Obrazy na stronie
PDF
ePub

ebriosos, juratores, lenones, usurarios, in Episcoporum & Archidiaconorum visitationibus patefacient.

celebrari non patientur : nec campanis superstitiose pulsari, vel in vigilia animarum, vel postridie omnium sanctorum, qui dies non ita pridem geniis mortuorum sacer erat, nec omnino unquam, ubi pulsandi consuetudo ad superstitionem videbitur inclinare. Illis autem tantum temporibus pulsari permittent, que in libello admonitionum descripta sunt, & ad eundem tantum usum, eodemque tantum modo,

Nundinas, & mercatus publicos celebrare, & sontes sententia judicis condemnatos neci dedere, & supplicio afficere diebus dominicis non licebit.

Non patientur ut quisquam ex circumforaneis iştis tenuibus, & sordidis mercatoribus, qui aciculas & ligulas, & crepundia, & res viles & minutas circumferunt ac distrahunt, quos pedarios, aut pedularios appellant, proponant merces suas vel in cæmeteriis, vel in porticibus Ecclesiarum, aut uspiam alibi diebus festis, aut dominicis, interim dum peragitur pars aliqua sacri ministerii, aut habetur sacra concio; nec ut

concionum tempore, hæreant in cemiterio vel in porticu, sed mandabunt, ut aut ingrediantur, aut discedant.

Observabunt etiam atque inquirent diligenter ecqui ex Parochianis, temporibus lege constitutis, aut non veniant ad Ecclesias ; aut tardius & negligentius veniant. Quosque invenerinț deliquisse, in eos ex legum præscripto animadvertent. Observabunt etiam, ecquid omnes

singulos annos, quoties leges & statụta jubent, ecqui etiam peregrini atque advenæ ex aliis Parochiis, frequentius & usitatius veniant ad Ecclesiam suam, illosque Parocho suo indicabunt, ne illos forte recipiat ad sacram communionem inter alios, sed ad suos potius Parochos rejiciat,

Nulluin nec Rectorem, nec Vicarium recipient ad ministerium Ecclesiæ suæ, nisi quem Episcopus institutione sua approbaverit, & in possessionem illius Ecclesiæ mandato suo misserit. Nec Parochum recipient nişi literis & sigillo Episcopi, nominatim illi Ecclesiæ commendatum. Quod si Rector, Vicarius, aut Parochus aliter se gerat in ministerio suo obeyndo, aut quod male & obscure, & confuse legat, aut quod solutius & laxius vivat, quam hominem par sit ejus ordinis, & ex

ea re gravis offensio suscipietur : Editui eum mature deferent ad Episcopum, ut quam primum animadversio aliqua & vitii emendatio consequatur.

Utque Episcopus intelligat, quæ conciones habitæ fuerint in singulis Ecclesiis suæ diæceseos : Æditui curabunt, ut nomina omnium Čoncionatorum qui ad se alicunde venerint annotenter in libello quein habebunt paratum in eum usum, utque in eodem libello concionator quisque subscribat nomen suum, & diem quo habuerit concionem, & ejus Episcopi nomen a quo acceperit concionandi potestatem.

Postremo Æditui diligentur observari curabunt ea omnia, quæ ad ipsorum officia pertinebunt, quæque Regiis injunctionibus, & in libello admonitionum continentur, quæque vel ab Archiepiscopo, vel ab Episcopo in suis cujusque visitationibus ad usum Ecclesiarum proponentur. Quod si quis eos vel jurgiis petulanter insectetur, vel etiam in jus trahat, quod officium fecerint, & errantes detexerint, id quoque indicabunt Episcopo, ut ejus opera & studio facilius a molestia liberentur.

Concionatores.

NEMO nisi ab Episcopo permissus in Parochia sua" publice prædicabit, nec posthac audebit concionari extra ministerium, & Ecclesiam suam, nisi potestatem ita concionandi acceperit, vel a Regia Majestate per omnes regni partes, vel ab Archiepiscopo per provinciam, vel ab Episcopo per diæcesim. Nulla autem potestas concionandi firma erit imposterum, aut authoritatem aliquem obtinebit, nisi tantum quæ impetrata fuerit post ultimum diem Aprilis, qui fuit in An. 1571. Concionatores modeste & sobrie in omne vitæ parte sese gerent.

