Obrazy na stronie
PDF
ePub

ubi Catholici erudiuntur, ministros protestantes aut alios heterodoxos admitti ad pueros Catholicos, vel protestantes praesentibus Catholicis, in rebus ad doctrinam Christianam spectantibus examinandos vel docendos, aut ejusmodi jus sibi vindicare, a tali schola, ne periculis exponantur, volumus ut pueri Catholici retrahantur.

210. Denique in toto hoc educationis negotio, parochos hortamur ut magna cum prudentia ac zelo se gerant atque ut in rebus difficilioribus, consilium saepissime cum Episcopo proprio ineant.

211. Ex praescripto Concilii Tridentini, et ad normam Ritualis Romani, registrum teneant parochi baptizatorum, confirmatorum, eorum qui matrimonio conjunguntur ac defunctorum. Habeant quoque librum status animarum in quo consignentur nomina, cognomina, aetas, conditio incolarum paroeciae et caetera quae notantur in Rituali Romano.

212. Denique mandamus ut Sacerdotes aegroti antequam Extremae Unctionis sacramentum suscipiant, Pyxidem, vasculum olei sancti, registra praedicta, statuta provincialia vel dioecesana, et omnia instrumenta sacra, quae ad Ecclesiam pertinent, Vicario Foraneo aut alii prudenti presbytero tradant custodienda.

213. Jubemus ut parochus et vicarii librum communem, bene compactum, et apud parochum retinendum, habeant, in quo singuli accurate inscribant pecunias a se perceptas, notatis mense, die, et occasione in quibus percipiebantur et ut singulis hebdomadis vel saltem mensibus exactis, partitione facta juxta statuta dioecesana, rationes in memorato libro accuratissime componant, easque proprio chirographo muniant. Volumus quoque, ut ejusmodi liber, Episcopo quotiescunque visum fuerit exhibendus, fideliter custodiatur. Quandocunque vicarius ex una in alteram parochiam fuerit translatus, aut quomodolibet amotus, nullum jus habeat percipiendi stipendia post suum dis

cessum solvenda a populo, nisi aequum aliter ordinario visum fuerit.

214. Singulis etiam hebdomadis vicarios apud se convocet Parochus, eosque de statu paroeciae interroget atque instruat de rebus quae per proximam hebdomadam, et praesertim die Dominica, agenda sint.

215. Ubi plures sint in paroecia sacerdotes curet Parochus ut paroecia in plures partes divisa, unicuique parti unus ex illorum numero praeficiatur, cui prae caeteris incumbat cura eidem invigilandi. Meminerint vero tum Parochi tum Vicarii omnes, singulos in solidum teneri, prout occasio exigat, ad omnia officia curae pastoralis in paroecia exercenda.

216. Omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam regularibus qui in ministerio animarum versantur, injungimus ut omni quo pollent zelo saltationes quasdam (fast-dances) recenter in hanc regionem inductas et modestiae Christianae plane repugnantes pro viribus impediant. Et sciant Confessarii se suo muneri non satisfacere si ullo modo aut sub ullo praetextu eas permittant aut excusent.

XXII.

DE COADJUTORIBUS PAROCHORUM.

217. Parochis in Hibernia dantur Coadjutores seu Vicarii ob amplitudinem paroeciarum et multitudinem populi. Hi Coadjutores praevio idoneitatis examine seliguntur ab Episcopo, et ab eodem de paroecia in paroeciam removentur.

218. Eorum jura et munera definiri debent ab Episcopis in Synodis Dioecesanis.

219. Sciant Vicarii, sicut pastoralis officii participes constituuntur, ita et pastoralis curae et solicitudinis, se quoque participes fieri: ideoque ipsis etiam obligationem incumbere praedicandi, sacramenta administrandi, scholas visitandi, aegrotantium curam habendi, adolescentes Christiana doctrina imbuendi et in promovenda animarum salute se totos impendendi et omnia officia ad quae ab Episcopis fuerint destinati adimplendi.

220. Meminerint Coadjutores Parochum esse rectorem paroeciae, et proinde erga Parochos reverentiam et subjectionem exhibeant, illos semper consulant de rebus in paroecia ordinandis, et nihil ipsis invitis innovent, nisi aliter Ordinario visum fuerit. Ita debitus ordo servabitur, contentiones quae oriri possunt cum scandalo fidelium evitabuntur, et pax quae debet existere inter eos quí vineam Domini excolunt, servabitur.

221. Si quod exurgat dissidium inter parochum et Vicarium, tota res judicio Ordinarii committatur. Interim, causa non finita, cedat Vicarius sententiae parochi.

