Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE FUNDAMENTALIBUS THEOLOGIAE MORALIS

PRAELIMINARIA

IV. Historica constitutio.

I, Definitio theologiae moralis, eiusque fontes. II. Excellentia, utilitas et necessitas. - III. Methodus. vertentiae pro studium colentibus.

[ocr errors]

VI. Declaratio.

V. Ad

[ocr errors]

1. - I. Definitio theologiae moralis, eiusque fontes. 10 Theologia moralis est: Illa theologiae pars, quae, innixa iure divino, per revelationem manifestato, inquirit quid liciti, quid illiciti sit in humanis actionibus, ut has dirigat in ordine ad vitam aeternam » (Bucc. I, 1).

2o Exinde fontes theologiae moralis sunt: S. Scriptura; SS. Ecclesiae Patres et Doctores; RR. PP. decreta et resolutiones; Concilia generalia et particularia; RR. CC. responsa; traditio constans ac firma; ius canonicum; ius civile, si canonico non contradicat; auctoritas theologorum; ratio: quae naturalis, vel theologica.

[ocr errors]

2. II. Excellentia, utilitas et necessitas. - Patent, quia theologia moralis, ut eruitur ex ipsa definitione, nos docet officia nostra vera et recta, cor scrutatur, remedia eius morbis praebet, tutam viam ad aeternam salutem ostendit. Quare Mabillionus ecclesiasticis: «Moralis theologiae studium prae aliis excolendum... huic quamdiu vivitur, omnino danda erit opera ».

3. III. Methodus. Methodus tractandi theologiam moralem triplex est: 10 Positiva: qua exponuntur et probantur veritates morales fontibus theologiae propriis; et haec aptior ad populum edocendum. 2o Scholastica: 1- COLLI-LANZI, Theologia

1.

qua veritates morales explanantur etiam principiis philosophicis, intimi nexus et internae rationes explicantur; et haec maxime inservit ad refutandos adversarios eorumque errores. 3o Casuistica: qua generalia morum principia applicantur ad casus particulares et practicos; et haec valde prodest studiosis. Quare, in evolvendis tractatibus theologiae moralis, hac triplici methodo utimur.

[ocr errors]

4. IV. Historica constitutio. - Theologia moralis respicit quatuor epochas: 10: Ab initio ad introductionem scholasticae: in qua veritates morales reperiuntur separatim in commentariis biblicis, in monitis ad ecclesiasticos, in instructionibus ad fideles, in apologiis contra paganos... 20: Ab introductione scholasticae ad iansenismum: in qua plures, inter quos Petrus Lombardus, Albertus Magnus, d. Bonaventura, potissimum d. Thomas Doctor Angelicus merito appellatus, collegerunt veritates morales in tractatus speciales et ordinatos systemate speculativo et practico. 3°: A iansenismo ad d. Alphonsum: in qua contra intolerabile iansenistarum rigorismum mirabiliter restiterunt Gobat, Pallavicinus, Segneri, Viva, Croix, Elbel aliique. 4o: A d. Ligorio ad nos: qui systema planum, tutum ac salutiferum docuit; cuius doctrinam S. Sedes laudibus honorat, et laudatum d. Doctorem ut principem scholae fere universae totius orbis venerantur.

5. StuV. Advertentiae pro studium colentibus. diosi theologiae moralis: 1o Audiant verba d. Thomae: Seire humiliter sine inflatione; sobrie sine praesumptione; certitudinaliter sine dubitatione; salubriter cum caritate et dilectione; utiliter cum proximorum aedificatione; liberaliter cum gratuita communicatione; efficaciter cum bona operatione». Ideoque: 20 Libenter in studium incumbant; plurimi faciant scientiam theologiae moralis; frequenter Deum orent, et semper sub et semper sub praesidium B. M. Virginis; prae oculis habeant rectum finem.

6. VI. Declaratio. Recens Codex Iuris Can. c. 6 declarat: Codex vigentem huc usque disciplinam plerumque retinet, licet opportunas immutationes afferat. Itaque: 1o Leges quaelibet, sive universales sive parti

culares, praescriptis huius Codicis oppositae, abrogantur, nisi de particularibus legibus aliud expresse caveatur; 2o Canones qui ius vetus ex integro referunt, ex veteris iuris auctoritate, atque ideo ex receptis apud probatos auctores interpretationibus sunt aestimandi; 3o Canones qui ex parte tantum cum veteri iure congruunt, qua congruunt, ex iure antiquo aestimandi sunt; qua discrepant, sunt ex sua ipsorum sententia diiudicandi; 4o In dubio num aliquod canonum praescriptum cum veteri iure discrepet, a veteri iure non est recedendum; 5° Quod ad poenas attinet, quarum in Codice nulla fit mentio, spirituales sint vel temporales, medicinales vel, ut vocant, vindicativae, latae vel ferendae sententiae, eae tamquam abrogatae habeantur; 60 Si qua ex ceteris disciplinaribus legibus, quae usque adhuc viguerunt, nec explicite nec implicite in Codice contineatur, ea vim omnem amisisse dicenda est, nisi in probatis liturgicis libris reperiatur, aut lex sit iuris divini sive positivi sive naturalis ».

« PoprzedniaDalej »