Obrazy na stronie
PDF
ePub

EUTHYMII ZYGADENI

NARRATIO DE BOGOMILIS

SEU

PANOPLIAE DOGMATICAE

TITULUS XXIII.

GRAECA RECOGNOVIT, ET PRIMUM IN GERMANIA INTEGRA EDIDIT,
P. FR. ZINI INTERPRETATIONEM LATINAM ADJECIT

D. JO. CAR. LUD. GIESELER.

GOTTINGAE

PROSTAT APUD VANDENHOECK ET RUPRECHT.

1 8 4 2.

DIVINITY SCHOOL

LIBRARY.

HARVARD UNIVERSITY.

!

[blocks in formation]

De Euthymio quae tradita sunt, paucis continentur. Vixit tempore Imperatoris Alexii initio saeculi XII in monasterio της Περιβλέπτου, i. e. Mariae Virginis, quod Constantinopoli prope mare situm, a Romano Argyro Imp. conditum et a Nicephoro Botoniata instauratum fuit 1). Cognomine utebatur, quod plerumque Zino praeeunte Zigabenus scribitur, sed in Codicibus mire variat. Invenitur enim Ζιγαβηνός 2), Ζυγαβηνός 3), Ζηναβηvós 4), Ziyadŋvós 5), Zvyadnvós 6): quin imo Jo. Hentenius scripsit Zigabonus 7), quod autem an in ullo Codice inveniatur dubito. Quum non in omnibus Euthymii librorum inscriptionibus cognomen illud additum deprehendamus 8), equidem censuerim, Euthymium ipsum illo non esse, sed ubi inveniatur, a librariis illud appositum esse, qui, quum non omnes originem ejus et veram rationem cognitam habuerint, sed obiter modo audierint, mirum esse non potest, quod varie scripserint. Ex inscriptionum igitur auctoritate de genuina illius cognominis forma judicari non potest: potest autem, ut mihi quidem videtur, Annae Comnenae

1) cf. Car. du Fresne Constantinopolis christiana lib. IV. cap. 2. no. 36.

usum

2) Ita Cod. Mosquensis Panopliae num. XV. B. cf. Euthymii Zig. comm. in quatuor Evangelia ed. Chr. F. Matthaei T. I. Praef. p. 8.

3) Ita Cod. Mosqu. num. CCCLIII ap. Matthaei 1. c. p. 26; ante Euthymii enarrationem in Psalmos in Le Moyne Variis Sacris I, p. 150; denique scriptor anonymus graecus in Allatii de Eccl. occ. et orient. perp. consensione p. 643.

4) Ita Cod. Mosq. libri Euthymii, quod ex solo patre S. S. procedat, cf. Fabricii Bibl. Gr. ed. Harles VIII, 343; Panopliae Cod. Vindobon. theol. graec. CCXXVII ap. Lambecium ed. Kollarii V, p. 116.

5) Ita editio Panopliae Tergovistana, et Cod. Mosq. num. X. cf. Matthaei l. c. p. 8.

6) Ita Codex Coislinianus commentarii in Psalmos, cf. Montfaucon Bibl. Coisl. p. 178, et Panopliae Cod. Mosqu. num. L. cf. Matthaei 1. c. p. 8.

7) Ante Commentarii in IV Evangelia latinam editionem Lovan. 1544. fol.

S) Saepe inscripti sunt: Εὐθυμίου Μοναχοῦ τῆς Περιβλέπτου μονῆς, cf. Lambecius ed. Kollar V, p. 85. 269. Anecdota literaria vol. IV, (Romae 1783. 8.) p. 27.

« PoprzedniaDalej »