Imprimis verovidebunt, ne quid unquam doceant pro concione, quod a populo religiose teneri&credi velint, nisi quod consentaneum sit doctrinæ veteres aut novi testamenti,quodque ex illa ipsa doctrina catholici patres, et veteres Episcopi collegerint, & quoniam articuli illi religionis christianæ in quos consensum est ab Episcopis in legitima & sancta synodo, jussu atque authoritate serenissimæ Principis Elizabethæ convocata, & celebrata, haud dubie collecti sunt ex sacris libris veteris & novi testamenti, & cum cælesti doctrina, quæ in illis continetur, per omnia congruunt, quoniam etiam liber publicarum precum, & liber de inauguratione Archiepiscoporum, Episcoporum, Presbyterorum,& Diaconorum, DE RESIDENTIA, PLURALITATIBUS, LUDIMAGISTRI. 13 nihil continent ab illa ipsa doctrina alienum, quicunque mittentur ad docendum populum, illorum articulorum authoritatem & fidem, non tantum concionibus suis, sed etiam subscriptione confirmabunt. Qui secus fecerit, & contraria doctrina populum turba verit, ex communicabitur.

Inter concionandum utentur vestem quam axime modesta, & gravi, que deceat, atque ornet ministrum Dei, qualisque in libello admonitionum descripta est. . Nec pecuniam pro concione, aut mercedam ullam exigent: sed victu tantum & simplici apparatu, & unius noctis hospitio contenti erunt.

Vanas & aniles opiniones & hæreses, & errores Pontificios, a doctrina, & fide Christi abhorrentes, non docebunt: nec omnino quicquam, quo imperita multitudo, vel ad novitatis studium, vel ad contentionem inflammetur. Semper autem proponent ea, quæ ad ædificationem faciant & auditores Christiana concordia, & charitate concilient.

Residentia.

ABSENTIA Pastoris a dominico grege, & secura illa negligentia, quam videmus in multis, et destitutio ministerii, est res & in se fæda, & odiosa in vulgus & pernitiosa Ecclesiæ Dei. Itaque hortamur omnes Pastores Ecclesiarum in domino Jesu, ut quam-primum redeant ad Parochias quique suas, & diligenter doceant Evangelium, & pro fructuum suorum ratione alant familiam, & hospitalitate juvent pau. peres, ibique versentur in singulos annos, non minus quam sexaginta dies.

Pluralitas.

NON licebit. cuiquam cujuscunque sit gradus, aut ordinis, plusquam duo Ecclesiastica beneficia obtinere eodem tempore. . Neque cuiquam omnino licebit obtinere duo beneficia ; si plusquam viginti sex milliariis distincta sint.

Ludimagistri.

NON licebit cuiquam docere literas, & instituere pueros nec publice in schola, nec privatim in cujusquam ædibus, nisi quem Episcopus

ejus diæceseos approbaverit, cuique sub authentico sigillo suo docendi potestatem fecerit. Hoc autem loco primariam nobilitatem honoris causà excipimus. Episcopus autem nullum Ludimagistrum approbabit, nec illo munere dignum censebit, nisi quem suo judicio doctum, & illo loco dignum invenerit, quemque de vita & moribus & imprimis de religione viderit piorum hominum testimonio commendari.

Ludimagistri nullam docebunt grammaticam, nisi eam quam solam Regia Majestas per omne regnum in omnibus scholis legi mandavit ; nec Lalium latinum Catechismum quam qui editus est Anno, 1570. quem etiam Anglice redditum, pueros, qui Latine nesciunt, docere volumus.

