vel Collegio Cantabrigiensi aut Oxoniensi non fuerit constitutus. Vel saltem, qui ab eodem Episcopo in Beneficium aliquod, sive ad Curam (uti vocant) inserviendam tunc etiam vacantem, nonsi, mox admittendus.

Deinde, ne quis Episcopus posthac aliquem in sacros ordines cooptet, qui non ex sua ipsius Diæcesi fuerit, nisi vel ex altera nostratium Academiarum prodierit : vel, nisi literas (ut loquuntur) Dimissorias ab Episcopo, cujus Diocesanus existet, attulerit, & vicesimum quartum ætatis suæ annum jam compleverit, ac etiam in altera dictarum Academiarum gradum aliquem scholasticum susceperit. Vel saltem, nisi rationem fidei suæ juxta Articulos illos Regionis in Synodo Episcoporum & Cleri approbatos Latino sermone reddere possit, adeò ut sacrarum literarum testimonia, quibus eorundem, Articulorum veritas innititur, recitare etiam valeat: Adulteriùs, de vita sua laudabili & morum integritate literas testimoniales sub Sigillo vel alicujus Collegii Cantabrigiensis aut Oxoniensis, ubi antea moram fecerit, vel alicujus Justiciarii ad pacem D. Reginæ conservandum assignati, una cum subscriptione & testimonio aliorum proborum & fide dignorum hominum ejusdem Paræciæ, ubi per tres annos ante proximé elapsos commoratus est, exhibeat.

Quod siverò aliquis Episcopus aliquem ad sacros ordines admiseret,

qui prædictis qualitatibus non sit præditus, is per Archiepiscopum, assidente sibi hac in parte uno alio Episcopo, ab ordinatione Ministrorum & Diaconorum per integrum biennium suspendatur, ac eam præterea pænam incurrat, quæ de jure in ejusmodi Episcopos, qui ad ordines Ecclesiasticos sine titulo aliquem promovebunt, statuitur. .

Ad hæc, nequis Episcopus aliquem in Beneficium (uti vocat) instituat, nisi qui prædictis conditionibus ornatus fuerit. :

Quòd si Curia de Arcubus aut Audientiæ per viam duplicis querelæ, seu alio quovis modo contra Episcopum hac in parte agat, quia homines minimè idoneos ac habiles admittere renuit; tunc licebit Archiepiscopo, vel auctoritate propria, vel gratia speciali ab Regia Majestate impetrata, ejusmodi processus amputare, quò laudabilis Episcopi industria debitum ea ratione fortiatur effectum.

Denique, ut quolibet anno ad festum S. Michaelis Archangeli, vel intra sex hebdomadas idem festum subsequentes, unusquisque Episcopus numerum, nomina, gradus & qualitates eorum omnium quos in sacros ordines, vel in aliqua Beneficia eodem anno precedente promoverit, ad Archiepiscopum transmittat.

De moderanda solennis Poenitentiæ commutatione. NE qua fiat posthac solennis Penitentiæ commutatio, nisi rarioribus gravioribúsque de causis, atque adeò cum ipsi Episcopo constiterit, eam esse ad Reum reconciliandum & reformandum saniorem & tutiorem rationem.

Deinde, quòd mulcta illa pecuniaria vel in relevamen pauperum ejusdem Parociæ, vel in alios pios usus erogetur, idque Ecclesiæ solenniter & fideliter approbetur & innotescat.

Quòd si verô crimen fuerit notorium ac publicum, Reus ipse vel in propria sua persona publicè in Ecclesia pænitentiam suam minimè fictam profitendo, læsæ Ecclesiæ satisfaciet, vel Ecclesiæ minister in præsentia ipsius Rei, palam è suggestu, ejus submissionem, & ponitentiæ suæ coram Ordinario suo peractionem, atque etiam in veræ suæ resipiscentiæ testimonium quantam pecuniarum summam in usus supradictos erogandum reddiderit, denunciabit.

De moderandis quibusdam indulgentiis, pro celebratione Matrimonii absque trinundina denunciatione, quam Bannos vocant Matrimoniales.

