Obrazy na stronie
PDF
ePub

ri, Rabbani, Usuardi, Adonis, Molani, Galesini, A flocci pendat, qui officere quoquomodo queant. Maurolici et similium. Græcorum menologia a card. Sirleto contracta erant; ad ipsos Græcos fontes recurrere parum hoc, ad vetustissima quæque manuscripta sanctorum martyrum acta; ad breviaria quoque antiqua diversarum Ecclesiarum necessarium crat. Rursus pro chronologia annorum unicuique sententiæ ad marginem assignatorum, multum erat mihi laboris assumendum; eo vel maxime, quod non semel ab aliorum supputatione dissidere videretur.

Quod si hæc forsan monstra superari possent, quatuor antecedebant de novo, qua Atlantæos huineros ad onus_tantum supportandum exigebant: 1° Novitas multarum sententiarum, quæ penitus auditus nostros effugerant : verbi causa, quod centuriones evangelici fuissent Hispani; quod epistola B Pauli ad Hebræos, ad Hispanos e Judaismo conversos scripta fuisset; quod Ophirina regio esset in Hispania; et multa id genus, quæ facile in contextu cuivis occurrent. 2° Urbium Hispanicarum geographia, quæ secundum nomenclaturas antiquas, non solum cas cognitas, sed etiam ad nova collatas vocabula sine discrepantia requirit. Nulla autem orbis universi regio toties mutavit urbium suarum nomina quoties Hispania; cum nulla toties Barbarorum incursiones, ac dominia perpessa fuerit: nam primum (quod sciamus) subacta fuit a Phoenicibus, deinde a Pœnis, rursus a Romanis, subinde a Gothis, demum a Mauris, quorum quilibet sui idiomatis urbibus nomina imponebaut. 3° Nec minoris erat ponderis exscriptorum errata superare, quibus ter- C tio quoque versu scatebat codex; quorum nonnulla sententiam ipsam interrumpebant, nonnumquam et corrumpebant. Clausularum transmutationes, duplicationes, decurtationes, quis enumeret? in quibus mihi modo quod olim D. Hieronymo Chronicon Eusebii, co temporis multo recentius, quam nunc sit Dextri evolventi, ut Latinitate donaret, accidisse comperio, ita ut cum eo possim dicere: Ad communem difficultatem, quam in omni interpretatione (dicam ego expositione) causati sumus, hoc nobis proprium accedit: quod historia multiplex est, habens barbara nomina, res incognitas, numeros inexplicabiles, virgulas rebus pariter ac numeris intertextas; ul pene difficilius sit legendi ordinem discere, quam ad lectionis notitiam pervenire. 4° Accedebant denique diversorum hominum de germanitate bujus operis varie sentientium adversa judicia, cum non omnes germanum fetum crederent Dextri, sed suppositum; sive in gratiam immaculatæ conceptionis Deiparæ, quod aliquando nonnihil de ea dicere credatur; sive pro elevanda ordinis eremitarum S. Augustini, antiquitate compositum, quod nonnumquam monachorum Augustini meminerit; simileque de continuatione M. Maximi fertur judicium, quod nimirum multa de eisdem eremitis, et de Benedictinis monachis in ea legamus. Ita sane apud mortales usu receptum, ut quisque illorum auctoritatem elevet, et exaggeret, qui rebus suis prodesse, eorum vero

Dextri Chronicon hi soli parvipendunt, qui suis opinionibus nocere existimant, multi e converso eo dumtaxat magnifaciunt, quod nonnihil pro suis facere videatur; neutri pro veritate Chronici certantes, sed trahit sua quemque voluntas. Semel vero ipsius sententias abominantes, multas cogitaverunt contradictiones, quæ sibi non minus in auctorem quam in opus irruere videntur, et ipsorum auctori

tatem enervare.

