Obrazy na stronie
PDF
ePub

APPENDIX XII.

[Ad. pag. 98.-De Episcopis.]

DE EPISCOPIS IN HIBERNIA SELIGENDIS.

I.
DECRETUM

SACRAE CONGREGATIONIS GENERALIS DE PROPAGANDA FIDE, HABITAE DIE PRIMA JUNII ANNO 1829, DE EPISCOPIS IN HIBERNIA SELIGENDIS.

Cum ad gravissimum Electionis Hiberniae Episcoporum negotium rite sancteque absolvendum, certam aliquam methodum ubique in eo regno servandam statuere in primis opportunum esse Sacra Congregatio intellexerit, qua fieret, ut Sedes Apostolica exploratam notitiam habere possit meritorum Sacerdotum pro quibus commendationes afferuntur, ut ad aliquem Hiberniae Episcopatum eligantur, eadem Sacra Congregatio, postquam diu multumque de ea re definienda cogitavit, in generali tandem conventu die prima Junii anno 1829, referente Eminentissimo et Reverendissimo D. D. Mauro S. R. E. Cardinali Cappellari, Sacrae Congregationis Præfecto, censuit ac decrevit, methodum in toto regno Hiberniae super ea re servandam in posterum, esse debere eam quae hic describitur.

Sede itaque Episcopali, sive per antistitis obitum, translationem, aliamve ob causam in posterum vacante, Vicarius, juxta formam a sacris canonibus praescriptam, constituatur, qui dioecesi viduatae, durante vacatione, praesit. Metropolitanus Provinciae, ubi vacatio contigerit, simul atque de vacatione, et Vicarii electione certior factus fuerit, literis mandatoriis Vicario edicat, ut in diem vigesi

mum a dato edicto, in unum convocet omnes, ad quos pertinebit Summo Pontifici commendare tres dignos ecclesiastici ordinis viros, quorum unus a Summo Pontifice Dioecesi vacanti praeficiatur. Qui sint ii qui convocari debent, qua in forma convocandi sint, habetur ex sequenti expositione.

Qui in Hibernia nuncupantur Parochi, scilicet clerici ad ordinem Sacerdotalem evecti, censurarum immunes, qui parochiae, seu parochiarum unitarum, actuali ac pacifica possessione gaudeant, ad comitia convocandi sunt. Ubi vero adest capitulum, convocabuntur cum Parochis etiam Canonici. Vicarius, edicto Metropolitani accepto, intra octo dies singulos presbyteros supra designatos, litteris scriptis admonebit ut loco quodam opportuno, in eadem monitione nominatim exprimendo adsint die in edicto Metropolitani statuto, ad tractandum de negotio ibidem descripto. Metropolitanus ipse, vel unus de Suffraganeis ejus episcopis ab ipso delegatus, comitiis praesidebit, et nulla prorsus, et invalida habenda sunt ibidem acta, et statuta, non servata forma supra definita, sive in convocando, sive in moderando conventu. Parochis ceterisque de quibus supra, die et loco statutis, mane in unum congregatis, Missa solemnis de Spiritu Sancto celebretur : Missaque finita, Praeses super sedile in medio ecclesiae ascendet, omnibusque, quorum nihil interest, exire jussis, foribusque ecclesiae clausis, Vicarius catalogum nominum omnium Parochorum et Canonicorum, si adsit ibi capitulum, dioecesis vacantis Praesidi tradet, qui eorumdem nomina, clara ac distincta voce, a Secretario suo recitari mandabit, et unicuique eorum, postquam nomini responderit, sedem propriam assignabit. Si unus aut plures Parochi absint, praeses a Vicario probationem exquiret, absentibus sine fraude edictum fuisse, et tali probatione admissa, absentia cujusvis numeri, modo quarta pars

totius Parochorum numeri adsit, nihil obstabit, quominus rata et valida sint, quae in comitiis gerantur. Idem servandum erit circa Canonicorum numerum, in dioecesi in qua Capitulum adest. Parochis ac Canonicis, qui Vicarii monitioni, sive propter adversam valetudinem, aliamve ob causam parere non valeant, liberum erit, suffragia sua propria ipsorum manu scripta, involucro sigillato inclusa, et extrinsecus ad Praesidem directa, cuivis alii Parocho vel Canonico ejusdem Dioecesis confidere; et suffragio sic habito, et probato, eadem inerit vis, ac si Parochus aut Canonicus ipse praesens adesset; modo literae certificatoriae de adversa ejus valetudine, a duobus artis medicinae peritis subscriptae, ad Praesidem transmittantur. Insuper parochus iste vel Canonicus priusquam suffragium, modo supra descripto ferat, eamdem declarationem emittet, quam ceteri Parochi ac Canonici inter comitia emittere coram praeside debebunt; ejusque declarationis coram duobus Parochis vel Canonicis emissae probatio, in medium erit proferenda coram Praeside, antequam suffragium admittatur. Comitiis ita compositis, ac Praeside tractanda proponente duo Scrutatores juxta consuetas canonum formas, eligantur. Dein Suffragatores tactis simul manu pectoribus, coram Deo pro se quisque affirment, se neque gratia, neque favore inductos ei suffragaturos, quem dignum judicent, qui Dioecesi vacanti praeficiatur. Postea suffragio in urnam immisso, singuli ad propriam sedem recedent.

His peractis, clara altaque voce a Scrutatoribus ad Praesidem, et a Praeside ad conventum, renuntianda sunt nomina trium eorum Sacerdotum, in quos major Suffragiorum numerus convenerit. Tunc Praeses, narrationem authenticam in scriptis redactam, parari coram comitiis, ejusdemque duo exemplaria a se ipso et secretario atque scrutatoribus subsignanda, exscribi curabit. Ex istis ex

emplaribus alterum Vicario tradendum, qui idem ad Sedem Apostolicam transmittat; alterum vero ad Metropolitanum, cujus munus erit idem ad Suffraganeos suos Episcopos in unum congregatos referre. Quaecumque jura, privilegia, et munera supra recensentur tanquam Praesidi conventus propria, eadem, Sede Metropolitana vacante, Seniori Provinciae Suffraganeo communicari volumus.

Episcopis Provinciae, Praeside Metropolitano, aut ipsius defectu Seniore Provinciae Suffraganeo in unum congregatis, et narratione authentica supra memorata coram ipsis prolata, de eadem coram Deo judicium sententiamque ferent. Praeses Episcoporum Suffraganeorum sententiam de meritis trium Sacerdotum, qui sedi Apostolicae commendantur, literis consignatam, uniuscujusque Episcopi et Praesidis manu subscriptam, sigilloque munitam, ad Sedem Apostolicam transmittet. Semel peracta commendatione, si Episcopi judicaverint tres illos commendatos minus dignos esse, quorum unus ad Episcopatum promoveatur, tunc quin detur novae commendationi locus, Summus Pontifex pro sua sapientia, viduatae ecclesiae providebit.

Si agatur de Episcopo Coadjutore, cum jure successionis cuivis Episcopo assignando, eadem, quae, sede vacante, commendandi forma servanda est, cauto tamen varia privilegia, jura et munera Metropolitano, aut Seniori Episcopi Suffraganeo jam attributa, ad Archiepiscopum, aut Episcopum cui coadjutor assignandus est, unice pertinere, illaeso tamen servato jure Metropolitani, quando Suffraganei ejus Episcopi ad ferendum suffragium convenerint. Tandem quicumque Sedis Apostolicae approbationi commendentur, cives sint indigenae Hiberniae, Serenissimo Imperii Britannici Regi fidelitate incorrupta obstricti, morum integritate, pietate, doctrina, ceterisque quae Episcopum decent, dotibus insigniti.

Haec sunt, quae in commendandis Sedi Apostolicae Sa

cerdotibus pro episcoporum Hiberniae electione, Sacra Congregatio servanda praescripsit. Ea vero decernens, significari omnibus voluit, in documentis de hac re pertractantibus, ad Sanctam Sedem transmittendis, nihil inveniri debere, quod electionem, postulationem, nominationem innuat, sed simplicem commendationem: memorata praeterea documenta esse debere jussit, in forma supplicis libelli ita concepti, ut inde pateat nullam in Sanctam Sedem inferri obligationem eligendi unum ex commendatis.

Declaravit denique Sacra Congregatio, salvam semper atque illaesam manere debere, Sedis Apostolicae libertatem in eligendis Episcopis, ita ut commendationes, lumen tantum, et cognitionem Sacrae Congregationi, nunquam tamen obligationem sint allaturae.

Datum Romae ex Aedibus dic. Sac. Congregationis die 17 Octobris, 1829.

Gratis sine ulla omnino solutione quocumque titulo.

D. M. CARD. CAPPELLARI,
Praefectus.

C. CASTRACANE, Secretarius.

II.

DE EPISCOPIS IN HIBERNIA SELIGENDIS.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE

Initum a Sacra Congregatione consilium ut certam methodum in regno Hiberniae servandam decerneret circa sacerdotes commendandos Apostolicae Sedi quando agitur de episcoporum electione in eo totum versatum est ut memorata methodo accurate servata Apostolica Sedes explora

« PoprzedniaDalej »