Obrazy na stronie
PDF

ΙDe Εuthymio quae tradita sunt, paucis continentur. Vixit tempore Imperatoris Αlexii initio saeculi ΧΙΙ in monasterio της Περιβλέπτου, i. e. Μariae Virginis, quod Constantinopoli prope mare situm , a Romano Αrgyro Ιmp. conditum et a Νicephoro Βotoniata instauratum fuit !), Cognomine ιutebatur, quod plerumque Ζino praeeunte Ζίqabenus scribitur, sed in Codicibus mire variat. Invenitur enim Ζιγαβηνός "), Ζυγαβηνός "), Ζηγαβηνός 4), Ζιγαδηνός "), Ζυγαδηνός "): quin imo Jo. Ηentenius scripsit Ζίqαbonus 7), quod autem an in ullo Codice inveniatur dubito. Ωuum non in omnibus Εuthymii librorum inscriptionibus cognomen illud additum deprehendamus"), equidem censuerim, Εuthymium ipsum illo non usum esse, sed ubi inveniatur , a librariis illud appositum esse, qui, φuum non omnes originem ejus et veram rationem cognitam habuerint, sed obiter modo audierint, mirum esse non potest, φuod varie scripserint. Εx inscriptionum igitur auctoritate de genuina illius cognominis forma judi

8 cari non potest: potest autem, ut mihi quidem videtur, Αnnae Comnenae testimonio, φuam , quum Εuthymii aequalis fuerit, cognominis illius rationem accurate novisse dubitari nequeat. Αnnam autem scripsisse Ζυγαδηνόν, auctoritate et Codicis Βarberini, guo Ρ. Ρossinus in editione Ρarisina adornanda usus est !), et Vaticani, quem Leoni Αllalio ad manus fuisse Schopenus vir doctissimus evicit 2), edocemur. Ωuod si Αnnae testimonio et auctoritate efficitur, Εuthymio cognomen του Ζυγαδηνού fuisse, quaeritur, unde illud traxerit. Certi quidem nihil de eo affirmari potest: probabile autem est, eum a loco natali, qui vicus fortasse ignobilis Ζύγαδα vel Ζύγαδος fuerit, ita cognominatum esse.

1) cf. Car. du Fresne Constantinopolis christiαnα lib. ΙΥ. cap. 2. no. 36.

2) Ιta Cod. Μosquensis Panopliae num. ΧV. Β. cf. Εμthymiί Ζig. comm. in quatuor Ευαngeliα cd. Chr. F. Μαtthaei Τ. Ι. Ρrαcf. p. 8.

3) Ιta Cod. Μosqu. num. CCCLΙΙΙ ap. Μαίthaei l. c. p. 26; ante Εuthymii enarrationem in Psalmos in Le Μoyne Wariis Sacris Ι, p. 150; denique scriptor anonymus graecus in Αllatiί de Εccl. occ. et orient. perp. consensione p. 643.

4) Ιta Cod. Μosq. libri Εuthymii, φuod ex solo patre S. S. procedat, cf Fabriciί Βίοι. Gr.. ed. Ηarles VΙΙΙ, 343; Ρanopliae Cod. Vindobon. theol. graec, CCΧΧVΙΙ ap. Lambecium ed. Κollarii V, p. 116.

5) Ιta editio Panopliae Τergovistana, et Cod. Μosq. num. Χ. cf. Μatthaei l. c. p. 8.

6) Ιta Codex Coislinianus commentarii in Psalmos, cf. Μontfaucon Βiol. Coisί. p. 178, et Ρanopliae Cod. Μosqu. num. L. cf. Μαιuhaei l. c, p. 8.

7) Αnte Commentarii in IV Εvangelia latinam editionem Lovan. 1544. fol. 8) Saepe inscripti sunt: Ευθυμίου Μοναχού της Περιβλέπτου μονής, εf Lαmbectus ed. Κollar J', p. 85. 269. Αnecdota literaria vol. ΙV , (Romae 1783. 8.) p. 27.

De Εuthymii scriptis, inter quae commentarios in libros Νovi Τestamenti atque Ρanopliam dogmaticam eminere constat, uberius exponere, hujus loci non est. Αccuratius qui ea cognoscere cupit, adeat Caveum, et Fabricium ab Harlesio auctum 3).

Νarratio de Bogomilis Panopliae dogmaticae, cujus Τitulo vicesimo tertio continetur, ea pars est, quae prae caeteris fontis historici sinceri dignitatem habet. Αnna Comnena enim narrat, Αlexium patrem, postguam Βasilium haeresiarcham callide exploravisset, ejusque de doctrina sua expositionem clam a librario calamo excipiendam curasset, Εuthymio Μonacho, tune inter theologos eruditissimo, Panopliae opus conscribendum mandasse, in quo cunctae ab initio haereses enarrarentur et refellerentur, denique autem Βogomilorum errores exponerentur et detegerentur. De antiquioribus haeresibus Εuthymius non nisi veterum narrationes repetere potuit, de recentioribus saepissime non habuit, unde hauriret, nisi famam : de Βogomilis autem non dubium est, quin illis tabulis uti potuerit, in quas Imperator omnia, quae Βasilius coram eo de doctrina sua ingenue professus erat, referri jusserat, i. e. fonte limpidissimo et certissimo , qualis vix alii haeresium enarratori patuerit. Praeterea autem alias opportunitates Εuthymio se obtulisse ad Βogomilorum doctrinam penitius cognoscendam, ipse enarrat in Συγγραφή στηλιτευτική coutra eos scripta, quam Νic. Fogginius in Αnecdotis literartis υοι. ΙΡ, p. 27 (Romae 1785. 8.) edidit. Contigit enim ei non solum, ut cum Βogomilo quodam iter faceret, qui de haereticis suis opinionibus liberrime exponeret, sed in ipso suo monasterio doctrinae illius asseelas deprehendit, guos eadem simulatione, qua Imperator Αlexius Βasilium, ita cepit, ut ex iis omnia eorum arcana minus adhuc ei cognita discere posset. Fieri omnino potuit, ut in hac fontium ubertate Εuthymius opinionibus praejudicatis ita teneretur, ut nonnulla male intelligeret: id autem certum est, inter illos scriptores, qui haereseon ratiοnes nobis exposuerint, paucis eam opportunitatem fuisse, res de quibus ageretur accuratissime cognoscendi, qua Εuthymius usus est, quum de Βogomilorum erroribus exponeret. Ωuae Oederus !) protulit, ut Εuthymii fidem hac in re infirmaret, ea φuum non nisi ex illo studio dudum exploso profecta sint, haereticis veteribus puriorem quandam doctrinam aflingendi, non opus est pluribus refutare.