Quis, rogo, tot pertaæsus difficultates, non hæreret, non diffideret, non desisteret ? me vero non solum non pedem retrahere, aut desperare, sed neque hærere quidem hæc monstra fecerunt; addiderunt potius currenti calcaria; et ad corum conspeclum majores vires animumque pro labore tanto fortiorem indui, otium omne respui, quousque tandem Dextri Chronicon elucidarem; ratus non in Hispaniæ dumtaxat, sed et universæ Christi Ecclesiæ non contemnendam gloriam cedere; cum multa in ecclesiastica historia controversa, Dextri testimonio fulciantur, et non pauca a cæteris prætermissa supplementum per eum accipiant. Atque ea de causa quidquid in Hispania Italiave aut Gallia ad rem meam facere crederem, conquisivi, sive quæ ad humaniores litteras apud profanos, sive quæ ad solidiores et divinas apud sanctos Patres et ecclesiasticos doctores, concilia, martyrologia, sanctoralia, facere existimarim: non labori, non quieti, non sumptui parcens; id præ oculis semper habens, fontes ipsos, si darentur, adire, et vetustiores interrogare codices, et neque odio, neque amore moveri, quo facilius veritatem assequi possem. In Ilispania regiam Excurialis bibliothecam adivi, Toletanam deinde Sanctæ Primatis Ecclesiæ; cœnobiorum vero diversorum mei ordinis multas; Nucalensem præcipue, Toletanam, Spineam, Hortensem, Salmantinam, Complutensem, et alias, quæ sanctorum Hispanorum acta in variis manuscriptis ministrarunt. Matriti Breviariorum antiquorum, quæ olim in diversis Ecclesiis erant in usu, pro sua in me benevolentia copiam fecit illustris admod. magister Egidius Gundisalvi Davila regius Castellæ historiographus, præsertim Salmantini, Conchensis, Palentini, Asturicensis, et Toletani secundum Romanam consuetudinem a Silicæo cardinale excusi (nam vetustius secundum ordinem S. Isidori, Mozarabe vulgo nuncupatum, cum Toleti, tum Roma nactus sum). Hæc profecto multam mihi pro opere instruendo, et ornando supellectilem suppeditarunt. Ad Urbem cum accessi, bibliothecam Vaticanam non semel adivi, Collegii Romani sæpissime, illustrissii ac reverendissimi domini mei cardinalis de Treio, quæ pro eximia, omnigenaque eruditione tanti principis locupletissima est, multam lucem attulit. Aniciana Gregoriani Collegii, pro monachis universi ordinis S. Patris Benedicti, recens erecti, a R. P. et amico charissimo D. Constantino Caietano suis abunde laudato scriptis satis adjuvit: profuitque

nonnumquam invisere Vallicellensem, card. Baro- A patrocinantibus ingentes misericordiarum Dei thenii studiis illustratam. Et ut alias brevitati consu- sauros reserare dabitur nobis, multo quam antea lens, omittam, magnopere contulit S. Petri in Mon- locupletius. te Aureo bibliotheca, in qua velut in domo propria, benignitate auctoris ipsius, quotidie fere labori meo incumbebam, consilio, et judicio adjutus R. adm. Patris Luca Waddingi, Sacræ Theologiæ prælectoris, ac totius seraphici ordinis archichronographi, cujus bibliotheca ipsa est, et multa variaque opera, quæ partim edita, partim quantocius edenda præ manibus habet, ingentem illi parturiunt gloriam et honorem. Et hæc omnia pro varietate, antiquitate, et novitate historiæ Dextri elucidanda, et pro chronoligia æquanda, evolvere non dubitavi.

Geographia Ilispanica petenda fuit ab Ambrosio Moralio, Floriano de Ocampo, Resendio, Nonio, B Quevedo, Mariana, Zurita, Goes, Blanca, Beuthero et aliis ejus argumenti auctoribus; multoque exactius a Ptolomæo, Antonino, Pomponio, Plinio, Strabone, Appiano Alexandrino, Solino, et eis æqualibus; nec omittendi fuere Ortelius, Mercator, Villanova, Moletius, Millius, Nebrissensis, Taraffa, Clusius, et diversorum regnorum variæ historiæ, uti in hisce commentariis experimento facile comprobabitur. Sane rebus patriæ suæ tantam auctor noster lucem affert, singulorum martyrum urbes proprio notans nomine: Doctorum, et episcoporum, qui priscis illis temporibus tota Hispania floruere illustres ingerens memorias, a quibus denique catholica fides initia, progressus et augmenta ceperit, quæ urbes præcipuorum martyrum sanguine rubricatæ С fuerunt, quæve conciliis magnorum Patrum cohonestatæ; qui errores, et abusus in iis damnati, et eliminati: ut jure optimo Hispani omnes tanto auctori plaudentes assurgere, et (Deo Opt. Max. gratiarum primum actionibus decantatis pro Chronici istiusmodi inventione ) in ejus occursum illud Ciceronis sibi assumere queant, lib. 1 Acad. quæst. de M. Varrone Nos in nostris urbibus peregrinantes, errantesque tamquam hospites, tui libri quasi domum reduxerunt: ut possemus aliquando, qui et ubi essemus, agnoscere. Tu ætatem patriæ, tu descriptiones temporum; tu sacrorum jura, tu sacerdotum; tu domesticam, tu bellicam disciplinam; tu sedem regionum, tu locorum; tu omnium divinarum, humanarumque

