Obrazy na stronie
PDF
ePub

PRAEFATIO

Venerabilibus Clericis,

et in Sacerdotio Fratribus,

Plures ex vobis instanter postulabant ut Opus Theologiae Moralis iuata novas Iuris Canonici dispositiones redigerem, et quidem non prolixius, attentis variis aliis studiis sacris ac continuis sacri ministerii muneribus quibus clerus in dies incumbere debet, nec brevius, attentis innumeris de re morali scitu necessariis et plurimis legis positivae mutationibus. Quid facerem? Res ardua nimis, et ipse impar. Verum innixus divino auxilio, consiliis Exc. DD. Ios. Gamba, iam Episcopi Novariensis, nunc vero Archiepiscopi Taurinensis faventibus, intuitu benignitatis praestitae a clarissimis viris praecedenti operi intra limites Promptuarii ante Codicem redacto, nec non plusquam quadraginta annos in missione paroeciali moratus, in qua mihi in deliciis est adhuc pergere, fidenti animo difficile opus aggressus sum cum intentione aliquod bonum in Ecclesia Dei conferendi, utile enim est plures a pluribus fieri libros ut veritas perveniat ad alios sic, ad alios autem sic.

Sinite tamen, Venerabiles Clerici, et in Sacerdotio Fratres, ut vobis hic breviter exponam uti praeludium operi, quasi in tabula synoptica, principales mutationes quae intercedunt elapsam inter et vigentem disciplinam, praesertim quae referuntur ad munerum paroecialium praxim, ut ita eluceat necessitas Theologiae Moralis studio attente et accurate in

cumbendi, et quidem iterum atque iterum, nec tantum pro Clericis, sed etiam pro ipsis Sacerdotibus qui antiquam hac de re scientiam sibi compararunt.

Iamvero ex instituta comparatione:

1o Vi can. 12 soluta est quaestio antiqua, ita ut hodie pueri etiam rationis compotes, ante septennium non teneantur legibus positivis, nisi aliud iure caveatur.

2o Ex can. 95 quaestio de duobus quasi-domiciliis soluta videtur et ex can. 93, § 1 patet filios tantum acquirere domicilium parentum.

3o Olim Episcopi poterant dispensare in legibus latis a S. Pontifice pro illa particulari dioecesi, in quibus dabatur debita facultas dispensandi proprio Praelato; hodie tamen ex can. 82 haec mutatio obtinet: Episcopi aliique locorum Ordinarii non valent dispensare in legibus quas speciatim tulerit R. Pontifex pro illo particulari territorio, nisi ad normam can. 81 dicentis: «A generalibus Ecclesiae legibus Ordinarii infra R. Pontificem dispensare nequeunt, ne in casu quidem peculiari, nisi haec potestas eisdem fuerit explicite vel implicite concessa, aut nisi difficilis sit recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, et de dispensatione agatur quae a Sede Apostolica concedi solet ».

4° Hodie ex c. 1245 expresse datur a iure tum Ordinariis tum parochis facultas ubivis dispensandi suos quisque subditos in legibus festa, abstinentiam, et ieiunium respicientibus.

5° Impuberes non amplius plectuntur censuris latae sententiae, et sic pariter violantes clausuram monialium et percussores clericorum: tum quia satis eruitur ex can. 2230, tum quia eorum mentio non fit amplius in nova disciplina, scil. in can. 2342, n. 1.

6o De immunitate reali Codex non amplius loquitur. 7° Nomine libri censurae subiecti: hodie ex can. 1384, § 2 veniunt etiam publicationes diariae, periodica et alia edita scripta quaelibet, nisi aliud constet.

8° Ecclesia vi can. 1179 iure asyli gaudet, ita ut rei, qui ad illam confugerint, inde non sint extrahendi, nisi necessitas urgeat, sine assensu Ordinarii, vel saltem rectoris ecclesiae.

9° Vi can. 2229, § 1 ignorantia affectata hodie certo nunquam excusat a poenis latae sententiae, ac proinde quaestio de ea soluta est.

10° Quoad absolutionem a censuris: a) pro poenitentibus constitutis in periculo mortis: postquam convaluerint attendant ad can. 2252; b) pro casibus extra mortis periculum: absolventes attendant ad can. 2253; c) in casibus urgentioribus: attendant ad can. 2254.

