Obrazy na stronie
PDF
ePub

infamia, & gravi offensione Ecclesiæ Dei: & ea causa, ut insignis illa turpitudo supplicio aliquo afficeretur, ad Episcopi tribunal, vocatum esse. Et quoniam prædictus A. B. conscientia nequitiæ suæ, ad diem legitime dictum comperere contempsit, & se justitiæ contumaciter subduxit, & alios exemplo suo ad similem contumaciam animavit, idcirco hoc etiam vos insuper admonitos volo, Episcopum nostrum nomine, atque authoritate Dei optimi maximi excommunicasse illum ab omni societate Ecclesiæ Dei, & tanquam membrum emortuum amputasse a Christi corpore. Hoc ille in statu versatur hoc tempore, & in tanto discrimine animæ suæ. Divus Paulus admonitus instinctu Divini spiritus, jubet ut talium hominum societatem, & contubernia fugiamus, ne participes simus ejusdem sceleris. Tamen, ut, Christiana charitas nos monet, quoniam ipse pro se orare non vult, nec periculum suum intelligit, oremus Deum omnes ejus nomine, ut aliquando agnoscat miseriam, & fœditatem vitæ suæ, & agat pœnitentiam, & convertatur ad Deum Deus noster est misericos, & potest lapsos etiam

a morte revocare.

CAPITULA

SIVE

CONSTITUTIONES ECCLESIASTICÆ,

PER

Archiepiscopum, Episcopos,
Episcopos, & reliquum Clerum
Cantuariensis Provinciæ,

In Synodo inchoata Londini xxv die mensis Oct.
ANNO DOMINI MDXCVII.

Regnique serenissimæ in Christo Principis,
DOMINE ELIZABETHÆ

Dei Gratia Angliæ, Franciæ & Hiberniæ Reginæ, Fidei Defensoris, &c. XXXIX, congregatos tractatæ, ac postea per ipsam Regiam Majestatem approbatæ & confirmatæ, & utrique Provinciæ, tam CANTUARISI quam EBORACENSI ut diligentius observentur, eadem Regia Authoritate sub magno Sigillo. Angliæ promulgatæ.

LONDINI,

Anno Domini MDXCVII.

An homines idonei ad sacros ordines, et Beneficia (uti vocant) Eeclesiastica admittantur.

RIMO cautum est, ne quis posthac ad sacros ordines suscipiatur, qui non eodem quoque tempore præsentationem sui ipsius ad beneficium aliquod intra Dioecesim sive Jurisdictionem ejusdem Episcopi a quo sacros ordines petit, tunc vacans exhibuerit: Vel qui non eidem Episcopo certum, verum & indubitatum Certificatorium attulerit de Ecclesia aliqua intra Diœcesim sive Jurisdictionem dicti Episcopi, in qua curæ animarum inservire possit: Vel qui in aliqua Cathedrali aut Collegiata Ecclesia, vel Collegio Cantabrigiensi aut Oxoniensi non fuerit constit, tus: vel saltem qui ab eodem Episcopo in Beneficium aliquod, sive ad Curam (uti vocant) inserviendum tunc etiam vacantem, not sit mox admittendus.

Deinde, ne quis Episcopus posthac aliquem in sacros ordines cooptet, qui non ex sua ipsius diocosi fuerit: nisi vel ex altera nostratium Academiarum prodierit: vel nisi literas (ut loquuntur) dimissorias ab Episcopo cujus Diocesanus existit, attulerit, & vicesimum quartum ætatis suæ annum jam compleverit, ac etiam in altera dictarum Academiarum gradum aliquem scholasticum susceperit: Vel saltem nisi rationem fidei suæ juxta Articulos illos Religionis in Synodo Episcoporum & Cleri approbatos Latino sermone reddere possit, adeo ut sacrarum literarum testimonia quibus eorundem articulorum veritas innititur, recitare etiam valeat: Ac ulterius, de vita sua laudabili, & morum integritate literas testimoniales sub sigillo vel alicujus Collegii Cantabrigiensis aut Oxoniensis, ubi antea moram fecerit, vel alicujus Justiciarii ad pacem Dominæ Reginæ conservandam assignati, una cum subscriptione & testimonio aliorum proborum & fide dignorum hominum ejusdem paræciæ, ubi per tres annos ante proxime elapsos commoratus est, exhibeat. Utque hi sacri ordines diebus tantummodo Dominicis, ac festivis, idque publice ac tempestive in Ecclesia ubi Episcopus moram traxerit, conferantur: Proviso semper, ut utriusque Academiæ Collegiorum Socii, qui suorum Collegiorum statutis ad sacros ordines intra certum tempus suscipiendos tenentur, hoc decreto (quantum ad ætatem attinet) non obligentur: Quod si vero aliquis

Episcopus aliquem ad sacros ordines admiserit, qui prædictis qualitatibus non sit præditus, is per Archiepiscopum, assidente sibi hac in parte uno alio Episcopo, ab ordinatione Ministrorum & Diaconorum per integrum biennium suspendatur, ac eam præterea pœnam incurrat, quæ de jure in ejusmodi Episcopos qui ad ordines Ecclesiasticos sine titulo aliquem promovebunt, statuitur.