In lectionis vero textus Dextri emendatione non minus elaborandum nobis fuit, eo præsertim, quod codex ipse originalis mendis quamplurimis scatebat, el amanuenses qui inde suos extraxerant, servatis illis, admiserant nova, unde difficile potuit pristinæ puritati restitui: multa tamen quæ postmodum admixta sunt, aliis copiis collatis resecui; et alia quæ ex lectione ipsa, evidenti correctione indigere judicata sunt, et errorem non auctoris, sed exscriptoris manifeste arguebant, emendavi. Exempli causa, anno Domini 300 erat bis scripta totidem verbis sententia illa Mellaria urbe Hispaniæ in Bætica, S. Firmus martyr, etc., usque ad sex versus; quare semel dumtaxat scribi debuit. Insuper anno Do mini 86, erat intermixta memoria S. Narcissi Bracarensis episcopi, Gerundæ occisi, qui tamen ipso Dextro teste post 200 fere annos necatus fuit; et de ejus martyrio scribit ad ann. 277, unde memoria illa prior expungi debuit. Anno 110 agebatur de Porphyrio philosopho, et scriptoribus eum impugnantibus, cum tamen id anni 310 proprium esset, et ipsi necessario restituendum. Nomina propria urbium et personarom, si quæ alicubi corrupta erant, ex aliis ejusdem auctoris testimoniis, et ex lectione antiquorum qui de iis tractant, corrigi debuere alia vero ex antecedentibus et consequentibus facile fuit emendare; et nihilominus adhuc sno nitori Dexter restitui non valuit, co præcipue quod nobis constet nonnulla in eo qui exstat, desiderari, quæ manifesto argumento liquet a Dextro omitti nequivisse. Quis etenim sibi persuadeat, S. Vincentii Levitæ Cæsaraugustani illustrissimum toto orbe martyrium a Dextro silentio involutum? Quis sanctæ virginis, ac Martyris Eulalia Barcinonensis, patriæ ipsius Dextri protectricis memoriam ab his scriptis eliminatam? Quis Marcellum legionensem centurionem, et 12 ejus filios tota Hispania notissimos, non habuisse in his Chronicis locum suspicetur? præsertim cum apud Clem. Prudentium legerit ipse hymnum in laudem SS. Emitherii, et Chelidonii martyrum Calagurritanorum, filiorum ejusdem S. Marcelli ut interim de aliis nonnullis taceam,

rerum nomina, officia, causas aperuisti. Ita prorsus D ut Zoilo cum sociis 19, Gerontio Italicæ episcopo,

nobis Dextri beneficio accidisse compertum est: urbes enim et oppida Hispaniæ quasi hospites et peregrini incolebamus, quid olim insigne in eis acciderit ignorantes; quos præcessores inibi insignes, quos martyres, quos antistites, quos doctores priscis temporibus eæ urbes pepererint, nos latebat: nunc vero tutelares magnos, patronos eximios, concives nobiles, dulces fratres, Dextro duce, deinceps agnoscemus, reverebimur, solemnizabimus, et ipsis

Evasio Cassalensi, llermogene, et Donato, Lupo et Aurelia, Cyriaco et Paula, Sandalio Cordubensi, et Dalmatio Gerundensi, quorum nonnulli forsan ad ejus notitiam non pervenere. Et quid ultra progredimur? Certe laborem in his Chronicis illustrandis a nobis præstitum, et eorumdem incredibilem utilitatem, lectione sola lectores mei poterunt deprehendere. Legant, quæso, et magno Ecclesiæ Dei bono, Dextrum in vulgus exire cognoscant.

FLAVII LUCII DEXTRI

BARCINONENSIS,

CHRONICON OMNIMODE HISTORIÆ;

UNA CUM COMMENTARIIS FR. FRANCISCI BIVARII, Quibus universa Ecclesiastica historia, a Christo nato, per annos 430, adamussim expenditur.

EPISTOLA DEXTRI NUNCUPATORIA.