222. Statuimus et ordinamus ut parochorum Coadjutores, singulis hebdomadis, aut apud domum parochi aut loco ab eo statuto, singuli propriis parochis sese obvios praebeant, ut inter se de rebus, subsequenti hebdomada in paroecia agendis et ordinandis conveniant: aut quod idem erit, mentem parochi per epistolas cognitam habere curent si parochum absque gravi incommodo visere nequiverint.

223. Si Vicarius extra domum suam pernoctare velit, Parochum prius certiorem faciat. Si vero per tres dies absentiam protrahere cupiat, Episcopum prius moneat, sine cujus expressa licentia per quinque dies vel diebus Dominicis aut festivis, nunquam illi abesse licebit.

XXIII.

DE VIRIS RELIGIOSIS.1

Quo magis magisque religiosi ordines in Hibernia floreant et feliciori fructu Ecclesiam nostram ditent et ornent, enixe hortamur ut superiores Regularium sequentes ordinationes a suis subditis observari diligenter curent.

224. Ut Regularibus visitationes otiosae in domibus privatis interdicantur.

225. Ut dum iidem quaestuando circumeant, Summorum Pontificum constitutiones accurate servent.

226. Ut nullae novae Collectae pecuniariae ad ecclesias aedificandas vel alia hujusmodi opera promovenda a Religiosis instituantur sine Ordinarii licentia.

227. Ut Regulares non quaestuent extra dioecesim in qua est eorum conventus nisi cum licentia Episcopi loci.

228. Ut ante horam decimam pomeridianam singuli in suos conventus se recipiant.

229. Ut stricte servetur Instructio S. Congregationis de Propaganda Fide2 a Clemente XIII. adprobata die 16 Januarii 1763 de non admittendis Tertiariis ad habitum, nisi servatis servandis et de Episcopi licentia. Nemini autem liceat habitum Tertii Ordinis publice gestare sine venia ejusdem Ordinarii.

230. Insuper quoad Fratres Ordinum Mendicantium vehementer cupimus quod dum quaestuam faciunt, nisi necessitas exigat, extra aedes conventuales non pernoctent.

231. Regularis non subditus Episcopo, qui intra claustra monasterii degit, et extra ea ita notorie deliquerit, ut populo scandalo sit, Episcopo instante, a suo superiore intra tempus ab Episcopo praefigendum, severe puniatur ac de punitione Episcopum certiorem faciat: sin minus, a suo superiore officio privetur, et delinquens ab Episcopo puniri possit. (Conc. Trid. sess. xxv. c. 14 de Reg.)

'Vide Append. XIX. pag. 301. 2 Vide Append. XX. pag. 304.

XXIV.

DE MONIALIBUS.

232. Uberrimas imprimis gratias agendas censemus esse Deo, qui Ecclesiam in hac regione plurimis monasteriis, ad varias religiosarum feminarum familias spectantibus, ditare dignatus est. Ab hujusmodi piissimis feminis pauperes nostri sublevantur, puellae non solum in litteris sed, quod longe majoris est momenti, in fide et omnibus virtutibus erudiuntur: aegroti in corpore et spiritu juvantur: moribundi in spem beatae vitae eriguntur et consolatione replentur. Eximios vero hosce fructus in Ecclesiam et Societatem, pro magna parte, ex Constitutionibus et Regulis praedictarum familiarum accurate observatis dimanare persuasum habemus. Vehementer itaque optamus, ut ipsa monasteria numero concrescant, et iisdem ab Episcopis omnia praesidia sedulo subministrentur, quorum ope dicatae Deo virgines in instituti cujusque primitivo vigore perpetuo perseverent, servatis monasteriorum exemptorum, si quae sint, legitimis privilegiis.

233. Magnopere propterea desideramus, ut quisque Episcopus per se, vel saltem per discretum aliquem sacerdotem ad id specialiter deputandum visitationem omnium sibi subditarum monialium quotannis accurate peragat. Nemini tamen liceat constitutiones et regulas, quae a Sede Apostolica approbatae sunt, ullatenus immutare.

234. Diligenter inquirat Episcopus an memoratae constitutiones et regulae rite ac adamussim, tum in littera tum in spiritu, sint in quolibet conventu aut monasterio observatae: unde caveri possit, ne ulla relaxatio sensim sine sensu irrepat.

235. Nunquam exeant Moniales e septis monasterii nisi juxta praescriptum regulae aut ex causa gravi cum licentia Episcopi.

« PoprzedniaDalej »