Obrazy na stronie
PDF
ePub

catæ, nimirum quia fructus pomposa frondositate A in annum Domini 415, a quo usque ad Ilieronymi promissos non dederunt: Fluctus feri maris, dispumantes suas confusiones; dum videlicet tempestatem a longe minitantes, in spumam illico, in littoris accessu, deficiunt cum non minima sui confusione: Sidera errantia, quibus procella tenebrarum servata est in æternum, quia cum ad justitiam et veritatem possent multos, velut stelle fixæ, in perpetuas æternitates erudire, et suis dominis et auctoribus opuscula quaeque tribuere; perpetuo tempestatem instar errantium siderum concitant; et tamen ipsis solis procella tenebrarum servata est, cæteris in luce et quiete permanentibus. De iis profecto illud Ilieronymi ad calumniatores sui Chronici dicere possem: Non ignoro multos fore qui, solita libidine detrahendi omnibus (quod vitare non potest, nisi qui omnino nihil B scribit), huic volumini geminum dentem infigant: calumniabuntur tempora, convertent ordinem, res arguent, syllabas ventilabunt; et quod accidere plerisque solet, negligentiam librariorum ad auctores referent. Quos cum possem mco jure repercutere, ut si displicet non legant; malo tamen breviter placatos dimittere, eorum objectiones per capita singula dissolvendo.

mortem non interfuere tot anni, ut mirabile fuerit, librum in Hispania scriptum, ad llieronymum in Bethleem commorantem dum adhuc viveret, remitti non potuisse; præsertim illis calamitosis temporibus, quibus totus fere orbis, nedum Ilispaniarum regno, incursione Alanorum, Wandalorum, Suevorum et Gothorum in maxima erant confusione. Sed demus de Theodosio Magno et Seniore loqui Hieronymum, et vere librum suum de Script. anno Domini 395, perfecisse; quis tamen non videat, post absolutum semel catalogum Scriptorum Ecclesiasticorum, alios decursu temporis addidisse, qui ad ejus notitiam nondum venerant? et certe aliquos in dies, reliquo vitæ suæ tempore, ante minime notos, agnovisse, et aliorum qui post annum illum lucubrationes suis evulgaverunt, scripta et nomina sibi succedente tempore nota, negari non potest. Quo semel dato, similiter fateri oportet, auctores recens inventos, seu evulgatos catalogo suo adjunxisse, cum ad illud eadem ratio cogeret, que ad scribendum catalogum movit Ilieronymum. Quod autem quosdam auctores de novo priori catalogo addiderit, exemplo manifesto convincitur in sancto Gregorio liberriano, qui sane eidem insertus reperitur, et tamen post duodecim, ut minimum, annos librum suum de Fide contra Arianos scripsit, utpote quem dicaverit Gallæ lacidia Augustæ uxori primum Ataulphi Gothorum regis, et postmodum Constanţii Cæsaris, ex quo Valentinianum Juniorem peperit imperio, anno Domini 419.

non accidisse? semel vero possibilitate monstrata, factum ipsum ex catalogo Hieronymi, et anno scripturæ Dextri convincitur. Præterquam quod ilieronymus non affirmat ex certa scientia Dextrum ad se scripsisse omnimodam Historiam, sed ex aliorum relatione: nam ait: Fertur ad me oninimodam Historiam texuisse, quam necdum legi: facile tamen fuit Chronice nondum perfecto, ex relatione asserentis Dextrum scribere in gratiam ipsius, ejus librum a llieronymo fuisse annotatum; et nihilominus non fuisse statim omnimodis perfectum, nec in lucem missum ab auctore, sed post multos annos.

