Obrazy na stronie
PDF
ePub

--

proinde veniale fieri potest, uti est de furto et generatim de aliis peccatis contra iustitiam. C) Ex accidente seu per accidens: si per se seu ratione materiae est leve, sed fit mortale ratione specialis circumstantiae uti videbimus in paragrapho sequenti.

375. II. Conditiones. Ad peccatum mortale requiritur: 1o Ex parte obiecti: materia gravis in se, vel in fine, vel in suis circumstantiis. 2o Ex parte intellectus: plena advertentia ad gravitatem malitiae actus vel ad periculum graviter peccandi; quae sufficit etsi confusa, dum ponitur actio vel causa effectus graviter mali. 3o Ex parte voluntatis: perfectus consensus, sive deliberatio voluntatis. Hinc Genetus a d. Lig. cit.: « cum peccatum ex voluntate tantum proveniat, si deliberatio sit imperfecta tantum, peccatum erit tantum veniale »; et Navarr.: * ad constituendum peccatum iudicium integrum requiritur»; ipse d. Lig.: « spectata fragilitate humana, non videtur decere divinam bonitatem aeternis suppliciis punire hominem, absque plena consideratione et consensu (ex d. Lig. V, 5 et 53).

[ocr errors]

376. III. Effectus. Effectus peccati mortalis sunt: 1o Gravis offensa Dei: affective tamen, non effective; quia peccatum ex d. Th. est aversio a Deo et conversio ad creaturam. Hinc: a) illud Ier.: «non serviam » (11, 20); b) d. Th. docet peccatum mortale habere quamdam infinitatem malitiae ex infinitate divinae maiestatis, quam offendit » (uti referunt Scav. I, 750, Delv. I, 435). - 2o Amissio gratiae sanctificantis: nam Trid. ait: «Asserendum est, non modo infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocumque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam iustificationis gratiam amitti » (sess. VI, c. 15). 3o Privatio omnium virtutum infusarum: ita enim docet d. Th.: « Peccatum mortale contrariatur caritati, quae est radix omnium virtutum infusarum, in quantum sunt virtutes, et ideo..., exclusa caritate, excluduntur per consequens omnes virtutes infusae, in quantum sunt virtutes: et hoc dico propter fidem et spem, quarum habitus remanent informes post peccatum mortale; et sic non sunt virtutes » (1-2, q. 71, a. 4). – 4o Amissio meritorum: nam Ezechiel: «Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur » (XVIII, 24). -5° Inhabilitas ad

merendum de condigno: nam d. August.: « Ubi deest caritas, nihil est quod possit ad gloriam ». - 6o Macula animae foedissima et turpitudo: nam: a) Ier.: « maculata es in iniquitate tua » (II, 22); b) Eccli.: « beatus dives, qui inventus est sine macula » (XXXI, 8). Verum ex d. Th. anima in sensu metaphorico dicitur maculari, quatenus ex inordinato amore ad creaturas amittit nitorem suum provenientem ex refulgentia divini luminis, scil. sapientiae et gratiae ; quapropter macula significat privationem quamdam nitoris animae in ordine ad suam causam, quae est peccatum: et ideo diversa peccata diversas maculas inducunt » (1-2, q. 86, a. 1 corp. et ad 3). · · 7o Diminutio inclinationis naturalis ad virtutem: quia peccatum est contrarium virtuti. Vid. d. Th. 1-2, q. 85, a. 1. 8° Angor spiritus et cordis perturbatio: nam: a) Isai.: « impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest » (cap. LVII, 20); b) & contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt » (P8. XIII, 3). 9o Reatus culpae: nam peccato mortali homo Deum summum bonum creaturae non praefert, sed postponere audet, eumque sic graviter offendit et ab ipso avertitur omnino; sed quaevis offensa imputabilitatem importat donec laedens laeso congruenter satisfecerit, vel laesus gratis offensam remiserit. -10° Reatus poenae aeternae: scil. obligatio ad poenam aeternam. Hinc d. Th.: peccatum... pervertit aliquem ordinem; manente autem causa, manet effectus; unde quamdiu perversitas ordinis remanet, necesse est quod remaneat reatus poenae » (1-2, q. 87, a. 3). Probant: A) S. Scriptura: a) multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, ut videant semper » (Daniel. XII, 2); b) « discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius » (Matth. XXV, 41): unde reatus poenae damni et sensus, quia peccatum mortale est aversio a Deo ultimo fine et conversio ad creaturam. B) Conc. Constantinop. II, et Lat. IV: « omnes cum suis corporibus resurgent quae nunc gestant, ut recipiant secundum merita sua sive bona fuerint sive mala, isti cum diabolo poenam perpetuam et illi cum Christo gloriam sempiternam ». Quare de fide est contra Origenistas, Socinianos, incredulos et quosdam Protestantes.

