Obrazy na stronie
PDF
ePub

derit, et nihilominus cautiones ad eam evitandam omiserit, quas diligens quivis adhibuisset, culpa est proxima dolo» (can. 2203, § 1).

[blocks in formation]

296. I. Divisio.

[ocr errors]

Impotentia servandi legem est: a) physica; vel b) moralis: scil. quodlibet incommodum relative grave sive ex parte corporis, sive ex parte famae, sive ex parte bonorum, saltem probabile, per accidens cum legis adimpletione coniunctum.

[ocr errors]

297. II. Principia. 10 Impotentia physica: semper excusat a legis observantia; quia nemo potest ad impossibile obligari.

20 Impotentia moralis: regulariter tollit omnino legis obligationem, ac proinde excusat etiam a transgressione materiali, talis enim censetur ipsa legislatoris mens. Excipe tamen: nisi urgeat bonum publicum, vel violatio legis cedat in contemptum Dei aut Ecclesiae ecclesiasticae potestatis vel in proximi scanda

aut

lum.

3o Quodvis incommodum et ipsum vitae periculum aliquando non excusat a legis observantia, scil.: a) cum agitur de legibus naturalibus negativis: quia prohibent quae sunt intrinsece seu per se, et quidem semper mala; b) cum agitur de legibus sive naturalibus sive divinis, quae praecipiunt necessaria necessitate medii ad salutem, v. g. baptizare infantem moribundum; e) cum agitur de ipsis legibus humanis ubi urgeat ratio boni publici.

40 Si praeceptum nequeat totum adimpleri, sed tantum in parte: a) si sit indivisibile, uti est de peregrinatione: cessat; b) si sit divisibile: pars possibilis adimplenda est, ubi tamen sit notabilis vel principalis, secus enim cessat; c) in dubio divisibilitatis vel possibilitatis: libertas.

50. Si lex habeat verba: praesumpserit, ausus juerit... aliave similia quae plenam cognitionem ac deliberationem exigunt, quaelibet imputabilitatis immi

nutio... ex parte voluntatis eximit a poenis latae sententiae » (ex can. 2229, § 2).

6o In praesensione impotentiae serius legem implendi: a) urget anticipatio, si iam coepta sit obligatio; sed b) non urget anticipatio, si obligatio nondum inceperit, nondum enim subest lex.

298.

[ocr errors]

III. Resolutiones. 10 Qui non potest legere omnes Horas, debet dicere eas quas potest: quia dividuae sunt (Laym. et Bonac.). Qui potest notabilem partem Horarum dicere, aut commode potest cum alio, tenetur. Si quis carens Breviario pauca ex Horis sciat memoriter, non tenetur ea dicere (Ex d. Lig. I, 177).

2o Qui in Quadragesima non potest ieiunare, debet abstinere a carnibus, si potest: aut qui non potest omnibus diebus, tenetur iis quibus potest (Laym. et Bonac.).

3o Qui obligatur visitare limina Apostolorum Romae, et scit se eo pervenire non posse, non tenetur ingredi iter; quia nec finis, nec ratio praecepti salvatur (Ex d. Lig. loc. cit.).

4o Qui die festo nequit circa meridiem Missam audire: tenetur anticipare; quia iam urget obligatio. Non tenetur Sacerdos pridie Matutinum anticipare sciens impotentiam recitandi die sequenti; quia nondum urget obligatio.

Art. 3. DE DISPENSATIONE A LEGIS OBSERVANTIA.

[ocr errors]

III. Divisio

I. Definitio et divisio. II. Conditiones ad dispensationem.
potestatis dispensandi. IV. Dispensantes. V. Dispensabiles.
VI. Causae dispensationis. VII. Principia relate ad dispensantem.
IX. Cessatio. - X. Re-

VIII. Principia relate ad dispensationem.
solutiones. XI. Declaratio.

299. - I. Definitio et divisio. -10 Dispensatio a legis observantia est: « Legis in casu speciali relaxatio, legitima auctoritate facta ».

2o Est autem: a) libera, vel necessaria: prout pendet ab arbitrio Superioris, vel in iure statuitur tribuenda; b) expressa, vel tacita: prout verbis, vel ex aliquo facto eruitur; c) totalis, vel partialis: prout eximit a tota lege, vel a parte tantum; d) subreptitia, vel obreptitia: prout

in petitione aliquod verum ac necessarium reticetur, vel aliquod falsum exponitur; e) licita, vel illicita: prout eum causa datur aut obtinetur, vel sine: f) valida, vel invalida.

300. II. Conditiones ad dispensationem. 1o Ex parte dispensantis: adsit potestas, causa, et voluntas. 20 Ex parte dispensandi: requiritur subditio dispensanti, causa, et acceptatio. Hinc quoad causam: A) Ad validitatem: causa requiritur in concedente, quando dispensat in lege Superioris; quia praesumi nequit accepisse potestatem temere dispensandi. Ceterum: A lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et rationabili causa, habita ratione gravitatis legis a qua dispensatur; alias dispensatio ab inferiore data illicita et invalida est » (can. 84, § 1). At semper requiritur in petente; quare dispensatio ab ipso Superiore in lege sua dari solet sub expressa vel tacita conditione: si preces veritate nitantur ». B) Ad liceitatem: semper adsit etiam in concedente, saltem sub veniali; imo sub mortali: si secus oriretur scandalum, vel aliorum damnum; vel si dispensator sit tantum delegatus qui praeterea ex cit. can. etiam invalide dispensaret. Attamen: Dispensatio in dubio de sufficientia causae licite petitur et potest licite et valide concedi» (can. cit., § 2).

301. III. Divisio potestatis dispensandi. Potestas dispensandi est: a) ordinaria: quae alicui competit vi officii, uti est de legislatore; vel b) delegata: quae conceditur inferiori ab habente ordinariam.

302. IV. Dispensantes. -1° Generatim loquendo: Legislator potestate ordinaria dispensare potest in lege sua, praedecessoris, et inferioris. Vid. can. 80 inferius n. VII cit.

2o Speciatim loquendo: A) Papa dispensare potest: a) in omnibus legibus iuris ecclesiastici; imo b) etiam in quibusdam divinis, in quibus ius divinum oritur ex voluntate humana, uti est v. g. de votis et iuramentis: quia declarat nullum fundamentum obligationis seu non aptam materiam in datis circumstantiis, et ideo ex d. Thoma diiudicat quid sit magis virtuosum et Deo magis acceptum ; quinimo e) etsi contra alios communius et probabilius, iuxta plures valde probabiliter vi boni

[ocr errors]

...

communis etiam in iis quae absolute a voluntate De pendent, saltem in casibus particularibus: uti videtu quoad matrimonium ratum fidelium, quod idem esset ac declarare legem divinam in illo casu speciali non obli gare. B) Episcopi: a) iure ordinario: dispensant in omnibus statutis episcopalibus et synodalibus propria dioecesis; b) iure extraordinario: dispensant in legibus Concilii plenarii et provincialis in casibus particularibus et iusta de causa, quandoque in ipsis legibus papalibus, uti eruitur ex sequentibus statutis. Revera Ius Can., can. 82 statuit: a) Episcopi aliique locorum Ordinarii dispensare valent in legibus dioecesanis, et in legibus Concilii provincialis ac plenarii ad normam can. 291, § 2, non vero in legibus quas speciatim tulerit Romanus Pontifex pro illo peculiari territorio, nisi ad normam can. 81 »; porro b)< nec Ordinarii locorum ab iisdem (scil. a decretis Concilii plenarii et provincialis) dispensare possunt, nisi in casibus particularibus et iusta de causa » (ex can. 291, § 2); c) a generalibus Ecclesiae legibus Ordinarii infra Romanum Pontificem dispensare nequeunt, ne in casu quidem peculiari, nisi haec potestas eisdem fuerit explicite vel implicite concessa, aut nisi difficilis sit recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, et de dispensatione agatur quae a Sede Apostolica concedi solet » (can. 81); d) « in dubio autem facti potest Ordinarius in eis (scil. in legibus, etiam irritantibus et inhabilitantibus) dispensare, dummodo agatur de legibus in quibus Romanus Pontifex dispensare solet (ex can. 15). C) Parochi nec a lege generali nec a lege peculiari dispensare valent, nisi haec potestas expresse eisdem concessa sit» (can. 83). Sic v. g. in Iure Can. expresse habetur: «Non solum Ordinarii locorum, sed etiam parochi, in casibus singularibus iustaque de causa, possunt subiectos sibi singulos fideles singulasve familias, etiam extra territorium, atque in suo territorio etiam peregrinos, a lege communi de observantia festorum itemque de observantia abstinentiae et ieiunii vel etiam utriusque dispensare » (can. 1245, § 1).

-

[ocr errors]

...

303. V. Dispensabiles. Dispensari possunt a lege illi tantum, qui dispensantis iurisdictioni subiiciuntur. Ideoque: a) incolae: etsi extra territorium sint; b) ad

renae seu quasi-domicilium in territorio habentes; c) peregrini: qui per accessum ad Superiorem fiunt eius subditi quandiu in eius territorio degunt; d) vagi quandiu in territorio morantur. Ex cann. 201, § 1; 91.

304. VI. Causae dispensationis.

Aliae causae per se excusant a praecepto, puta ieiunii, officii divini, etc.: et istae non egent dispensatione, si sint certae vel saltem probabiliter iustae. Aliae vero sufficiunt ad dispensationem, sed ea indigent: sufficiens nempe causa est dignitas petentis, aut Superioris, ut benignum se ostendat; necnon utilitas communis vel privata, et similes (ex d. Lig. I, 195). Hinc ait Scav. I, 233: Causae legitimae dispensationis tres vulgo assignantur: 1o Pietas: sic dispensatur ab operibus servilibus in festo qui laboribus incumbit ad divinum cultum pertinentibus. 20 Utilitas: sic dispensatur a simplici castitatis voto qui matrimonium contrahere velit ad succurrendum familiae. 3o Difficultas: sic dispensatur a ieiunio qui illud servare nequit absque satis gravi incommodo. Quae difficultas non debet esse tanta ut veram impotentiam inducat: qua tunc de se lex cessaret. Ceterum habeatur prae oculis can. 84 supra n. II cit.

[ocr errors]

305. VII. Principia relate ad dispensantem. — 10 « Dispensatio, seu legis in casu speciali relaxatio, concedi potest a conditore legis, ab eius successore vel Superiore, nec non ab illo cui iidem facultatem dispensandi concesserint (can. 80).

D

2o Qui habet potestatem generalem dispensandi: potest etiam secum dispensare directe et immediate; quia iurisdictio est pure voluntaria, quae ideo etiam erga seipsum seu in proprium commodum exerceri potest. Quare potest secum dispensare in ieiunio, in votis, etc.

3o Delegatus ad dispensandum potest subdelegare: si gaudet delegatione ad universalitatem causarum, vel delegatione ad actum specialem tributa a R. Pontifice aut eius Congregationibus; nisi agatur de dispensatione in irregularitatibus aut in impedimentis matrimonii, vel de mera exsecutione dispensationis commissa, vel de delegatione alicui concessa intuitu specialis virtutis.

4o Si delegatio tribuatur Ordinario dicecesis: competit sive Episcopo sive eius Vicario Generali; quia ambo Ordinarii nomine donantur.

« PoprzedniaDalej »