Sancto domino PAULO OROSIO presbytero Tarraconensi, FL. L. DEXTER salutem. Postquam ex Oriente, ubi, sicut nosti, præfectus prætorio fui, domum redii, cœpit me vehementer tædere munium publicorum; totumque me converti ad ea studia, in quibus bonam meæ vitæ partem transegi; si non cum laude, citra pudorem tamen. Porro omnimodam historiam, quam ab Orbe condito ad hæc nostra tempora, id est ad an. Christi 430 et consulatum XIII Theodosii Junioris, et sancto presbytero Hieronymo, non ita locuple atam dicaveram; quia ad ejus defuncti manus pervenire non potuit, multis locis auctam, locupletatamque tibi homini Hispano, Lalætano, et Historiarum scriptori ornato, et mei amantissimo nuncupo. Vale.

BIVARII COMMENTARIUS.

Chronicon omnimode Historie Flavii Lucii Dex- A Chronicon omnimoda historie sit, tri, etc. Brevis operis brevis danda fuit nuncupatio. Exiguum valde, si quantitas spectetur, offert nobis Auctor thesaurum; magnum tamen et pretiosum pro qualitate, quod dum quis perceperit, ingentes et inæstimabiles gazas prorsus dicet. Nec enim pretio res discernuntur, quod magnæ vel parvæ sint, sed virtute et bonitate. Quanta autem Chronicon istud polleat, his commentariis explanare operæ pretium duxi: quos ad tantam molem ascendere necessarium fuit, ut quod latebat virtutis, utcumque in lucem darem. Verum enimvero nec profusum fuisse me credo, nec omnia ad unguem assecutum : sat erit occasionem dare sapienti, ut et Auctori lucem afferat, et a me omissa suppleat, et parum (fortasse) feliciter dicta corrigat. Id Dextro honorificum mihi vehementer gratum, et toti orbi Christiano, Hispano præsertim climati commodum erit. Sed ad rein.

illæ

B

Difficilem scribendi stylum elegit Dexter, dum Chronicum suum scripsit: multo enim difficilius paucis magna perstringere, quam multis multorum gesta temporum declarare. Unde Hieronymus Barbarorum strages, et irruptiones in Romanum imperium quæ suo tempore con igere, stylo Chronici scribere noluit, quia eas latioris historiæ stylo scribendas reservare judicavit : quod in prologo suo profitetur. Hæc siquidem inter Chronica et Historias differentia est, Cassiodoro teste, Divinarum Scripturarum Institutionis cap. 17, quod Chronica sunt imagines Historiarum, brevissimæque temporum commemorationes: quasi dicas, ipsarum epitome, tamen latiori stylo contexte profunduntur. Nam quemadmodum multorum principum acta, et regum diversorum series et gesta, prolixis geruntur temporibus, et nihilominus brevissimis depinguntur tabellis; sic etiam contractioribus exarantur Chronicis, quæ latissimis historiarum libris enarrantur. Ea propter D. Hieronymus ejusmodi scripturæ genus Chronicos Canones vocavit, lib. de Scriptor. Eccl. in Eusebio Casariensi, cujus recensens libros, C quarto loco enumerat, Chronicorum Canonum omnimodam historiam, quam tamen postea solum nuncupat Chronicum omnimoda historiæ, dum fetus proprios cap. ult. recenset. Nimirum co ipso quod

Eu

necessum est, ut contractionem sequatur canonum, quales sunt apostolici, et conciliorum, qui paucissimis verbis magnam continent doctrinam; et eo dicuntur canones, quod Græcis Canon, Regula Latinis sit, de cujus (teste Aristotele) natura est, ut parva, seu minima sit. Eodem fere stylo usi fuere apud veteres quicumque Chronica scripserunt, sebius, Hieronymus; Prosper Senior, et Junior: Isidorus Hispalensis, et Cordubensis, Victor Tunnensis, Idatius Lamacensis, Joannes Gerundensis; Marcellinus, Auctor Chronici Alexandrini, Ado, Sigibertus, ut alios innumeros prætermittam. Inter quos post Hieronymum, et Eusebium, primum locum sibi Dexter vendicat, et ordine temporis, et scripturæ dignitate, et cultiore stylo. Nec sibi obviant, quod titulus libri hujus Chronicon omnimoda historic sit, et Hieronymus dum ejus meminit, solum vocet Omnimodam historiam: Fertur, ait, ad me omnimodam historiam scripsisse: nam prisco illo tempore non scribebatur omnigena historia historico et diffuso stylo, sed more Chronici; historia siquidem unius dumtaxat regni, aut regionis, aut viri conspicui gesta complectebatur: et ex multis, ac diversis historiis ad strictos redacta canones, una omnimoda texebatur, quæ Chronici, sive Omnimoda historiæ titulo, sive utroque simul gaudebat. Et certe apud Hieronymum lib. de Script. Eccles. nulla reperitur umquam omnimoda scripta historia ab aliquo Antiquorum, quæ Chronici stylo non gaudeat: nec Chronicon aliquod, quod omnimoda historia non vocetur. Quinimmo et apud Dextrum ipsum videmus librum suum, quem titulo Chronici omnimoda historiæ insignivit, in epistola nuncupatoria ad Orosium solum nuncupasse omnimodam historiam, ait: Porro omnimodam historiam, quam ab orbe condilo, usque ad nostra tempora, id est annum Christi 430, etc. Dolendum certe Chronici Dextri periisse (aut saltem cum tineis adhuc, et blattis certare) priorem partem, quæ ab Orbe condito usque ad Christum natum historicos canones complectitur; multa enim per eum scitu digna, rerum præsertim ad Hispaniam spectantium, hactenus incomperta sciremus; quod in causa fuit, ut in editione Cæsar

