Obrazy na stronie
PDF
ePub

I

non cognoscitur esse peccatum, non potest dici quod voluntas directe et per se feratur in peccatum, sed per accidens; unde est ibi minor contemptus, et per consequens minus peccatum (1-2, q. 76, a. 4).

4o At ignorantia consequens affectata, ut ait S. Th. loc. cit.: « ... videtur augere voluntarium et peccatum: ex intentione enim voluntatis ad peccandum provenit quod aliquis vult subire ignorantiae damnum propter libertatem peccandi ». Alii vero negant, «et reapse id nequit dici improbabile» (Homo Apostolicus, XIX, 8): nam qui legem transgreditur sciens volens illam aperte contemnit; qui vero ignorantiam affectat, « demonstrat aliquam reverentiam erga legem, dum quaerit ipsam ignorare ex timore quod si ipsam sciret retraheretur a peccando » (d. Lig. VII, 48). Si quis tamen, uti advertit Bucc. I, 51, ignorantiam affectat quia ipsum absolute vult peccatum, sive reapse prohibeatur sive non, peccatum tunc augetur, quia illa ignorantia est signum et magni affectus ad peccatum et maioris contemptus ».

5o Ignorantia invincibilis iuris naturalis: a) non datur quoad prima principia et saltem diu quoad conclusiones iis proxime connexas; sed b) datur quoad conclusiones remotas.

30. III. Alia principia. 10 Species peccati ignorantiae: desumitur ab ipsa legis transgressione, cuius causam vel periculum praebet; omnis enim lex sui observationem praecipiens, implicite quidem praecipit eiusdem legis cognitionem, sed nonnisi in ordine ad opus quod faciendum vel omittendum praecipitur. Ex Bucc. I, 52.

2o Gravitas vel levitas peccati quod procedit ex ignorantia: desumitur ab ipsa ignorantia, non ex gravitate vel levitate rei quae ex ea derivatur; quia peccata, quae procedunt ex ignorantia, sunt tantum voluntaria in causa et proinde non habent aliam malitiam quam illam, quae fuit in ipsa causa ponenda, scil. habent malitiam quatenus ignorantia sit voluntaria et culpabilis.

Hinc: a) gravitas peccati ex ignorantia voluntaria indirecte seu in causa: desumenda est ex gravitate obligationis addiscendi et ex gravitate negligentiae; b) gravitas obligationis desumi potest vel ex gravi praecepto positivo aliquid addiscendi, v. g. catechismum, vel ex gravitate

rei seu materiae in se spectatae; c) gravitas negligentiae desumi debet ex omissione diligentiae, quam exigunt res et adiuncta.

[ocr errors]
[ocr errors]

31. IV. Resolutio. Qui culpabiliter ignorat quae tenetur habitualiter scire: a) censetur aliquo modo versari in statu habituali peccati, uti videtur de eo qui non solvit debita iugiter urgentia; verum b) non peccat continue, sed toties quoties voluntarie ignorare vult, saltem virtualiter: scil. quoties datur opportunitas sciendi, et ipse advertit ad obligationem depellendi ignorantiam, sed nihilominus non curat.

32. V. Declaratio.

[ocr errors]

Peccatum habituale ignorantiae: potest per poenitentiam desinere; sed poenitens tenetur abstinere ab iis quae praeseferunt aliquod probabile periculum damni.

Art. 2. DE CONCUPISCENTIA.

I. Definitio et divisio. -II. Principia. III. Remedia.

33. I. Definitio et divisio.

[blocks in formation]

1o Concupiscentia: A) Lato sensu est: « Motus appetitus sensitivi in bonum delectabile sive inhonestum, imaginatione apprehensum »; B) Stricto sensu est: « Motus appetitus sensitivi adversus spiritum rebellantis et tendentis in bonum delectabile inhonestum ». Marc. 290; Ball. I, 103.

2o Concupiscentia dicitur: antecedens, vel consequens; prout praecedit advertentiam mentis et deliberationem seu consensum voluntatis, vel consequitur. Unde illa exurgit in nobis, ista in nobis et a nobis.

34. II. Principia. - 10 Appetitus sensitivus potest se habere ad liberum arbitrium et antecedenter et consequenter. Antecedenter quidem, secundum quod passio appetitus sensitivi trahit vel inclinat rationem vel voluntatem. Consequenter autem, secundum quod motus superiorum virium, si sint vehementes, redundant in inferiores: non enim potest voluntas intense moveri in aliquid, quin excitetur aliqua passio in appetitu sensitivo ». D. Th. 1-2, q. 77, a. 6.

Si igitur accipitur passio, secundum quod praecedit actum peccati, sic necesse est quod dimi uat peccatum: actus enim in tantum est peccatum, in quantum est voluntarius, et in nobis existens: esse autem aliquid in nobis dicitur per rationem et per voluntatem; unde quanto ratio et voluntas ex se aliquid agunt, non ex impulsu passionis, magis est voluntarium, et in nobis existens: et secundum hoc passio minuit peccatum, in quantum minuit voluntarium. Passio autem consequens non diminuit peccatum, sed magis auget, vel potius est signum magnitudinis eius; in quantum scil. demonstrat intensionem voluntatis ad actum peccati: et sic verum est quod quanto aliquis maiori libidine vel concupiscentia peccat, tanto magis peccat ». D. Th. loc. cit.

20. Passio est causa peccati ex parte conversionis: gravitas autem peccati magis attenditur ex parte aversionis, quae quidem ex conversione sequitur per accidens, idest praeter intentionem peccantis: causae autem per accidens augmentatae non augmentant effectus, sed solum causae per se ». D. Th. loc. cit. ad 1.

