Obrazy na stronie
PDF
ePub

De Clericis Parochialibus. 91 Clericos Parochiales eligendi jus Ministro cedit.

Curiæ Ecclesiasticæ ad Archiepiscopi jurisdictionem spectantes. 92 Testamentorum probatio, justa Bonorum Notabilium summa con

stante, prærogativarum Curiæ duntaxat competit, 93 Testamentorum probatio, justa Bonorum Notabilium summa non

comparante, Ordinariis vindicatur, 94 In Curias de "Arcubus & Audientiæ extra proprium territorium

nemo citandus. 95 Duplices Querelæ, nisi justi gravaminis facta fide, in Curiis Archie

piscopi non concedendæ. 96 Inhibitiones in causis instantiæ absque Advocati subscriptione non

concedendæ. 97 Inhibitiones in causis correctionis, nisi gravamine Judici priùs

cognito, non concedendæ. 98 Inhibitiones schismaticis, nisi subscribentibus, non concedende. 99 Intra gradus prohibitos matrimonium contractum, ipso jure nullum. 100 Mincres altero & vicesimo anno absque parentum consensu matri

monium contrahere prohibiti. 101 Facultates pro Bannis omittendis per quos, & quibus sint in.

dulgendæ. 102 In facultatibus pro Bannorum omissione concedendis cautio fide

jussoria interponenda, & sub quibus conditionibus. 103 Eædem conditiones ob majorem cautelam jurejurando firmatæ. 104 Parentum consensus viduis contrahentibus remissus. 105 Pro conjugio dirimendo nuda partium confessio non audienda. 106 Sententiæ divortii & separationis non nisi pro tribunali ferendæ. 107 Separatis, eorum altero superstite, nova copula interdicta. 108 Sanctio in Judices contra præmissa delinquentes.

Curiæ Ecclesiasticæ ad Episcoporum, & Archidiaconorum juris

dictionem spectantes. 109 Peccata & scandala notorià in Curiis Ecclesiasticis denuntianda. 110 Schismatici in Curiis detegendi.

111 Precum Divinarum perturbatores in Curiis detegendi. 112 Puberes in festo Paschatis non Communicantes in Curiis detegendi. 113 Peccata notoria Ministris jus est denuntiare, privatim confessa

retegere nefas. 114 Recusantes per Ministros in Curiis detegendi. 115 Ne Ministris aut Oeconomis fraudi sit criminosorum detectio. 116 Oeconomi ad binas tantùm detegendi vices annuatim tenentur. 117 Oeconomi, binis detegendi vicibus debitè perfuncti, non sunt de

: reliquo in Curiam vocardi. 118 Anni superioris Oeconomi detectiones suas tenentur exbibere,

priusquam successuri munus suum adeant. . 119 Detectionum schedulæ fide bona, non perfunctoriè & pro forma

conficiendæ. 120 Nequa citatio, nisi expressis citandorum nominibus, è curiis

imitatur. 121 Nequis in pluribus curiis super eodem crimine cogatur respondere. 122 Sententiæ pro Ministris à beneficio vel officio removendis non nisi

per Episcopum pronunciandæ. 123 Actus judiciales non nisi publica, & authentica manu expediendi.. 124 Curiarum sigilla, unica. 125 Curiarum sedes, opportuna. 126 Curiæ inferiores testamenta originalia ad Episcoporum Archiva

jubentur transmittere.

De Judicibus Ecclesiasticis. 127. Judicum Ecclesiasticorum qualitas. 128 Deputandorum qualitas.

De Procuratoribus. 129 Procuratores, nisi de partis mandato authentico, causas attingere De Registrariis. 134 Registrariorum excessus coerciti. 135 Feodorum quæ juris Ecclesiastici administris debentur, census.

prohibiti. . 130 Procuratores sine consilio advocati causas retinere prohibiti. 131 Procuratores, inconsulto advocato, in causa concludere prohibiti. 132 Procuratorum in causis testimentariis juramentum prohibitum. 133 Procuratorun vox importunior in Curis, cohibita.

debet esse statarius. 136 Statarius feodorum census in tabulas relatus publicè in Consis.

toriis & Archivis proponendus. 137 Feoda, pro Ordinum literis, aliisque licentiis Episcopo exhibendis,

tantùm dimidia (præterquam in prima Episcopi visitatione) persolvenda.

De Apparatoribus. 138 Apparatorum excessus coerciti.