cum

BIVARII COMMENTARIUS.

augustana, Fragmentum Chronici Dextri vocaretur ; ▲ reverentia pôlest negotia sinė appellatione finire. Inab eo tamen nos abstinuimus, titulo germano contenti; eo præcipue quod integram a Nato Domino contineat historiam, usque ad Auctoris tempora.

Postquam ex Oriente, ete. Quanta fuerit præfecti prætorio dignitas, qua Dexter insignitus fuit, explicuit Cassiodorus lib. vi Epistol. Inquiens: Potestati præfecti prætorio nulla est dignitas æqualis: nimirum gerebat secundas partes post Cesarem, præeratque disciplinæ publice emendande. Unde multos scimus ex ejusmodi præfectura ad imperii fastigium evectos fuisse, uti Vespasianum, Macrinum, Philippum, et alios. Romuli tempore præfectus præetorio is dietus est, qui prætorio præerat, nimirum cohortibus, et militibus prætorianis palatium principis defensantibus, quod Alciato teste in Comment. de Verb. sign. Prætorium dicebatur, eo quod inibi prætoris milites excubabant; Prætor vero quilibet militum princeps, Veteribus erat. Nosnumquam priscis illis temporibus ad bella prodibat contra hostes sed ubi Romanorum opes creverunt, distincta fuere officià ; et tunc qui ad tuendam principis salutem agebat excubias, Præfectus Vigilum, qui contra hostes imperium tuebitur præfectus prætorio dicebatur. Additus postmodum est magister militum, qui perpetuo cum hostibus agebat, et a præfecio prætorio eo dissidebat, quod magistrorum equitum potestas legibus populi Rom. invecta erat, præfecti vero prætorio, imperatorum arbitrio. Sunt qui velint, apud veteres Francorum reges prefectos prætorio seu palatio fuisse eos, qui magistri domus, seu majores domus nuncupabantur, et utrorumque officium in idem recidere. Exstat in Codicis Justiniani lib. 1 specialis titulus de officio præfecti prætorio Orientis, quod Dexter administravit, ubi lege 2 datur ei facultas generalia condendi statuta legibus Cæsareis non sint contraria, et durent quousque per Cæsarem abrogentur. Sed ut semel ejus potestis, et officii celsitudo palam fiat, place in Dextri gratiam hic inserere formulam, quæ præfectis praetorio ab imperatoribus dabatur, cum ad bujusmodi dignitatem jubebantur ascendere, prout a Cassiodoro ponitur lib. vi Variarum cap. 5, qui eam scribit, quo tempore crat eadem præfectura insignitus, ut ex prologo ipsarum lectionum Variarum constat, et ex lib. x1 et x11, per multas epistolas. FORMULA PRÆFECTI PRÆTORIO, SEU TITULUS EJUS offiCHI; IN QUO INDUCITUR IMPERATOR AD PRÆFECTUM LOQUENS.

