Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

19. V. Principia, 1o Ad voluntarium, uti eruitur ex definitione, requiritur cognitio etiam circumstantiarum, in quibus est actio, seu quae ad actionem pertinent; quare si quae circumstantia ignoretur, actio relate ad illam non est voluntaria, ideoque non desumit a circumstantia moralitatem specialem.

20 Ubi advertentia non est plena, sed semi-plena, voluntarium dicitur imperfectum seu semi-voluntarium: quo casu peccatum mortale fit veniale.

[merged small][ocr errors][merged small]

quod non procedit a voluntate, sed neque est contra voluntatis inclinationem ».

2o Involuntarium est: « quod non procedit a voluntate, et est contra voluntatis inclinationem ». Dicitur autem: a) privative: cum voluntas non vult quod velle posset; vel b) positive seu contrarie: quo aliquid non tantum non est volitum, sed etiam nolitum et voluntati adversum. Item involuntarium positive seu contrarie est: a) simpliciter tale: quod ita voluntati displicet, ut id nullo modo velit, sive impedire possit ne fiat, sive non: uti si mors inferatur alicui plane nolenti, aut si motus concupiscentiae insurgant contra voluntatem omnino renitentem; vel b) secundum quid: quod licet sub aliquo respectu voluntati displiceat, eidem tamen sub alia consideratione magis placet: hinc proiectio mercium in mare metu naufragii est involuntaria secundum quid respectu mercatoris, simpliciter tamen et ut quid melius eligitur et peragitur ad vitandum maius malum.

3o Volitum: est obiectum voluntatis, sed non pendet necessario a voluntatis influxu; uti pluvia, quae dici potest a nobis volita, non vero nobis voluntaria.

4° Spontaneum: procedit a cognitione tantum sensitiva ac materiali, quae etiam brutis inest; sic felis sponte amat caseum.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

21. I. Definitio.

[ocr errors]

IV. Declarationes.

Libertas est: « Immunitas a ser

vitute et subiectione». Idque generatim loquendo.

[ocr errors]

22. II. Divisio. Libertas in re nostra est: 1o A coactione: quae est immunitas ab omni violentia extrinseca ad aliquid determinante contra propensionem voluntatis: et haec competit illis qui sponte agunt, unde dicitur etiam libertas spontaneitatis; 2o A necessitate: quae est immunitas ab omni vi etiam intrinseca, necessario determinante ad unum, licet ea determinatio sit iuxta voluntatis inclinationem, ita ut voluntas possit agere vel non agere, eligere vel non eligere; aliis verbis: est ea quae excludit omnem necessitatem tam interiorem seu naturae, quam exteriorem seu coactionis, unde dicitur etiam libertas electionis, indifferentiae, aut arbitrii. Quia vero electio unius prae alio multipliciter fieri potest, ideo libertas a necessitate multipliciter subdividitur. Unde libertas: a) contradictionis seu exercitii: qua quis potest agere vel non; b) contrarietatis: qua quis potest eligere unum de duobus oppositis, nempe bonum vel malum; c) disparitatis seu specificationis: qua quis potest agere hoc vel illud, sed non oppositum.

23. - III. Principia. 1o Ad merendum vel demerendum in statu naturae lapsae: non sufficit libertas a coactione, sed requiritur libertas a necessitate seu indifferentiae. Idque de fide est, uti eruitur ex prop. damnata ab Innoc. X: Ad merendum vel demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione ».

2o Essentia libertatis in genere non consistit in solo I voluntario, sed ad eam necessario requiritur indifferentia contradictionis.

30 Homo etiam post Adae peccatum gaudet libero arbitrio. De fide est ex Trid.: « Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum et extinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, imo titulum sine re, a. 8. (sess. VI, can. 5).

...

Caeterum: a) S. Scriptura: «Testes invoco hodie coelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem: elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum » (Deuter. xxx, 19); b) d. August.: << liberum in hominibus esse arbitrium... dicimus ; c) Conc. Constantiense damn. Wiclefi prop.: << Omnia de necessitate absoluta eveniunt »; d) ratio dictat quod secus absurda sequerentur, ut ait d. Thomas: si homo non esset liber « frustra essent consilia, exhortationes, praecepta, prohibitiones, praemia et poenae▸ (1, q. 83, a. 1).

40 Liberum arbitrium propter peccatum sauciatum fuit: a) in intellectu per ignorantiam; b) in voluntate per debilitatem; c) in concupiscibili per inclinationem perversam. Testatur ipsa experientia.

...

Hinc Perrone: << nihil amisit ex essentialibus naturae suae, sed solum dona eidem naturae gratuito ex pura Dei liberalitate superaddita; seu quod idem est, si statum peccati excipias, homo nunc nascitur prout a Deo constitui poterat sine immortalitate, sine immunitate a concupiscentiae lucta» (Tract. De homine).

5o Potentia peccandi est potius libertatis imperfectio, non elementum: quia libertas est attributum voluntatis, quae natura sua dirigi debet ad bonum.

