M. Fabii Quintiliani Institutionum oratoriarum liber decimus: commentario perpetuo scholarum

Przednia okładka
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Spis treści

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 19 - Namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophoclis videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis, quae a sapientibus tradita sunt, paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum, qui fuerunt in foro diserti, comparandus ; in afíectibus vero cum omnibus mirus tum in iis, qui miseratione constant, facile 69 praecipuus.
Strona 24 - ENNIUM 88 sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem.
Strona 33 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Strona 33 - Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis ; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
Strona 37 - Nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur. In philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. Multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda; sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant, dulcibus vitiis.
Strona 21 - Demosthenes ac paene lex orandi fuit; tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias.
Strona 25 - RABIRIUS ac PEDO non indigni cognitione, si vacet. LUCANUS ardens et concitatus et sententiis clarissimus, et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.
Strona 31 - Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, 109 copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.
Strona 38 - Neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire primum fuit estque praecipuum, sic ea, quae 2 bene inventa sunt, utile sequi. Atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus.
Strona 28 - Attius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse.

Informacje bibliograficzne