Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[blocks in formation]

Excusum Londini, apud Reginaldum Wolfium, Regiæ Majestatis in Latinis

Typographum, .Anno Dom. 1553.

[ocr errors]

De fide in Sacrosanctam Trinitatem.
NUS est vivus & verus Deus, æternus, incorporeus, im-

partibilis, impassibilis, immense potentiæ, sapientiæ, ac
bonitatis, creator & conservator omnium, tum visibilium
| tum invisibilium. Et in unitate hujus divinæ naturæ

A tres sunt persone, ejusdem essentiæ, potentiæ, ac æternitatis, Pater, Filius, & Spiritus Sanctus.

Verbum Dei, verum hominem esse factum.

[ocr errors]
[ocr errors]

stantiâ naturam humanam assumpsit, ita ut duæ naturæ, divina & humana, integre atque perfecte in unitate personæ fuerint inseperabiliter conjunctæ, ex quibus est unus Christus, verus Deus & verus homo, qui vere passus est, crucifixus, mortuus & sepultus, ut patrem nobis reconciliaret, essetque hostia non tantum pro culpa originis, verum etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.

De descensu Christi ad Inferos. Quemadmodum Christus pro nobis mortuus est & sepultus, ita est | etiam credendus ad inferos descendisse. Nam corpus usque ad resurrectionem in sepulchro jacuit, Spiritus ab illo emissus, cum spiritibus qui in carcere sive in inferno detinebantur, fuit, illisque prædicavit, quemadmodum testatur Petri locus.

Resurrectio Christi. Christus vere à mortuis resurrexit, suamque corpus cum carne, ossibus, omnibusque ad integritatem humanæ naturæ pertinentibus, recepit, cum quibus in cælum ascendit, ibique residet, quoad extremo die ad judicandos homines revertatur.

Divinæ Scripturæ doctrina sufficit ad salutem. Scriptura sacra continet omnia quæ sunt ad salutem necessaria, ita ut quicquid in ea nec legitur neque inde probari potest, licet interdum

à fidelibus, ut pium & conducibile ad ordinem & decorem admittatur, attamen à quoquam non exigendum est ut tanquam articulus fidei credatur, & ad salutis necessitatem requiri putetur.

Vetus Testamentum non est rejiciendum. Testamentum Vetus, quasi Novo contrarium sit, non est repudiandum, sed retinendum, quando quidem tam in veteri quàm in novo per Christum qui unicus est Mediator Dei & hominum, Deus & homo, æterna vita humano generi est proposita. Quare non sunt audiendi, qui veteres tantum in promissiones temporarias sperasse confingunt.

Symbola tria. Symbola tria, Nicenum, Athapasii, & quod vulgo Apostolicum appellatur, omnino recipienda sunt. Nam firmissimis divinarum Scripturarum testimoniis probari possunt.

Peccatum Originale. Peccatum originis non est (ut fabulantur Pelagiani, & hodie Anabaptistæ repetunt) in imitatione Adami situm, sed est vitium & depravatio naturæ cujuslibet hominis ex Adamo naturaliter propagati: qua fit ut ab originali justitia quam longissime distet, ad malum sua natura propendeat & caro semper adversus spiritum concupiscat : unde in unoquoque pascentium, iram Dei atque damnationem meretur. Manet etiam in renatis bæc nature depravatio, qua fit ut affectus carnis græcè opovnua sapkòs, quod alii sapientiam, alii sensum, alii affectum, alii studium vocant, legi Dei non subjicitur. Et quanquam renatis & credentibus nulla propter Christum est condemnatio, peccati tamen in sese rationem habere coöcupiscentiam fatetur Apostolus.

De libero arbitrio. Absque gratia Dei, quee per Christum est, nos preveniente ut velimus, & cooperante dum volumus, ad pietatis opera facienda, que Deo grata sint & accepta, nihil valemus.