Adhæc, ne quis Episcopus aliquem in beneficium (uti vocant) instituat, nisi qui prædictis conditionibus ornatus fuerit.

Si vero Curia de Arcubus aut Audientiæ per viam duplicis querelæ, seu alio quovis modo contra Episcopum hac in parte agat, quia homines minime idoneos ac habiles admittere renuit: tunc licebit Archiepiscopo, vel authoritate propria, vel gratia specialia Regia Majestate impetrata, ejusmodi processus amputare, quo laudabilis Episcopi industria debitum ea ratione fortiatur effectum.

Denique, ut quolibet anno ad festum Sancti Michaelis Archangeli, vel intra sex hebdomadas idem festum subsequentes, unusquisque Episcopus numerum, nomina, gradus & qualitates eorum omnium, quos in sacros ordines, vel in aliqua Beneficia eodem anno præcedente promoverit, ad Archiepiscopum transmittat.

De Beneficiorum pluralitate cohibenda.

QUOD nemini in posterum facultas sive indulgentia concedetur de pluribus beneficiis simul retinendis, nisi hujusmodi tantum, qui pro eruditione sua & maxime digni, & ad officium suum plenius præstandum maxime habiles & idonei censebuntur: Nimirum, ut is qui hujusmodi facultate fruiturus est, sit ad minimum artium magister, & publicus ac idoneus verbi divini Concionator: Ita tamen ut, idonea etiam cautione obstrictus teneatur, de personali sua residentia in singulis Beneficiis per bonam anni cujusque partem facienda, & quod ejusmodi Beneficia triginta milliarium spatio ad summum non distent ab invicem. Denique quod idoneum Curatum habeat, qui plebem ejus Parœciæ in qua non residebit, instituat ac informet, modo facultates ejusdem Beneficii talem commode sustinere posse Archiepiscopo, vel ejus Dioeceseos Episcopo videbuntur.

Ut Beneficiati in suis Beneficiis Curatis hospitalitatem exerceant. QUONIAM Ecclesiarum Cathedralium Canonici sive Præbendarii Ecclesiastica Beneficia curata alibi sæpius possident, & tamen prætendentes se ratione Præbendarum suarum a residentia in Curatis Beneficiis liberos & immunes, ad Cathedrales convolant, ibique moram faciunt longiorem: unde nec curæ parochianorum illis commissæ satis prospicitur, nec pauperes domi suæ (sicuti difficultas hujus temporis exigit) aluntur atque sustentantur: Idcirco nos huic malo providere desiderantes, decernendum censemus, ut omnes & singuli Canonici sive Præbendarii qui beneficia curata unum sive duo obtinent (nec Residentiarii necessarii in suis ecclesiis Cathedralibus existunt) ultra tempus quo in Cathedralibus residere tenentur, a Beneficiis suis Curatis pretextu præbendarum se non absentent : Et si aliqui eorum, qui ad necessariam residentiam in Ecclesiis Cathedralibus non tenentur, ultra tempus unius mensis aliquo anno, in Ecclesia illa Cathedrali moram traxerint, eos, arctari volumus ad familiam in Beneficio suo Curato (non obstante mora in Cathedrali) alendam, & Hospitalitatem exercendam, toto reliquo tempore quo a Curato abfuerint. Quod autem ad eos attinet, qui ad residentiam in Ecclesiis Cathedralibus faciendam, per ordinationes illius Ecclesiæ obligantur, & communis dividentiæ participes sunt, eos ita inter se anni tempora partiti volumus quoad residentiam in Cathedralibus habendam, ut eorum aliqui in Ecclesiis illis semper adsint & personaliter resideant. Ac quò hæc omnia melius peragantur, Episcopi, vel alii, ad quos per Ecclesiæ statuta vel ordinationes pertinet, in suis respective Ecclesiis diligenter providebunt.

Ut Decani & Canonici in Ecclesiis Cathedralibus suis vicibus conciones habeant.

CUM Beneficium propter Officium conferri debeat, æquum existimamus, ut Ecclesiarum Cathedralium Decani, & Canonici omnes, & singuli, qui in sacris ordinibus sunt constituti, & ad Conciones habendas in Ecclesiis suis Cathedralibus, de Jure, Statutis, Ordinationibus, aut laudabili consuetudine illius Ecclesiæ tenentur, in personis suis propriis eas præstent, nec vicariâ in ea re operâ utantur, nisi ex causa ægritudinis, aut alia legitima impediti, Concanonicum suum, vel alium in Theologia eruditum ac ad Concionandum authoritate sufficienti appro

« PoprzedniaDalej »