, quæ

Si honoris alicujus est origo laudabilis, si bonum initium sequentibus rebus potest dare præconium, tali auctore præfectura prætoriana gloriatur, qui et mundo prudentissimus, et Divinitati maxime probatur accep ius. Nam cum Pharao rex Ægyptius de periculo futuræ famis inauditis somniis urgeretur, nec visionem tanta.n humanum posset revelare consilium, Joseph vir beatus inventus est, qui et futura veraciter prædiceret, et periclitanti populo prudentissime subveniret. Ipse primum hujus dignitatis infulas consecravit; ipse Carpentum reverendus ascendit, ad hoc gloriæ culmen evectus, ut per sapientiam conferret populis, quod præstare non potuerat potentia dominantis. Abillo namque patriarcha et nunc Pater appellatur Imperii, ipsum hodieque resonat vox præconis, instruens judicem, ne se patiatur esse dissimilem. Merito ut cui tanta potestas potuit dari, videretur semper similiter admoneri. Quædam enim huic dignitati, nobiscum jura communia sunt: Exhibet enim sine præscriptione longinquos, magna quantitate mulctal errantes, fiscum pro sua deliberatione distribuit, erectiones simili potestate largi'ur, vacantia vona proscribit, deli:ta provinciarum judicun pinit, verbo seat ntiam dicà. Quid est quod non habeat commissum, cujus est vel ip e sermo judicium? Pene est, ut leges possit condere, quando ejus

[ocr errors]

C

D

gressus Palatium nostra consuetudine frequenter adoratur, et tale officium morem videtur solvere, quod alios potuit accusare. Potestate igitur, nulla dignitas est æqualis. Vice sacra ubique judicat. Nullus ei miles de fori sui auctoritate præscribit, excepto officiali magistri militum, credo, ut vel illis aliquid Antiquitas cederet, qui videbantur pro Republ. bella tractare. Curiales etiam verberat, qui appellati sunt legibus, Minor senatus. In officio suo jus retinet singulare, et talibus,tantisque noscitur jubere, quos etiam provinciarum non audeant judices in aliqua parte contemnere. Officium plane geniatum, efficax, instructum, et tota animi firmitate prævalidum, qui sic peragent jussa, ut nullis morentur dilationibus imperata. Militia perfunctis, tribunorum, et notariorum honorem tribuit, et milites suos illis exæquat, qui inter proceres mixti nostris conspectibus obsecundant. Gratanter implemus, quæ ille constituit, cujus reverentia et nos ita constringimur, ut sine dubitatione faciamus, quæ illum decrevisse agnoscimus. Non immerito, quando palairm sua provisione sustentat, servientibus nobis procurat annonas, humanitates quoque judicibus ipsis facit. Legatos gentium veraces implet ordinationibus suis. Et licet aliæ dignitates habeant titulos præfinitos, ab ista totum pene geritur, quidquid in imperio nostro æquabili moderatione tractatur.

Hanc denique curarum omnium pulcherrimam molem (quod prosperum nobis, utile Reipub. sit) ab n. indictione tuis humeris decenter imponimus. quam tu et ingenii virtute sustincas, et summa fide tractare contendas: quæ quantum diversis sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas hæc triumphat. Et ideo tantum lumen gloria sit actionibus vestris, ut et in Palatio nos ro fulgeat, et in provinciarum longinquitate reluceat. Par tibi sit cum potestate prudenia, conscientiæ tuæ quadrifaria virtus assideat. Tribunal tuum ideo tam excelsum factum esse noveris, ut locatus ibi, nil humile, abjectumique cogitares. Considera quid d beas dicere, quod a tantis excipitur: Monimenta publica talia contineant, quæ se legisse nullus erubescal. Præsul mirabilis partem non habet cum delictis, quia nisi aliquid egregium assidue fecerit, culpam vel otiosus incurrit. Nam si prædictus auctor sanctissimus recolatur, quoddam sacerdotium est, præfecturæ prætoriance competenter agere dignitatem. Hactenus formula dignitatis.

Præcesserat Dextrum in ea præfectura sub Theodosio Magno Cynegins, de Chri-tana Repub. optime meritus, vir omui laude dignissimus, ex Hispania quoque oriundus, ut ex sepultura ejus colligi datur. De eo namque hæc habet Idatius in Fastis Consularibus: Theodosio iterum, et Cynegio coss. defunctus est Cynegius præfectus Orientis in consulatu suo Constantinopoli. Hic universas provincias longi temporis tabe deceptas, in statum pristinum revocavit : et usque ad Egyptum penetravit, et simulacra Gentium evertit. Unde cum magno fletu totius populi Civitatis, deductum est corpus ejus ad apostolos (duodecim apostolorum Ecclesiam Constantinopolis intellige) die XIV kalend. April. et post annum transtulit eum matrona ejus Achantia ad Hispanias pedestre. Vide quales in officio prætorio præfectus Orientis, ex sua patria antecessores Dexter habuerit. Sed ad præfationem Dextri redeamus.

