Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad implendum promissum, quia viget tunc essentia et obligatio iuramenti. Idque dicendum: etiamsi ipse nullum habuerit animum se obligandi ex vi promissionis, quia obligatur aliunde ex vi iuramenti. Imo qui habet verum animum iurandi et nihil cogitat de iuramenti obligatione: vere obligatur, quia obligatio sequitur ex ipsa iuramenti natura, et qui vult actum, vult consequenter eius proprietates. Ibid.

[ocr errors]

§ U. De Amphibologia et Restrictione Mentali
in Iuramento.

- II. Divisio

I. Discrimen inter amphibologiam et restrictionem mentalem. amphibologiae. III. Modi, quibus amphibologia contingere potest. IV. Divisio restrictionis mentalis. V. Principia. VI. Resolutiones.

[ocr errors]

1083. I. Discrimen inter amphibologiam et restrictionem mentalem. Patet ex earum definitione, nam: 10 Amphibologia seu aequivocatio est: « Sermo ambiguus »; aliis verbis: « Locutio habens sensum duplicem ». 20 Restrictio mentalis est: «Coarctatio sensus sermonis ad alium sensum, qui verbis per se sumptis non exhibetur sed mente infertur ».

1084. II. Divisio amphibologiae.

[ocr errors]

Amphibologia est: a) determinabilis: si verus sensus ex circumstantiis percipi potest; vel b) indeterminabilis: si sensus a proferente intentus nullis indiciis intelligi potest.

1035. - III. Modi, quibus amphibologia contingere potest. Amphibologia triplici modo dari potest, nempe: 1° Quando verbum habet duplicem sensum: prout volo significat velle, et volare. 20 Quando sermo duplicem sensum principalem habet: v. g. hic liber est Petri, significare potest quod Petrus sit libri dominus, aut sit libri auctor. 3o Quando verba habent duplicem sensum, unum magis communem, alium minus, vel unum litteralem, alium spiritualem. Ex d. Lig. III, 151.

1036. IV. Divisio restrictionis mentalis. - Restrictio mentalis est: a) pure seu stricte mentalis: si nullo modo ab aliis percipi potest; vel b) non pure mentalis: si ex adiunctis circumstantiis innotescere potest.

[ocr errors]
[ocr errors]

1087. V. Principia. 1o Sive restrictio pure mentalis, sive amphibologia indeterminabilis: nunquam licent, ac proinde nefas est eas iuramento firmare. Probant: a) S. Scriptura: quae excludit a Regno caelorum iurantem cum deceptione aut in dolo, et ait: « Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?... qui iurat proximo suo, et non decipit» (Ps. XIV, 1-4): « qui sophistice loquitur, odibilis est» (Eccli. XXXVII, 23); b) SS. Patres, inter quos d. August.: «periurii sunt, qui, servatis verbis, exspectationem eorum, quibus iuratum est, deceperunt (Epist. 224 ad Alipium); c) ratio: nam sive restrictio sive amphibologia, prout hic agitur, sunt vera mendacia, intrinsece mala. At iuxta quosdam recentiores licent, si omnino necessariae ad secretum tuendum vel damnum vitandum ex aperta veritatis manifestatione oriturum: quia proximus non habet ius veritatem sciendi, nec directe intenditur eius deceptio.

2o Sive restrictio late mentalis, sive amphibologia determinabilis: per se licent, si adsit iusta causa; et in hoc casu fas est eas iuramento firmare. Probant: a) S. Scriptura: quae refert exemplum Christi, qui, rogatus ut ascenderet ad quandam festivitatem respondit: non ascendo », subintelligendo manifeste, vobiscum, et tamen ascendit quasi in occulto (Io. VII, 8-10): « de die illo (idest iudicii) nemo scit ... neque Filius neque Filius », subintelligendo ad manifestandum, ut discipuli petebant (Marc. XIII, 32); b) Doctores Ecclesiae, inter quos d. Thomas: « non est licitum mendacium dicere... licet tamen veritatem cccultare prudenter sub aliqua dissimulatione» (2-2, q. 110, a. 3-4); c) ratio: nam non decipimus proximum, sed ex iusta causa permittimus ut ipse se decipiat, et ex alia parte non tenemur ad mentem aliorum loqui, si iusta causa subsit: et alioquin si non liceret uti restrictione non pure mentali, non existeret modus secretum licite celandi, si quis nequiret id aperire sine damno, vel incommodo, quod utique esset aeque perniciosum commercio humano, quam mendacium. Ex d. Lig. III, 151152. Hinc causa iusta ad liceitatem restrictionis latae mentalis etiam in iuramento, est: quaevis rationabilis causa, puta ad se liberandum ab importuna et iniusta interrogatione alterius; quia probabilius ipsa requiritur tantum sub levi, dum huiusmodi iuramentum non

caret veritate et iustitia, sed tantum iudicio seu discretione.

3o Quando manifestatio veritatis urget vi alicuius legis specialis, v. g. fidei, vel caritatis, vel iustitiae, etc.: nulla restrictio mentalis vel amphibologia licita est, ac proinde nefas est iurare cum quavis restrictione mentali vel amphibologia.