De gratia. Gratia Christi, seu spiritus sanctus qui per eundem datur; cor lapideum aufert, & dat cor carneum, atque licet ex nolentibus quæ recta sunt volentes faciat, & ex volentibus prava, nolentes reddat, voluntati nihilominus violentiam nullam infert. Et nemo hac dc causa, com peccaverit, seipsum excusare potest, quasi nolens aut coactus peccaverit, ut eam ob causam accusari non mereatur aut damnari.

De Hominis justificatione. Justificatio ex sola fide Jesu Christi, eo sensu quo in Homilia de justificatione explicatur, est certissima & saluberrima Christianorum doctrina.

Opera quæ fiunt ante gratiam Christi, & Spiritus ejus afflatum,cum. ex fide Jesu Christi non prodeant, minime Deo grata sunt. Neque gratiam (ut multi vocant) de congruo, merenter : Imo cum non sint facta ut Deus illa fieri voluit & præcepit, peccati rationem habere non dubitamus.

Opera Supererogationis. : Opera que Supererogationis appellant, non possunt sine arrogantia & impietate prædicari, nam illis declarant homines non tantum se Deo reddere quæ tenentur, sed plus in ejus gratiam facere quam deberent: cum aperte Christus dicat, Cum feceritis omnia quæcunque præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus.

Nemo præter Christum est sine peccato.' Christus in nostræ naturæ veritate, per omnia similis factus est nobis, excepto peccato, a quo prorsus erat immúnis, tum in carne tum in spiritu. Venit ut agnus absque macula esset, qui mundi peccata per

Joannes) in eo non erat. Sed nos reliqui etiam baptizati, & in Christo regenerati, in multis tamen offendimus omnes, & si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, & veritas in nobis non est.

De peccato in spiritum sanctum. Non omne peccatum mortale post baptismum voluntarie perpetratum, est peccatum in spiritum sanctum & irremissibile : proinde lapsis à baptismo in peccata, locus penitentiæ non est negandus. Post acceptum spiritum sanctum possumus à gratia data recedere atque peccare, denuoque per gratiam Dei resurgere ac resipiscere. Ideoque illi damnandi sunt, qui se quamdiu hic vivant, amplius non posse peccare affirmant, aut vere resipiscentibus pænitentiæ locum denegant.

Blasphemia in Spiritum Sanctum. Blasphemia in Spiritum Sanctum, est cum quis Verborum Dei manifestè perceptam veritatem, ex malitia & ob firmatione animi, convitiis insectatur, & hostiliter insequitur. Atque hujusmodi, quia maledicto sunt obnoxii, gravissimo sese astringunt sceleri. Unde peccati hoc genus Irremissibile à Domino appellatur, & affirmatur.

De Prædestinatione & Electione. Prædestinatio ad vitam est æternum Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta suo consilio, nobis quidem occulto, constanter decrevit eos quos elegit ex hominum genere, à maledicto & exitio liberare, atque ut vasa in honorem efficta, per Christum ad æternam salutem adducere: unde qui tam præclaro Dei beneficio sunt donati, illi, spiritu ejus opportuno tempore operante, secundum propositum ejus vocantur, vocationi per gratiam parent, Justificantur gratis, adoptantur in filios, unigeniti Jesu Christi imagini efficiuntur conformes, in bonis operibus sancte ambulant, & demum ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam felicitatem. · Quemadmodum prædestinationis & electionis nostræ in Christo pia consideratio dulcis, suavis, & ineffabilis consolationis plena est vere piis, & his qui sentiunt in se vim spiritus Christi, factà carnis, & membra quæ adhuc sunt super terram mortificantem, animumque ad coelestia & superna rapientem, tum quia: fidem nostram de æterna salute consequendi per Christum, plurimum stabilit atque confirmat; tum quia amorem nostrum in Deum vehementer accendit : Ita hominibus curiosis, carnalibus, & spiritu Christi destitutis, ob oculos per

« PoprzedniaDalej »