Synodorum Authoritas. 139 Synodus nationalis, Ecclesiæ representativa. 140 Synodi acta tàm absentes, quàm presentes obligant. 141 Synodi authoritati derogantes, coerciti.

Constitutiones sive Canones Ecclesiastici per Episcopum Lon

dinensem, Præsidem Synodi pro Canturiensi Provincia, ac reliquos Episcopos Clerum ejusdem Provinciæ ex regia authoritate tractati, & conclusi in ipsorum Synodo, inchoata Londini Anno Salutis millesimo, sexcentesimo tertio, regnique Serenissimi Principis, Clementissimi Domini nostri, Jacobi Dei gratia Angliæ, Franciæ & Hiberniæ Regis primo, 8 Scotiæ tricesimo septimo.

De Ecclesia Anglicana. 1. Suprema in Ecclesiam Anglicanam authoritas Regiæ Majestati

asserenda. OROUT officii nostri ratione erga Serenissimam Majesta

tem regiam obligamur, in primis statuimus & ordinamus,

ut Archiepiscopus Cantuariensis pro tempore existens, 3 omnes Episcopi hujus Provinciæ, Decani item, Archi

A diaconi, Rectores, Vicarii, cæterique ex Clero quicunque, tùm ipsi fideliter custodiant ac observent, tum (quantum in ipsis est) ab aliis curent observari, & custodiri omnia & singula statuta, ac leges sancitas & constitutas pro antiqua jurisdictione in statum Ecclesiasticum hujus regni Coronæ restituenda, omnique extranea potestate, quæ eidem repugnet, exterminanda. Porrò etiam ut omnes Ecclesiasticæ personæ ad curam animaruin constitutæ, omnesque alii concionatores & Theologici in quibuscunque Ecclesiis prælectores (quantum ingenio, cognitione, ac doctrina valebunt) purè & sincerè absque omni fuco aut dolo, singulis annis qua ter ad minimum publicè in concionibus, aliisque homilis, ac prelectionibus suis doceant, divulgent, enuncient, ac declarent, usurpatam omnem & peregrinam potestatem (utpote nullo jure divino nixam & fundatam) justissimis de causis sublatam esse & abolitam; & propterea nullam obedientiam aut sub-, jectionem infra Majestatis suæ regna & dominia hujusmodi extranese

[graphic]

potestati cuicunque ullatenus' deberi : sed authoritatem Regiam infra regna sua Angliæ, Scotiæ, & Hiberniæ, ac reliqua ipsius dominia & territoria proximè & secundùm Deuin primam esse & supremam, cui omnes earundem regionum tàm incolæ, quam indigenæ fidem omnem, & obedientiam supra aliam quamcunque in terris potestatem lege divina tenentur exhibere...

2. Regii in Ecclesiam Anglicanam primatus impugnatores

coerciti. Quicunque in posterum affirmabit, Majestatem Regiam non habere eandem authoritatem in causis Ecclesiasticis, quam pii Principes apud Judæos, & Christiani Imperatores in Primitiva Ecclesia. abtinuerunt, vel Regalem ipsius in iisdem causis primatum, hujus Regni Coronæ jamdiu vindicatum, ac legibus ejusdem regni in ea stabilitum, ullatenus lædere aut extenuare præsumpserit : excommunicetur ipso facto, non nisi per Archiepiscopum restituendus; idque postquam resipuerit, ac impios hosce errores publicè revocârit.

3. Ecclesia Anglicana, Orthodoča. Quicunque in posterum affirmabit, Ecclesiam Anglicanam, sub Regia Majestate legibus stabilitam, non esse Orthodoxam, & Apostolicam Ecclesiam, Apostolorum videlicet doctrinam tradentem, & astruentem : excommunicetur ipso facto, non nisi per Archiepiscopum restituendus, idque postquam resipuerit, ac impium hunc errorem publicè revocârit.

4. Divina cultus ratio in Ecclesia Anglicana stabilita, pia &

orthodoxa. Quicunque in posterum affirmabit, Liturgiæ formam in Ecclesiæ Anglicana legibus stabilitam, & in libro Præcum publicarum, ac administrationis Sacramentorum comprehensam, corruptum, superstitiosum, aut illicitum esse . Dei cultum, vel quicquam in se continere, quod Scripturarum canoni sit contrarium : excommunicetur ipso facto, non nisi per Episcopum Diocesanum, vel Archiepiscopum restituendus, idque postquam resipuerit, ac impium hunc errorum publicè revocârit.

« PoprzedniaDalej »