30 Bona passio consequens iudicium rationis augmentat meritum; si autem praecedat, ut scil. homo, magis ex passione, quam ex iudicio rationis moveatur ad bene agendum, talis passio diminuit bonitatem et laudem actus ». D. Th. loc. cit. ad 2.

4o Etsi motus voluntatis sit intensior ex passione incitatus, non tamen ita est voluntatis proprius, sicut si sola ratione moveretur ad peccandum ». D. Th. loc. cit.

5o Passio quandoque est tanta quod totaliter aufert usum rationis, sicut patet in his qui propter amorem vel iram insaniunt: et tunc si talis passio a principio fuerit voluntaria, imputatur actus ad peccatum, quia est voluntarius in sua causa; si vero causa non fuerit voluntaria, sed naturalis, puta cum aliquis ex aegritudine, vel aliqua huiusmodi causa incidit in talem passionem, quae totaliter aufert usum rationis, actus omnino redditur involuntarius, et per consequens totaliter a peccato excusatur. Quandoque vero passio non est tanta quod totaliter intercipiat usum rationis, et tunc ratio potest passionem excludere divertendo ad alias cogitationes, vel impedire ne suum consequatur effectum: unde talis passio non totaliter excusat a peccato ». D. Th. q. cit., a. 7.

[blocks in formation]

6o Motus concupiscentiae: A) si primo-primus:` est prorsus inculpabilis: quia non est formaliter voluntarius ac liber ex eo, quod procedit ex concupiscentia mere antecedenti et deficit mentis advertentia; B) si secundoprimus: est venialiter culpabilis: quia est imperfecte voluntarius seu est semi-voluntarius ac liber ex eo, quod procedit ex semi-plena advertentia; C) si secundus seu plene deliberatus: est prorsus culpabilis: quia est perfecte voluntarius ac liber ex eo, quod procedit ex plena advertentia.

7o Periculum consensus: desumitur ex qualitatibus poenitentis, utrum in virtute fortis an fragilis; item ex materia praecepti, utrum per se valde periculosa an non.

80 Quoad motus appetitus sensitivi: A) Non est obligatio motibus carnalibus resistendi positive, si iusta adsit causa non resistendi, nempe si quis expertus sit resistendo magis motus excitari et augeri, vel si motus ortum habeant ex actione necessaria, vel utili; B) Seclusa iusta causa, vera sententia cum S. Th. tenet, cessante periculo consensus, esse veniale non resistere positive motibus illicitis: quia peccatum mortale non potest esse in sensualitate, sed solum in ratione; C) quando autem delectatio venerea supervenit: tenemur sub gravi ei positive resistere, quia huiusmodi commotiones, quando sunt vehementes, plerumque, si positive non repellantur (saltem per actum simplicis displicentiae), trahunt secum consensum voluntatis. Ex d. Lig. V, 6, 7,

35. III. Remedia.

9.

Remedia contra motus concupiscentiae sunt: phantasiam ad alia convertere, fugere occasiones voluntarias, oratione ac vigilantia vincere occasiones necessarias, mortificationem exercere, etc.; uno verbo: illorum causas removere.

36. IV. Declarationes.

10 Habitus pravus est: « Quaedam peccandi facilitas iteratis actibus libere comparata. Hinc: a) quod dicitur de concupiscentia consequenti, ex Suarez valet etiam de habitu pravo; b) qui peccat ex habitu: peccat periculosius et gravius, si habitus non fuerit sufficienti diligentia retractatus.

2o Ad repellendas tentationes carnales, ut advertit d. Lig., lib. cit. n. 8: a) quoad sensum: valde prodest ut commotiones compescantur, partes commotas vestibus

tegere ac comprimere; b) quoad mentem autem praeservandam a consensu: prodest sane cogitatio de passione Iesu Christi, vel de poenis inferni, vel de morte, etc. et etiam de cruciatu remorsus, quem patitur anima post peccatum patratum. Magis vero necessarium erit in huiusmodi concupiscentiis ad orationem recurrere, castitas enim nonnisi a Deo obtinetur, ut fatur Salomon cap. 8, 21: Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, etc. ». Et ordinarie Deus non dat nisi petentibus... Hinc tentatus auxilium tunc imploret a Domino, a Deipara Immaculata, a sanctis puritatis amatoribus, ut a S. Aloysio Gonzaga, a S. Philippo Nerio, etc. Prae omnibus autem sufficiet, et erit remedium aptius, quia brevius et facilius, invocare confidenter et pluries veneranda et potentissima nomina Iesu et Mariae. Maxime etiam iuvabit ferventem actum amoris erga Deum elicere, propositum renovando mortem potius subeundi quam peccandi. Sufficit etiam in actu commotionis animum ad alia divertere, cum hoc etiam sit positive resistere. Et, si motus sint leves, melius erit eos contemnere sine positiva resistentia.

Art. 3. DE VI SEU VIOLENTIA.

I. Definitio et divisio. II. Conditiones.
rationes.

III. Principia. - IV. Decla

37. - I. Definitio et divisio. 1o Vis seu violentia est: Coactio a causa extrinseca et libera illata, repugnante omnino eo, qui illam patitur ».

20 Violentia est: simpliciter et absoluta seu perfecta, vel secundum quid seu imperfecta: prout patiens omni quo potest modo resistit, vel aliquo tantum modo nec pro si viribus.

38. II. Conditiones. Ad violentiam: a) coactio sit a principio extrinseco; b) patiens resistat pro viribus etiam positive et contrarie agenti extrinseco. Ex d. Lig. V, 15.

[ocr errors]

39. III. Principia. 10 « Quantum ad ipsum proprium actum (scil. elicitum) voluntatis: non potest ei violentia inferri: quia actus voluntatis nihil aliud est

« PoprzedniaDalej »