& puritas addisci possit, & eos imprimis qui ad notitiam Christi, & pietatem faciant. Semel autem in singulos annos indicabunt Episcopo, quos habeant ex omni número lectissimos, qui ea sint indole, eoque profectu in literis ut spes sit, vel ad functionem politicam, vel ad sacram ministerium fore accommodos. Hac spe parentes inducti, eos libentius alent ad literas.

Imprimis vero ita instituent, & formabunt linguas puerorum, ut aperte, clare, distincteque pronuncient. Et quoties habebitur sacra concio, eos vel emittent, vel deducent ad templum, ut stalim a teneris incipiant erudiri ad pietatem, neve negligenter audierint; ubi redierint ad scholam, vocabunt singulos ad examen quid ex illa concione didicerint: quoque magis pueriles animi ad virtutem & industriam excitentur, otiosos & ignavos reprehendent, attentos & diligentes collaudabunt.

Patroni & Proprietarii.

EPISCOPUS graviter & studiose cohortabitur Patronos beneficiorum. ut cogitent necessitates Ecclesiæ, & ante oculos habeant ultimüm illum diem, & judicium; & tribunal Dei. Itaque ut neminem promoveant ad munus Ecclesiasticum, nisi qui doctrina, judicio, pietate, probitate vitæ & innocentia possit onus tam grave substinere, ut nihil in ea re nisi integre, incorrupte & sincere faciant. Se enim usurum omnibus honestis & legitimis rationibus, ut verum possit invenire. Quod si vel in ipsa præsentatione vel etiam postea senserit corruptelam ullam, aut Simoniacum commercium, quocunque modo, quantumvis obscure, vel directe, vel indirecte, vel per ipsum, vel per alios intercessisse ; ut ad ipsum vel pecunia, vel pretium, vel commoditas aliqua, vel pars aliqua fructuum perveniret, velle se facti nequitiam, & Symoniam publicare & palam facere, non tantum in Cathedrali Ecclesia, sed etiam alibi, ad illius probrum, & dedecus sempiternum; & Presbyterum quem ita nequiter præsentaverit, non tantum a sacerdotio, in quod mala fide ingressus sit, sed etiam ab omni ministerio, & it tota diæcesi removere.

Domina Regina humiliter & submisse roganda est, ut ratio aliqua ipsius permissu & jussu ineatur, ut in Ecclesiis, quæ ad illam proprietario jure pervenerunt, Cancelli quam primum reficiantur, ut annuum stipendium peragendo sacro ministerio, constituatur. Nunc enim multis in locis, & Cancelli fædum in modum corruerunt, & ministerium Ecclesiæ propter stipendii vilitatem destituitur.

Episcopus curabit ut justum Inventarium, quodque vocant terrarium, omniuni agrorum, pratorum, hortorum, pomariorum, quæ ad Rectoriam aliquam, aut Vicariam pertinent, ex proborum hominum inspectione sumatur, & in archia sua referatur, ad rei memoriam sempiternam..

Episcopus non patietur Procuratorem alicujus beneficii ullam habere potestatem in ministrum, Dei, ut eum vel admittat, vel rejiciat. Neque minister minus a quoquam accipiet nomine stipendii, quam decem libras.

Omnia matrimonia, quæ uspiam contracta sunt intra gradus cognationis ; aut affinitatis prohibitos in 18. Levitici, authoritate Episcopi dissolventur: maxime vero, si quis, priore uxore demortua, ejus sororem uxorem duxerit: hic enim gradus communi doctorum virorum consensu & judicio putatur in Levitico prohiberi.

Non licebit cuiquam matrimonium contrahere inter illos gradus, qui in tabula a reverendissimo patre domino Archiepiscopo Cantuariensi, in eum usum scripta & publicata prohibentur.

Forma sententiæ excommunicationis. .

FRATRES, quoniam quicunque profitemur nomen Christi Jesu, sumus omnes membra ejusdem corporis, & par est, ut unum membrum alterius membri sensu, & dolore afficiatur pro officii mei ratione, significo vobis, A. B. publice accusatum esse de adulterio, in quo, fama est, eum vixisse nequiter, & turpiter, cum ipsius dedecore, &

« PoprzedniaDalej »