1) Αnnae Comnenae Αlexias lib. ΧV. Ρaris 1651, p. 490.

2) Leo Αllatius de Εccl. Οcc. et Οrient. perp. consensione p 638. exscripsit Αlexiadis tunc nondum editae locum de Bogomilis. " De codice, quo usus sit, cf. Schopenus in praef. ad Αlexiadis editionem Βonnensem p. ΧΧΙΙΙ.

3) Cαυe hist. liter ΙΙ, 198. Fαονίσει Βίοι. Gν. ed. Ηarles VΙΙΙ, 328. Ρraeterea conferanιur. άu Ρin nouvelle Βibl. ΙΧ, 197. Cas. Οudini comm. de Scriptt. eccl. ΙΙ, 979. R. Ceillier hist. 9εη. des auteurε εαcrές ει εccl. ΧΧΙ, 533.

Ρanoplia dogmatica , etsi in bibliothecis plurimi ejus codices exstant, nonnisi versione latina, quam Ρetrus Franciscus Ζinus Veronensis edidit 2), hodie etiam plerisque viris doctis cognita est. Graecus enim textus Τerφουisti in /?allachia anno 1710, fol. editus in Germania saltem rarissimus est et paucis visus. Μajorem quidem operis illius partem utrum graece an latine legamus, non tam interest: sunt tamen capita, quae negligere historicis non liceat, atque inter ea narratio de Bogomilis principem fere locum tenet. Ηac ratiοne commotus Jo. Christoph. "Κοί/ius eam narrationem ex apographo, φuod Jo. Fellus Εpiscopus Οxoniensis ex codice vetustiore describendum curaverat, maxima ex parte edidit 3): sed in edendo rationem secutus est, quae placere vix possit, Εuthymii enim narratio in frusta dissecta et alio prorsus ordine disposita, denique neque integra, neque sine mendis exscripta est. Praeterea quum Wolfii etiam libellus rarior factus sit neque ubique facile obvius : multis non ingratum fore confido, si Ρanopliae titulum de Βogomilis, eumque integrum , denuo edere constitui. Ut textum genuinum nanciscerer, adii Virum humanitate aeque ac eruditione omnibus Viris doctis cognitum , Ropitarium, Custodem primarium Bibliothecae Caesareae Vindobonensis meritissimum , eumque statim inveni paratissimum ad consilium meum adjuvandum. Ωuum unicus Codex Vindobonensis, qui integram Panopliam, atque in ea Τitulum nostrum offert +), siglis et scripturae compendiis tam crebris utatur, ut difficillime modo legi possit, convenimus, ut textus ex Wolfii editione a me descriptus potissimum cum editione Τergovistana conferretur, et ex ea suppleretur, nonnullis autem locis gravioribus Codex ille consuleretur. Ωuum enim editio Τergovistana, Ζini versio, et Wolfii textus ex diversis codicibus hausta sint, ex iis inter se comparatis sperare licuit textum Εuthymii ita restitui posse, ut a genuino non nisi levioribus lectionibus sensum non adulterantibus discreparet. Graecitas autem Εuthymii certe non ea est, cui accuratissime restituendae multum laboris impendere operae pretium sit. Τextus igitur, qui ad manus fuerunt, inter se contuΙi: ubi discrepabant, lectiones quae potiores visae sunt recepi, caeteras in margine addidi. Ωua in re monendum censeo, ubi Τergovistana lectio in margine legatur, ibi Wolfianam in textum receptam esse, et vice versa , aliunde si lectio recepta sit, fontem diserte laudari. Ζini versionem, quum dignitatem codicis habeat, intactam addidi.

1) cf. Εjusdem diss, inaug. Ρrodromum historiae Βogomilorum criticae erhϊόens. Gottingαe 1743. 4. , recusa in Ηeumanni noυα sylloge dissertι. ΙΙ, 492 ss.

2) Venet. 1555 fol. repetita Lugd. 1556. 8. Ρaris. 1580. 8. et Τomo ΧΙΧ. Βibl. ΡΡ. Lugd.

3) J. Chr. Wolfiί historiα Βogomilorum, φuα polissimum er Ρanopliα dogmaticα Εuthymει Ζέ9αύent ejusque codice graeco non edito eorum fala, doctrinae et mores iία erponuntur, μι simul consensio cum υeterϊόus ac recentiorious fanaticis strictim indicetur. Υίtemύergae 1712. 4.

4) Εst Cod. theol. graecus num. 270. (Lambec. 227.), of. Lαnιύecίus ed. Κollαν V, 115.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »