Obrazy na stronie
PDF
ePub

batum sua vice substituant. Quod si, qui hujusmodi Decani aut Canonici officium ea in re neglexerint, per Episcopurn vel eos, ad quos jurisdictio pertinet, quoad se debite correxerint, suspendantur.

De moderandis indulgentiis pro celebratione matrimonii absque

triną bannorum denunciatione. QUANDOQUIDEM honestæ, claræ, ac illustris conditionis homines, sive urgente aliqua necessitate, sive aliis non contemnendis rationibus, matrimonium aliquando celebraudi causas habere possunt, facultate sibi de Bannis matrimonialibus aut non omnino, aut semel iterumve denunciandis indulta, sine aliquo gravi scandalo seu detrimento: Idcirco ad evitanda generaliter quæ hac in parte notantur incommoda, visum est caveri ne ullæ facultates sive Indulgentie de celebrando absque bannis matrimonio conccdantur: nisi idonea cautio prius sub hisce conditionibus ineatur; nimirum, primò quod nullum postea constabit impedimentum præcontractus, consanguinitatis, affinitatis, vel ullius alterius legitimæ causæ cujuscunque ratione...

Secundo, quod eo tempore quo ejusmodi facultas sive indulgentia concedetur, nulla controversia, lis seu querela mota est, vel dependet coram aliquo Judice Ecclesiastico aut civili, de ejusmodi legitimo impedimento matrimonii, inter hujusmodi personas contrahendi, aut contracti. Ac tertio, quod ad nuptiarum solemnizationem non accedent, nisi assensu & expresso consensu parentum, sive tutorum prius impetrato : Et ulterius, quod matrimonii celebratio publice ac tempestive in facie Ecclesiæ fiet. Cujus quidem cautionis formula seu exemplar in scriptis concipietur, ac unicuique Episcopo in sua cujusque Diocasi imitanda proponetur. · Præterea adjiciendum putamus, ne cuiquam liceat Episcopalem dignitatem non obtinenti (Commissario ad facultates, ac Vicariis generalibus Archiepiscopi & Episcoporum, sede plena, & sede vacante Custodibus Spiritualitatis ac Ordinariis, Episcopalem jurisdictionem de Jure exercentibus, in suis jurisdictionibus respective exceptis) licentiam celebrandi matrimonia sine bannis concedere: Ea vero duntaxat per se, ac sub manuum suarum subscriptione, non per Deputatos aut Surrogatos suos, nec aliis quam suæ jurisdictioni subditis concedatur. Nulli autem cujuscunque sexus, dignitatis aut ordinis (in parentum seu gubernatorum cura & regimine existenti) concedatur, nisi prius

constiterit de expresso consensu parentum vel gubernatorum suorum (si forte parentes excesserint e vita) idque parentum significatione, aut gubernatorum Judici personaliter facta : vel Chirographis ipsorum; quibus fidem habendam esse non putamus, nisi per nuncios honestæ conditionis & famæ illæse, mittantur, qui fidem faciant se de parentum aut gubernatorum manu Chirographi hujusmodi recepissé vēris nominibus ac cognominibus per hujusmodi nuncios designandorum : Cujus Chirographi exhibitionis, ac Juramenti per nuncium præstiti actum conscribi volumus. Nec vero aliis concedantur hujusmodi indulgentiæ, quam illustris & claræ conditionis hominibus, nisi urgens neces. sitas intercesserit, eaque Judici cognita fuerit.

Præterea in ipso dispensationis sive Licentiæ tenore, Ecclesia habitationis sive commorationis alterius contrahentium, vel parentum & gubernatorum suorum exprimatur, & tempus diei etiam congruum, nempe inter horas octavam & duodecimam ante meridiem assignetur.

Nec sine indulgentia a competente Judice concessa, Minister aliquis matrimonium celebret, nisi 'trina bannorum denunciatione (per legitima intervalla) interveniente, sub pæna constitutionibus Provincialibus prescripta.