11° Hodie ex can. 2258, § 2 excommunicatus, ut sit vitandus: debet esse nominatim a S. Sede excommunicatus, excommunicatio sit publice denuntiata, et in decreto vel sententia expresse dicatur ipsum vitari debere; excipe tamen si agatur de eo, qui violentas manus iniecerit in personam R. Pontificis, tunc enim ipse esset ipso facto vitandus.

12° Privatio sepulturae ecclesiasticae quoad excommunicatum qui ante mortem non dederit aliqua poenitentiae signa hodie ex can. 2260, § 2 et 1240, § 1, n. 2 limitatur ad excommunicatos post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam.

13. Quoad obligationem exhumandi cadavera excommunicatorum hodie ex can. 1242 limitatur ad solos vitandos et quidem si exhumatio absque gravi incommodo fieri queat. 14° Attamen excommunicatus, etsi non sit condemnatus vel declaratus: aliquando privari debet ecclesiastica sepultura, ex alio capite, scil. can. 1240, § 1, n. 6, quatenus nempe sit peccator publicus et manifestus, quin dederit ante mortem aliqua poenitentiae signa.

15° Quaestio, quae olim agitabatur, de violatione suspensionis ut poenae vindicativae: hodie ex can. 985, n. 7 soluta est, ita ut etiam in tali casu irregularitas incurratur.

16° Olim, interdicta ecclesia paroeciali, interdicebantur etiam sacella et coemeteria contigua, utpote accessorium quod sequitur principale, non vice-versa; hodie autem ex can. 2273 interdicta ecclesia, sunt quidem adhuc interdicta sacella, non tamen coemeteria.

17o Plures censurae quae olim vigebant, hodie ex can. 6, n. 5 non amplius obtinent, quatenus nempe non habentur in Codice: quod si aliquae habentur, adhuc vigent, et quidem cum vel sine modificatione prout sonant ipsa Codicis verba;

quaedam autem additae sunt in nova disciplina, quae ante Codicem non erant.

18° Hodie quatuor numerantur excommunicationes 1. s. R. Pontifici specialissimo modo reservatae, dum sub antiqua disciplina erat una tantum; imo dictis quatuor addi possunt quae specialissime futuro Pontifici reservantur ex Const. «Vacante Sede Apostolica », quae omnes renovantur per can. 2330. Porro inter quatuor supra enunciatas adest una omnino nova, quatenus afficit eum qui species consecratas abiecerit, vel ad malum finem abduxerit vel retinuerit (ex can. 2320).

19° Simonia realis in ingressu religionis per professionem olim coërcebatur excommunicatione 1. s. R. Pontifici simpliciter reservata; hodie haec censura sublata est, sed ex can. 570 habetur tantum prohibitio.

20° Quoad delictum falso denuntiantis confessarium de sollicitationis crimine: olim erat peccatum specialissime Papae reservatum, sed sine censura; hodie dicta reservatio vi can. 894 adhuc manet, sed ex can. 2363 additur etiam excommunicatio speciali modo Sedi Apostolicae reservata, a qua poenitens nequit ullo in casu absolvi, nisi falsam denuntiationem formaliter retractaverit, et damna, si qua inde secuta sint, pro viribus reparaverit.

21° Olim ex Const. Pii IX sub n. IV, § 2 vigebat obligatio sub censura denuntiandi occultos coryphaeos ac duces sectae massonicae aut aliarum quae contra Ecclesiam vel legitimas potestates machinantur; hodie ex can. 1935, § 2 adhuc quidem urget obligatio, non tamen sub censura. 22o Olim excommunicatio speciali modo R. Pontifici reservata afficiebat omnes cogentes... iudices laicos ad trahendum ad suum tribunal personas ecclesiasticas... et ideo pro omnibus casibus; hodie eadem censura speciali modo reservata restringitur ac magis determinatur prout in prima parte can. 2341, reservata tamen simpliciter prout in secunda parte eiusdem cit. canonis: demum si, non obtenta ab Ordinario loci licentia, aliam personam (scil. non cit. in prima nec secunda dicti can. parte) privilegio fori fruentem, clericus incurrit ipso facto in suspensionem ab officio reservatam Ordinario, laicus autem congruis poenis puniendus est a proprio Ordinario.

« PoprzedniaDalej »