1088. VI. Resolutiones. -1° Sub gravi non licet uti aequivocis verbis: a) si Superior, sive ecclesiasticus sive saecularis, legitime ac iuridice interroget in rebus sui officii: v. g. si interroget sponsos de impedimentis; b) si ex responsis ambiguis grave damnum auditoribus eveniret, et nullum nobis: illud enim vi caritatis tenemur avertere; c) in contractibus onerosis: quia alias iniuria alteri irrogaretur. Ideoque in huiusmodi casibus: debemus in sensu interrogantis clare respondere; quia secus bonum communitatis frequenter perturbaretur, unde confessio tunc vergit in bonum publicum et est quaedam confessio laudis in Deum. Ex Scav. II, 77.

2o Reus vel testis a iudice non legitime interrogati: possunt iurare se crimen nescire, subintelligendo se nescire crimen, de quo legitime possint inquiri.

3o Qui venit de loco qui falso putatur morbo infectus: potest negare se illinc venire, scil. ut pestilentia infectus; qualis est et debet esse animus interrogantium.

4o Invitatus ad mensam, et rogatus an cibus sit bonus: potest affirmare esse talem, licet revera sit insipidus, subintelligendo: est bonus ad mortificationem et poenitentiam. Et aliunde omnes sciunt quod ex urbanitate eo in casu respondi soleat, quomodolibet sit cibus.

5o Qui mutuum accepit et satisfecit, si postea iterum urgeatur potest negare accepisse mutuum, ut nempe denuo debeat solvere.

6o Creditor ex instrumento: potest asserere cum iuramento nihil sibi solutum, si pars sit quidem soluta, sed ex alio capite ipse habeat creditum, quod probare non potest; modo non inferat damnum anterioribus creditoribus, nec iuret talem summam sibi deberi ex illo instrumento. Ex Del Vecchio, I, 746.

Art. 3.

-

DE INTERPRETATIONE IURAMENTI
PROMISSORII.

I. Conditiones communiter subintelligendae.

[ocr errors]

II. Principia.

[ocr errors]

1089.-I. Conditiones communiter subintelligendae. In omni iuramento promissorio, fictione iuris, tacite subintelliguntur sequentes conditiones: a) « si potuero sine magna difficultate »: quia nemo censetur se obligasse ad rem physice vel moraliter impossibilem; b) salvo iure superiorum »; c) « si is, cui fit promissio, acceptet, vel non remittat»: haec enim est promissionis natura quam sequitur iuramentum; d) « si res non fuerit notabiliter mutata »; e) « si et altera pars fidem servaverit »: intellige, si promissio fuerit mutua. Ex d. Lig. III, 180.

1o

1090. II. Principia. 10 Iuramentum promissorium eandem habet conditionem, eodemque modo explicandum est quo promissio, vel propositum, cui est annexum: quia accessorium sequitur principale. Ideoque quando non obligat promissio, nec obligat iuramentum appositum. Ibid.

20 « Iusiurandum stricte est interpretandum secundum ius et secundum intentionem iurantis, aut, si hic dolo agat, secundum intentionem illius cui iuratur » (can. 1321). Hinc, quoad iurantem non dolo agentem, colligitur iuramentum esse interpretandum: a) secundum ius aut secundum quod est usu receptum: sic enim creditur esse mens iurantis; b) stricte quoad obligationem suam, idest in favorem iurantis: quia onera, quantum fieri potest, restringenda sunt, et quisque censetur voluisse se obligare minus quam potuit.

CAPUT VII.

DE ADIURATIONE

IDefinitio et divisio.

- II. Adiurantes. III. Obiectum adiurationis. IV. Vis exorcismi. V. Conditiones ad liceitatem adiurationis. VI. Regulae ab exorcista observandae. VII. Principia. clarationes.

VIII. De

[ocr errors]

1091. I. Definitio et divisio. 1o Adiuratio est: «Inrocatio Dei, vel rerum sacrarum, aut Sanctorum, ad inducendum aliquem ad quoddam agendum, vel omittendum » (d. Lig. III, 193; App. n. I). 2o Est autem: a) sollemnis: quae fit a ministris, et modis ab Ecclesia constitutis; vel b) privata: sine huiusmodi sollemnitatibus; c) deprecativa: quae fit precibus, prout fuit illa principis sacerdotum: « adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus ; vel d) imperativa: quae fit imperio seu cogendo, et competit tantum superioribus erga subditos et exorcistis erga daemones. Ibid.

4

[ocr errors]

1092. II. Adiurantes. 10 Quivis potest cum causa licite adiurare privatim. 2o Ecclesiae autem ministri ad id constituti, et cum Ordinarii speciali et expressa licentia, possunt sollemniter adiurare; quare Christus: ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici » (Luc. x, 19): in nomine meo daemonia eiicient» (Marc. XVI, 17). Hinc Ius Can.: « nemo, potestate exorcizandi praeditus, exorcismos in obsessos proferre legitime potest, nisi ab Ordinario peculiarem et expressam licentiam obtinuerit >> (can. 1151, § 1); « haec autem licentia ab Ordinario concedatur tantummodo sacerdoti pietate, prudentia ac vitae integritate praedito; qui ad excrcismos ne procedat, nisi post quam diligenti prudentique investigatione compererit exorcizandum esse revera a daemone obsessum » (can. cit., § 2).

1093. III. Obiectum adiurationis.

Adiurari possunt:

1° Directe: tantum creaturae intellectuales, uti homines, et daemones. 20 Indirecte: etiam creaturae irrationales, ut sal, nubes, locustae, etc. adiurando vel Deum, ut

« PoprzedniaDalej »