Proviso semper, quod quicunque contra hanc ordinationem deliquerit, ab executione officii per superiorem per sex integros menses suspendetur : & licentia hujusmodi viribus carebit, & pro nulla quoad pænam personis clandestinas nuptias celebrantibus imponendam habebitur:

De Sententiis divortii non temere ferendis. ĒT quia matrimoniales causæ inter majores hucusque semper habitæ fuerunt : Idcirco cum de matrimoniis in judiciis disceptatur, cautius agi oportet, præsertim vero cum matrimonium in Ecclesia solemnizatum, pretextu aliquo separari, vel nullum pronunciari postuletur, æquum igitur visum est.

Primum ut in hujusmodi divortiorum & nullitatis matrimonii processibus, deliberate procedatur, ac quantum fieri poterit, rei veritas, testium depositionibus, aliisque probationibus legitimis eruatur, nec partium confessioni (quæ in his causis sæpe fallax est) temere confidatur.

Tum ut nullæ posthac sententiæ vel separationis a thoro & mensa, vel nullitatis matrimonii ferantur, nisi publice, ac pro tribunali, & de scientia & consensu vel Archiepiscopi, intra Provinciam suam, vel Episcopi intra propriam diocesam, Decani de Arcubus, Judicis audientiæ Cantuariensis, aut Vicariorum generalium, aliorumve Officialium, principalium, vel sede vacante Custodum spiritualitatis, aut aliorum Ordinariorum, quibus de Jure competit in suis respective Jurisdietionibus ac Curiis, atque inter suæ jurisdictionis subditos tantum, deinde & ini sententiis quando ad separationem Thori & mensæ tantum interponuntur, monitio & prohibitio fiat; ut a partibus ab invicem segregatis easte vivatur, nec ad alias nuptias alterutro vivente convoletur: Denique quo postremum illud firmius observetur, sententia

cautionem fidejussoriam sufficientem interposuerint, se contra monitionem & prohibitionem nihil commissuros.

Judex autem qui sententiam separationis seu divortii tulerit, & præmissa omnia non praestiterit, per tres integros menses ab executione Officii sui per Dioccesanum suum suspendetur: & sententia separationis contra formam prædictam lata, pro nulla ad omnem Juris effectum habebitür, ac si omnino lata non fuisset.

De excessibus, circa excommunicationem, reformandis. QUIA Excommunicationis usus in Ecclesia perpetuæ legis vigorem jam obtinuit, atque in omni jurisdictione Ecclesiastica exercenda hucusque retinetur, ideo absque grandi mutatione totius ejusce jurisa dictionis & pluriniarum hujus regni legum innovari vel alterari nequit: Nihilominus ut excommunicatio (quæ authoritatis ae diseiplinee Eccles siasticæ quasi nervus quidam, ac vinculum habenda est) ad pristinum suum usum, decus & dignitatem reducatur: Cautum est, ut quoties. cunque censura ista in inimediatam pænam cujusvis nötorice hæreseos schismatis, simoniæ, perjurii, usuræ, incestus, adulterii, seu gravioris alicujus criminis venerit infligenda, sententia ipsa, vel per Archiepis, copum, Episcopum, Decanum, Archidiaconum, vel Præbendarium (modò sacris ordinibus & Ecclesiastica jurisdictione præditus fuerit) in propria persona pronunciabitur, unà cum ejusmodi frequentia & assistentia, quæ ad majorem rei authoritatem conciliandam conducere videbitur.

Denique, quod unusquisque Vicarius generalis, Officialis, seu Commissarius, qui ordines Ecclesiasticos non susceperit eruditum aliquem

[ocr errors][ocr errors]

ab ipso Episcopo in jurisdictione sua, vel ab Archidiacono (Presbytero existente) in jurisdictione sua munitus, idque ex præscripto ipsius Judicis tunc præsentis, excommunicationis sententiam pro contumacia denunciabit.

Volumus etiam, ut sicut constitutum est, ejusmodi excommunicationem per ministrum Ecclesiæ denunciari, ita ipse Judex de absolutione ipsius Rei post satisfactionem suam peractam, eundem Ministrum certiorem faciet, qui eandem absolutionem populo publice denunciabit : ac interim quod bene licebit, dicto ministro reum a sacris arcere & repellere, tanquam in Eccelsiam minime recipiendum, donec ejusmodi certificatorium ab ipso Judice exhibuerit.