377. IV. Regulae, quibus peccata mortalia ratione materiae dignosci possint. Sunt: 10 S. Scriptura: nam censentur mortalia peccata, quae S. Scriptura dicit: digna morte, aut excludere a Regno coelorum; vel enunciat cum particula vae. Quare d. August.: « Quae sint levia, quae gravia peccata, non humano, sed divino sunt pensanda iudicio». - 20 Definitiones RR. Pontificum et Conciliorum Oecumenicorum: si expresse doceant aliquod peccatum esse mortale, vel si propter illud gravem poenam decernant. Huc venit Codex Iuris Canonici vigens. Ratio: quia Ecclesia est columna veritatis. 30 Doctrina SS. Patrum, Doctorum, et theologorum probatorum: nam ipsae Sacrae Congregationes non raro ad dubia respondent: «orator consulat probatos auctores ». 4o Ratio: ideoque peccata plerumque habentur ut mortalia: a) quae sunt directe contra Deum aut Dei virtutem; b) quae graviter praeiudicant generi humano, uti luxuria etc.; c) quae graviter laedunt bona aliena; d) quae graviter obstant fini legis magni ponderis, uti est de omissione auditionis Missae, de fractione ieiunii, etc.

[ocr errors]

Pec

378. V. Causae, quibus mortale fit veniale. catum mortale potest per accidens fieri veniale: a) parvitate materiae; vel b) defectu plenae advertentiae ex parte intellectus; vel c) defectu perfecti consensus ex parte voluntatis; vel d) ex conscientia invincibiliter erronea. Hinc advertere praest at:

1° Quando materia sit parvi momenti, discernendum est morali iudicio prudentis, cui sequentes regulae servient: a) ut de materia iudicetur, non tantum ipsa secundum se absolute est consideranda, sed etiam respective ad finem intentum ad quem si parum facit, levis est, gravis autem si multum, ut docet Vasq.; b) attendendae sunt circumstantiae, quia saepe fit ut res ex se levis, attentis circumstantiis boni communis, vitandi scandali, etc., fiat gravis; c) an pars aliqua rei praeceptae sit gravis, ea spectanda est tum absolute et secundum se, tum etiam in ordine ad totum; d) in transgressionibus repetitis, si plures materiae parvae, vel secundum se, vel secundum effectus a se productos, moraliter coniungantur fit materia gravis, quia tunc omnes moraliter reputantur pro una: contra vero non censetur materia

gravis si parvae materiae, nec secundum se, nec secundum effectus reliquos, inter se uniantur. - 20 Signa autem imperfectae deliberationis sunt: a) si tenuiter, et quasi semi-dormiens apprehendisti esse malum; b) si post, ubi melius consideras, iudicas te non fuisse facturum si ita apprehendisses; c) si vehementissima passione, apprehensione, vel distractione laborasti, vel turbatus fuisti, ita ut fere nesciveris quid ageres. 30 Signa autem imperfecti consensus sunt: a) si ita dispositus fueris, ut, licet facile potueris exequi peccatum, non tamen sis executus; b) si quis dubitat num consenserit, praesertim si sit vir timoratus; c) si quis soleat esse ita affectus, ut malit mori, quam expresse mortaliter peccare: quia talis non facile consentit; d) si quis valde timide et suspense processisse se meminit; e) si semisomnis fuit, non plene sui compos, etc., iudicetque se id non fuisse facturum si plene vigilasset (ex d. Lig. V, 54 et seqq.). 4° Quando vero conscientia censenda sit invincibiliter erronea vid. dicta in Tract. II, cap. u., art. 3, ubi de conscientia erronea », n. II.