QUANDOQUIDEM honestæ, claræ ac illustris conditionis homines, sive urgente aliqua necessitate, sive aliis non contemnendis rationibus, Matrimonium aliquando celebrandi causas habere possunt, facultate sibi de Bannis matrimonialibus aut non omniuè, aut semel iterumve denunciandis indulia, sine aliquo gravi scandalo seu detrimento; Idcirco ad evitanda generaliter quæ hac in parte notantur incommoda, visum est caveri ne ullæ facultates sive indulgentiæ de celebrando absque Bannis. Matrimonio concedantur, nisi idonea cautio priùs sub bisce conditionibus ineatur ; nimirum, Primò, quod nullum postea constabit impedimentum Præcontractus, Consanguinitatis, Affinitatis, vel ullius alterius legitimæ causæ cujuscunque ratione, Secundò, quòd eo tempore quo ejusmodi facultas sive indulgentia concedetur, nulla controversia, lis seu querela mota est, vel dependet coram aliquo Judice Ecclesiastico aut Civilii, de ejuscemodi legitimo impedimento Matrimonii inter hujusmodi personas contrahendi aut contracti. Ac tertiô, quòd ad Nuptiarum solennizationem non accedent; nisi assensu & expresso concensu Parentum sive tutorum priùs impetrato. Et ulteriùs, quod Matrimonii celebratio publicè ac tempestive in facie Ecclesiæ fiet. Cujus quidem cautionis formula seu exemplar in scripris concipietur, ac unicuique Episcopo in sua cujusque Diæcesi imitanda proponetur.

Provisò seinper, quôd quicunque contra hancordinationem deliquerit, ab executione officii per sex integros mensés suspendetur.

De quibusdam circa Excommunicationem excessibus coercendis

sive reformandis. QUIA Excommunicationis usus in Ecclesia perpetuæ legis vigorem jam obtinuit, atque in omni jurisdictione Ecclesiastica exercenda hucusque retinetur, ideò absque grandi mutatione totius ejusce jurisdictionis & plurimarum hujus Regni legum, innovari vel alterari nequit. Nihilominus, ut Excommunicatio (quæ auctoritatis ac disciplinæ Ecclesiasticæ quasi nervus quidam ac vinculum habendum est) ad

pristinum suum usum, decus & dignitatem reducatur : cautum est, ut quotiescunque Censura ista in immediatam pænam cujusvis notoriæ Hæreseos, Schismatis, Symoniæ, Perjurii, Usuræ, Incestus, Adulterii, seu gravioris alicujus criminis venerit infligenda, sententia ipsa vel per Archiepiscopum, Episcopum, Decanum, Archdiaconum, vel Præbend'arium, modò sacris crdinibus & Ecclesiastica jurisdictione præditus fueri) in propria persona pronunciabitur, unà cum ejusmodi frequentia & assistentia, quæ ad majorem rei authoritatem conciliandam conducere videbitur.

Denique quòd unusquisque Vicarius Generalis, Officialis seu Commissarius, qui ordines Ecclesiasticos non susceperit, eruditum aliquem Presbyterum sibi accerset & associabit, qui sufficienti auctoritate vel ab ipso Episcopo in jurisdictione sua, vel ab Archidiacono (Presbytero existente) in jurisdictione sua munitus, idque ex præscripto ipsius Judicis tunc præsentis, Excommunicationis sententiam pro contumacia denunciabit.

Volumus etiam, ut sicut constitutum est ejusmodi Excommunicationem per Ministrum Ecclesiæ denunciari : Ita ipse Judex de absolutione ipsius Rei post satisfactionem suam peractam, eundem Ministrum certiorum faciet; qui eandem absolutionem populo publicè denuncia bit : Ac interim quòd bene licebit dicto Ministro Reum a sacris arcere & repellere tanquam in Ecclesiam minimè recipiendum, donec ejusmodi Certificatorium ab ipso Judice exhibuerit.

De Beneficiorum pluralitate cohibenda. QUOD nemini in posterum facultas sive indulgentia concedetur de pluribus beneficiis simul retinendis, nisi hujusmodi tantùm, qui pro eruditione sua & maximè digni, & ad officium suum pleniùs præstandum maximè habiles & idonei censebuntur: nimirùm, ut is qui hujusmodi facultate fruiturus est, sit ad minimum Artium Magister, & publicus ac idoneus verbi Divini Concionator : Ita tamen, ut idonea etiam, cautione obstrictus teneatur, de personali sua residentia in singulis beneficiis per bonam anni cujusque partem facienda, & quod ejusmodi Beneficia triginta milliarium spatio ad summum non distent ab invicem. Denique, quod idoneum Curatum habeat, qui plebem ejus Paræciæ in qua non residebit, instituat ac informet, modò facultates ejusdem Be

« PoprzedniaDalej »