De Recusantibus, & aliis excommunicatis publice denunciandis.

CURENT Ordinarii locorum, ut tam excommunicati ex eo quod divinis precibus intra hoc regnum Angliæ publica authoritate stabilitis interesse pertinaciter recusaverint, quam ii etiam qui propter aliam quamcunque causam legitimam excommunicationis sententia innodati fuerint, nisi intra tres continuos menses post latam excommunicationis sententiam se emendaverint, & absolutionis beneficium obtinuerint, singulis sex mensibus sequentibus, in Ecclesia cum parochiati, tum etiam Cathedrali Diocesis in qua habitant, pro excommunicatis publice denuncientur. Teneantur etiam Ordinarii prædicti de præmissis omnibus & singulis quolibet anno intra Festa Sancti Michaelis & Natalis Domini, Archiepiscopum hujus Provinciæ in scriptis certiorem facere.

De moderanda solennis pænitentiæ commutatione. NEQUA fiat posthac solennis poenitentiæ commutatio, nisi, rarioribus gravioribusque de causis, atque adeo cum ipsi Episcopo constiterit, eam esse ad reum reconciliandum & reformandum saniorem & tutiorem rationem.

Deinde, quod mulcta illa pecuniaria, vel in relevamen pauperum ejusdem paræciæ, vel in alios pios usus erogetur, idque Ecclesiæ solenniter '& fideliter approbetur & innotescat.

Quod si verò crimen fuerit notorium ac publicum, Reus ipse vel in propria sua persona publice in Ecclesia pænitentiam suam minime

fictam profitendo, læsæ Ecclesiæ satisfaciet, vel Ecclesiæ minister in præsentia ipsius Rei, palam è suggestu ejus submissionem, & pænitentiæ suæ coram Ordinario suo peractionem, atque etiam in veræ suæ resipiscentiæ Testimonium, quantam pecuniarum summam in usus supradictos erogandam reddidirit, denunciabit.

Quicunque vero absque Episcopi Diocæsani notitia poenitentiam commutaverit, aut pecuniam ratione commutationis hujusmodi solutam in alios usus quam supra est expressum converterit, vel aliter præsentem hanc constitutionem viloaverit : Is ab executione Officii sui 'per eundem Diocesanum per tres integros menses suspendetur.

De Feodis quæ Officiariis Ecclesiasticis f. eorum ministris

debentur. CAUTUM insuper volumus, quod neque alia, neque majora Feoda ab Episcopo, Ordinario, Archidiacono, vel eorum ministris deinceps ulla de causa percipiantur, quam ea, quæ ineunte hoc regnum regia nunc Majestate percipi solebant : Quodque Tabula quædam singulorum hujusmodi Feodorum summas continens, in quolibet Consistorio ante Festum Sancti Johannis Baptistæ proxime venturum figatur, cujus exemplar manu ipsius Ordinarii subsignatum intra tempus Prædictum ad Archiepiscopum transmittetur.

Jam vero quia dubium esse potest, quænam certa Feoda pro singulis negotiis expediendis, in singulis respective foris Ecclesiasticis quadraginta abhuc annis percipiebantur, nisi quæ usus frequentior succedentibus ab eo tempore annis monstraverit, atque approbaverit : Id eodecernendum putamus ut citra ultimum diem mensis Maii proxime sequentem Episcopus quilibet, vel sede aliqua Episcopali vacante, custos spiritualitatis ibidem curet, tabulam manu Jus dicentis ejusque registrarii subscriptam publice figi, vel in loco quolibet ubi jus ab illo dicetur, vel alias publice in ejusdem jurisdictionis Archivo, ita ut quivis ejusdem tabulæ inspiciendæ facultatem habeat : Quæ quidem tabula in se continebit separatas summas singulorum Feodorum, quæ tam a Judice, quam a singulis aliis Officiariis ac Ministris ejusdem Curiæ frequentius ac usitatius ab initio regni dictæ Serenissimæ Reginæ usque ad decimum octavum Majestatis suæ annum percipi consueverunt: Curabit præterea quilibet Episcopus, vel sede vacante Custos Spiritualitatis, ut quilibet Judex hujusmodi citra ultimum diem præfati mensis

« PoprzedniaDalej »