379. VI. Principia.

[ocr errors]

1o In malo habituati, corde obdurati, et passionibus excaecati: habent quidem cogaitionem minus expeditam, quam alii; at fere semper pollent aliqua actuali cognitione et advertentia sufficienti ad moralitatem actuum. Ratio: quia cum homo aliquam passionem sequitur, ideo amplectitur omnes eiusdem affectus.

2o In dubio utrum adfuerit perfectus consensus ad mortale: iudicandum ex communiter contingentibus. Hinc qui in eiusmodi dubio versatur habeat prae oculis: A) Rationabiliter, imo moraliter certo credere potest non consensisse: si sit timoratae conscientiae, nec ordimarie soleat ad mortalia consentire: quia qui habitualiter Deo adhaeret et valde timet ne divina gratia privetur, si contingat aliquando ab eo averti, magnam sibi vim inferre debet, ut remorsum conscientiae contemnat et in peccatum deliberate se proiiciat: id autem non potest agere, nisi certo advertat malum quod amplectitur, nam, ut ait doctissimus P. Alvarez, « plenus consensus in mortali est tanta iniquitas ut celari aut ignorari non possit, sed in recenti facile agnoscitur ». B) Ad prae

.

sumendum quod non adfuerit plenus consensus in homine pio, maxime prosunt hae sequentes coniecturae, quas tradit Croix, nimirum: si talis serium et saepe repetitum propositum habuerit nunquam peccandi mortaliter, et nesciat illud certo revocasse: si, cum advertit malum, terreatur, et illico tentationem repellat, statimque dubitet an consenserit: si meminerit se timide processisse: si nesciat, an in vigilia, vel somno aliquid egerit, vel cogitaverit, si enim fuisset vigilans, iam id advertisset et sciret. E converso oppositum est censendum de eo, qui est assuetus de facili in peccata mortalia prolabi, quia in dubio praesumitur iste consensisse: si enim obstitisset, utique recordaretur conatus illius quem sibi intulisset ad tentationem repellendam. Unde recte concludit Croix quod vix unquam in huiusmodi hominibus... datur dubium mere negativum, praesumptio enim (ut ait cum Soto, Sanch., etc.) probabilitatem fundat consensus praestiti, vel dissensus. Ex d. Lig. VI, 476.

380.- VII. Resolutio. Si quis sciat aliquid esse malum, sed dubitat an sit mortale aut veniale, et cum tali dubio operatur: a) alii censent hunc peccare graviter, vel leviter prout in specie obiectum peccati est grave, aut leve: ita Vasq., Sanch., etc.; b) alii cum Azor, Bonac., Castropal., etc. putant semper peccare graviter; c) alii tandem cum Navarr., Valent., Granad. et aliis plurimis, satis probabiliter tenent tantum venialiter peccare: si homo ille minime advertit nec etiam in confuso ad periculum graviter peccandi, neque ad obligationem rem examinandi, et modo obiectum non sit certe per se peccatum grave: adderem, modo etiam homo sit timoratae conscientiae. Ex d. Lig. I, 23.

381.- VIII. Declaratio. Notant auctores, ait Reuter, saepe fieri ut homo qui coepit serio converti, diu inhaereat cogitationi, nec tamen consentiat, quia habitus acquisiti operantur, neque potest homo aliis intentus animum tam cito advertere ad resistendum. Concors quoque est multorum sententia, quod ratio per importunas incidentias saepe etiam in delectationem perveniat, idque satis longa mora, antequam sui ipsius per maturam deliberationem plene compos fiat; et in talibus boni homines peccatum mortale metuere non debent.

« PoprzedniaDalej »