Postquam domum redii, etc. Hieronymus non solum clarum apud sæculum, Dextrum prædicat, quod ad natales, el præfecturam respicit, sed etiam Christi fidei deditum, quod ob scriptionem Chronici dictum existimo, in qua bonam vitæ su partem transegisse se scribit, cum laude et admiratione hominum, quamquam verecundia occupatus et medestra, si non cum laude citra pudoris notam, dixerit. Cœperat ipsum scribere a multis annis, cum in Oriente agebat, sed munium publicorum tædio

BIVARII COMMENTARIUS.

affectus domi tandem snæ apud Barcinon em se re- A suffuratus (neque enim Fulda, sed Wormatia recepit, ubi finem eidem imposuit senex jam et confectæ ætatis.

B

Quo loco illud monuerim lectores, triplici ex capite gravitatem hujus Chronici in præsenti epistola commendari; si enim auctorem respiciamus, præfectus prætorio est Orientalis imperii, et secundas partes post Cæsarem habuit; et de tanto viro præsumendum est, nibil sub suo nomine in lucem edere duxisse, quod verum aut valde probabile non sit; nec enim fabulis, aut nugis vacasse credendus est, aut sponte decipere voluisse, quin potius nihil non purum, nihil non undecumque probatum et constans Suo operi intexuisse. Si tempus quo contextum est exspectetur, purissimum et defæcatissimum ex suis manibus prodiisse judicandum est, ut pote non uno vel altero anno elaboratum, sed ut minimum totis quadraginta annis; quandoquidem si Hieronymus Dextrum suo Catalogo inseruit anno Christi 395, quo eum hortatu suo ad finem perduxit (de quo in Apologia satis diximus), fit ut per aliquot annos ante 393 esset cœptum, ut illius saltim ex relatione amicorum Hieronymus habuisset notitiam. Cum autem ad annos Domini 430 perductum sit, quod ex ipso liquet, et Dexter in hac epistola fatetur, necessum est, ut post quadragesimum ab exordio finem acceperit. Ut ut si, id nibilominus auctoris verbis est manifestum, cum dicat: Totumque me converti ad ca studia, in quibus bonam meæ vitæ partem transegi. Tanto itaque tempore distulit huic opusculo supremam manum imponere, ut de cunctis tandem certior fieret, et nihil immaturum ex sua officina prodiret. Demum ii quibus Chronicon ipsum nuncupatum est, Hieronymus, et Orosius, magui illud esse momenti, et non vulgaris auctoritatis, convincunt ; quippe cum tantis doctoribus dandum non esset quidpiam ea destitutum; quorum præsertim in hoc scribendi genere præcipuum erat judicium et censura; nam Hieronymus itidem Chronicon Omnimode historia scripserat, et Orosius Hormestam suam C Chronologico fere more de hortatu sancti Augustini vulgaverat.

Porro Omnimodam, etc. Jure Omnimodam nuncupat in qua profanam simul et ecclesiasticam historiam miscet; etenim martyrum triumphos, episcopalium sedium fundationes, successiones Romanorum antistitum, et synodales conventus: imperatorum etiam seriem, bella, seditiones, tumultus, translationes dominiorum, viros utriusque status nobiles, seu notabiles, et infinita id generis diligenter simul ac brevissime depinxit, tametsi uberior et profusior sit in rebus Hispanis, præsertim ecclesiasticis enodandis, utpote quas cæteris exactius callebat; quod et alii ejus generis scriptores fecerunt; ut videre est apud Eusebium, qui de Latinis pauca tetigit, cum in Graecis multus fuerit, et Marcellinum qui a rebus Occidentalis imperii fere abstinuit, totus in annotandis progressibus Orientalis, cujus erat alumnus occupatus; Victor Tunensis Africanam fere historiam secutus est, Idatius et Viclarensis Hispanam; et tandem unusquisque amore patriæ nonnihil longius ducitur, quam caeterarum regionum. Qua de re consule quæ § 2 Apologiæ dicta relinquimus.