Hinc: a) d. Thomas: « Quod liberum arbitrium eligat divertendo ab ordine finis, hoc pertinet ad defectum libertatis» (1, q. 62, a. 8, ad 3); unde merito aiebat d. Anselmus: « Si posse peccare esset pars liberi arbitrii, Deus et Angeli liberum arbitrium non haberent, quod est absurdum (De lib. arbitr., c. 1).

24.

[ocr errors]

IV. Declarationes.

1o Necessitas est: « Determinatio ad unum ». Unde necessitas naturae, moralis, et coactionis.

2o Hinc: a) necessitas naturae est: « quaedam inclinatio insita voluntati ab ipsa natura ad aliquid »: tollit liberum, non vero voluntarium; b) necessitas moralis est: « summa difficultas aliquid agendi vel omittendi»: vincibilis est, et hac obstringitur v. g. qui habitum pravum contraxit; c) necessitas coactionis est: « ipsa violentia »: aufert liberum et voluntarium.

[blocks in formation]
[ocr errors]

25. I. Definitio.

Impedimenta actus humani

sunt: Omnia quae adversantur libero et voluntario ».

26. II. Divisio.

Impedimenta actus humani sunt: 1o Adversa libero: necessitas naturae; 2o Adversae voluntario: ignorantia et concupiscentia ex parte intellectus, violentia et metus ex parte voluntatis.

27. III. Declaratio. Necessitas naturae seu intrinseca, nempe naturalis inclinatio, uti supra vidimus, est⚫ quaedam inclinatio insita voluntati ab ipsa natura ad aliquod necessario prosequendum vel fugiendum »: et ideo adversatur libero, ac proinde, uti patet, non spectat ad mores; quare de ipsa non loquimur.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

28. I. Definitio et divisio. 1o Ignorantia est: Carentia scientiae in subiecto capaci ».

2o Ignorantia est: A) In se: negativa, vel privativa seu positiva: prout sit carentia cognitionis alioquin non debitae: uti ignorantia architecturae in calceolario, quae potius dicenda est nescientia; vel sit carentia cognitionis debitae: uti ignorantia iurisprudentiae in advocato; B) quoad obiectum: iuris, vel facti, vel poenae; prout quis ignoret legem, vel utrum casus specialis in lege comprehendatur, vel poenam ob aliquod determinatum delictum incurrendam; C) quoad subiectum: vincibilis, vel invincibilis: prout vinci potest morali diligentia, quam prudentes communiter solent in similibus seu in iisdem rerum adiunctis adhibere; vel vinci nequit sive eo quod nulla cogitatio aut dubitatio ne in confuso quidem de obligatione investigandi veniat in mentem, sive

eo quod advertens ad obligationem indagandi nullimode inquirere possit, sive quia obortum forte dubium, utut diligentia adhibita, disiici non potuit; vincibilis autem est: simpliciter, si non adhibetur diligentia sufficiens ad discendum: crassa seu supina, si nulla aut omnino exigua diligentia adhibetur: affectata, si quis ex industria seu directe vult ignorare; D) ratione temporis: antecedens, si praecedat consensum voluntatis; concomitans, si actus fiat cum ipsa, non ex ipsa: consequens, si procedit a libera voluntate.

[ocr errors]

29. II. Principia. 1o Ignorantia antecedens: causat simpliciter involuntarium, ideoque est inculpabilis; quia nullo modo est volita, et vere invincibilis, quod nulla morali diligentia superari potest. Ita doctores communiter. Ex d. Lig. V, XXVII.

Hinc d. Thomas: « Manifestum est quod ignorantia, quae totaliter a peccato excusat, quia totaliter voluntarium tollit, peccatum non minuit, sed omnino aufert » (1-2, q. 76, a. 4).

2o Ignorantia concomitans: a) neque facit voluntarium, neque involuntarium: quia haec ignorantia neque inducit ad volendum, neque ad non volendum, neque est causa, neque effectus voluntatis operantis, sed per accidens se habet, sive ad actum voluntatis, sive ad opus quod agitur; solum dici potest quod b) facit non voluntarium: non enim esse potest actu volitum quod ignoratum est. Ita S. Th. 1-2, q. 6, a. 8, aliique communiter. Ex d. Lig. V, XXVIII.

Hinc d. Th.: «Ignorantia, quae non est causa peccati sed concomitanter se habet ad peccatum, nec minuit peccatum, nec auget » (1-2, q. 76, a. 4).

3o Ignorantia consequens seu vincibilis, non tamen affectata: a) non causat involuntarium simpliciter: quia haec ignorantia est voluntaria, et habet voluntatem pro causa; b) non igitur dici potest involuntaria simpliciter; sed c) saltem causat involuntarium secundum quid, ut ait S. Th. lib. cit., q. 6, a. 8: nam si operans sciret esse malum actum illum, ad quem ex passione inducitur, certe non vellet illum facere. Ex d. Lig. V, XXIX.

Hinc d. Th.: ... «talis ignorantia diminuit voluntarium, et per consequens peccatum: cum enim aliquid

« PoprzedniaDalej »