Ab orbe condito, etc. A viris fide dignissimis Toleti existens accepi, codicem Dextri, qui in monasterio Cyslæ multos annos fuit, quemque canonicus Toletanus Vergara fortuito apud librarium mercatorem inventum emerat, utramque Chronici partem habuisse, nec solum a nato Domino, sed etiam ab orbe condito ad usque Dextri tempora complexum fuisse et hunc pridem D. Petri Pecha Giennensis episcopi fuisse, et ad usum D. Laurentii de Padilla, Cæsarei historiographi: sed codex ille dispendio quoque nostro deperiit. Codex Fuldensis, cujus copia fruimur, et ipse quoque a Fuldensi bibliotheca

D

pertus est), priori parte Chronici carebat; cum tamen hanc epistolam nuncupatoriam, quæ necessario toti operi præfigenda erat, haberet; eo videlicet quod amanuensis (ut apparet) contentus fuit historia a nato Domino, et epistolam loco submotam ei affixit. Porro, quod ait Dexter, se deducere Omnimodam historiam ad annum Domini 430 et consulatum x11 Theodosii Junioris, veritati subnixum esse liquet, quandoquidem constat ex Fastis Onuphrii, et Annalibus cardinalis Baronii tom. V prædicium consulatum in ipsum 430 annum Domini incidisse, et quod in eo collegam babuerit Valentinianum, tertium, etiam juniorem; quo nimirum synodus generalis Ephesina adversus Nestorium celebrata est, et magnus Aurelius Augustinus vitam cum morte commutavit. Cujus obitus cum Dexter non meminerit, par est credere, quod Chronicon absolverit ante 28 Augusti ejusdem anni, qua D. Augustinus mortuus est. Supplevit defectum ejus continuator M. Maximus, Chronicon suum incipiens a transitu Augustini.

Sancto presbytero Hieronymo, etc. Liquet hoc, testimonio ipsius Hieronymi, libro de Script. Eccles. ipsi Dextro, cujus cohortatione factus fuerat, dicato; Dexter (ait) Paciani, de quo supra dixi, filius, clarus apud sæculum, et Christi fidei deditus, fertur AD ME Omnimodam historiam texuisse, quam necdum legi. Id vero ex relatione aliorum asseruit, nam a principio lucubrationem suam Dexter Hieronymo nuncupandam ordiebatur, quo nimirum libro sibi jam ab ipso dicato satisfaceret. Cæterum cum opus absolvit, et Bethleem misit, jam obierat in pace sanctus Doctor.

Tibi homini Hispano Lalætano, etc. Consonat Ilugo episcopus Portugallensis, in epistola ad Mauricium Bracarensem, quam inter elogia auctoris dedimus. Bono nostro factum puta quod iterum Dexter librum dicaverit, nam ut id faceret multis locis auxit, locupletavitque ipsum; et ita aucto, locupletatoque nobis datum est frui. Qua in re decennium aliud Auctor consumpsit, ut ex his quæ ad calcem legimus, aperte colligitur: Cum hæc scriberem currebat annus Christi 440, etc.; quibus liquido constat, haec verba scripta fuisse in revisione operis, cum eam iterum dicavit Paulo Orosio. Quid vero in causa fuerit, ut nihil gestorum addiderit anno 450, ad quem primum historiam protraxerat, et locupletatio non in annis, sed in rebus facta fuerit, explicatum a nobis est in Apologia § 2. Porro Lalatanum vocat Orosium, quod Tarraco ad veterem Lalataniam spectaret; Orosius vero esset Tarraconensis quamquam nonnihil inter se differre Lalætaniam et agros Tarraconenses, ex veteribus sciamus, nam Plinius lib. xiv Histor. Natural. cap. 6 de vinis Hispaniæ disserens: Hispaniarum, ait, Lalætana copia nobilitantur, elegantia vero Tarraconensia; et clarius lib. in cap. 3: Regio Cossetania, flumen Subi. Colonia Tarraco. Scipionum opus, sicul Carthago Pœnorum. Regio Ilergetum, oppidum Subur, flumen Rubricatum a quo Lalatani. El Martialis lib. 1 epigrammate de Locis Hispaniæ, ad Lucianum amicum ad Hispanias revertentem ait,

Aprica repetes Tarraconis littora,
Tuamque Lalætaniam.

Consentit Ptolemæus, qui in tabula secunda Europæ cap. 6 Tarraconem in Cossetanis, Barchinonem vero in Lalætanis ponit; quo auctore, quidquid Rubricatum flumen alluit (vulgo dicitur Lobregat) Lalætania dicebatur. Unde et Catalauniam dici nonnulli putant, e quibus Tarapha, Nebrissensis et Carolus Stephanus sunt.

Historiarum scriptori, etc. Teritur omnium manibus summa cum laude Pauli Orosii bistoria, quam

« PoprzedniaDalej »