Primo objicitur, opus non correspondere auctori, nam Dextrum oportuit Chronicon suum absolvisse ante Theodosii annum, seu 393 a nato Domino, utpote cum ipsius meminerit D. Hieronymus in lib. de Scriptor. Eccles. eo anno elaborato, ut ex ipso constat et tamen codex nunc evulgatus usque ad annum Dom. 450 historiam protrahit; immo in calce ipsius dicitur scriptus aun. 440, incipiente C Quis autem monstrare poterit identidem in Dextro auctoris ætate decrepita. Insuper incredibile videtur, idcirco Orosio dicatum, quia ad manus Hiero-nymi ervenire non potuit, quod forsan desumptom fuit ex illo ipsius S. Doctoris, Fertur ad me omnimodam Historiam texuisse, quam necdum legi: et tamen ab anno 395 quo llieronymus id dixit, 27 adhuc supervixit annos (seu etiam plures aliquot), cum obierit anno Domini 420, ut communis fert opinio, vel 426, ut hoc in Dextro asseveratur. Quis vero credat, tot annorum spatio Dextri Historiam ad manus Hieronymi non pervenisse? Accedit quod asseritur Dexter præfectus fuisse prætorio, in quo tamen (aiunt) duo Dextri confunduntur: is enim qui librum scripsit, eo munere functus non fuit, sed cui liber de Script. Eccles. dicatus est; et alter D Hispanus fuit, utpote Barcinone natus, alter Romanus, utpote ad quem Hieronymus in proœmio inquit: Itaque Dominum Jesum Christum precor, ut quod Cicero tuus, qui in arce Romanæ stetit eloquentiæ, non est facere dedignatus in Bruto, oratorum Latinæ lingue lexens catalogum, id ego in Ecclesiæ illius Scriptoribus enumerandis digne cohortatione tua impleam. Eo siquidem Dextro dicitur Cicero suus, quod ambo Romani essent.

At hæc facilem habent solutionem. Pl. cet nonnullis, quod Hieronymus ait, se 14 Theodosii principis anno librum illum absolvisse, intelligendum esse de Theodosio Juniore, cujus annus imperii 14 incidit

Adhuc si quis reluctatur, non amplius contendam, post semel perfectum catalogum, Dextrum fuisse insertum. Sed quid si librum suum Dexter inceperit juvenis, cum 22 agebat annum (ejus ætatis erat anno 14 Theodosii Senioris), et paulatim pro temporis commoditate prosecutus fuerit, ac tandem senex anno Christi 450 absolverit? Augustinus certe Trinita tis libros senex absolvit, sed juvenis cœpit et quidam ex recentioribus in exiguo admodum Aphorismorum moralium volumine 30 consunipsit annos. Id quod in Dextro probabilius facit, militare, quod gerebat, munus, et negotia sæcularia quibus a juventute addictus fuerat. Nec enim Scriptoris officium primas in Dextro partes vindicavit, sed militia et præfectura quibus præcipue intentus, recreandi animi gratia, rerum ecclesiasticarum studiis ab in

unde nec imperatorum, nec Romanorum pontificum successiones more Chronici describit, sed tumultuarie, et conjunctim de eis meminit. Quod si eo etiam dicitur omnimoda, quod res universas, quæ ab orbe condito ad sua usque tempora acciderunt complectatur; ul eciam in prologo bujus asseritur Dexter perfecisse, quonam pacto Chronicon evulgatum incipit a Nativitate Salvatoris ? Hic accedit quod non uno, eodem que modo, antequam cnderetur, communicabatur ab inventoribus: nam apud episcopum Segorbiensem erat multo contractius, et in quibusdam dissonans ab excuso.

eunte ætate deditus, nonnihil quod supererat temporis, A omnimoda sit, omnium gentium acta referre debet, illis concedebat. Unde primum quidem a D. Ilieronymo Clarus apud sæculum nuncupatur, ac deinde Christi fidei deditus; quinimmo et ipse ad Orosium scribit, ut ea studia consummaret, in quibus bonam vitæ suæ partem transegerat, domum rediisse, tædio munium publicorum affectum, ibique omnimodam Historiam perfecisse, usque ad annum Christi 450, et eam Hieronymo dicasse. Cum ergo ante prædiclum annuru 393, seu 14 Theodosii principis, Chronicon suum in juventute cœpisset, ut Hieronymo dicaret, facile potuit eo ipso anno illius a Hieronymo memoriam fieri, saltem ex relatione. Neque vero quis existimet non multo indiguisse tempore ad ejusmodi opusculum perficiendum, quod exiguum volumine sit; res enim in eo contenta multam, longam- B que ætatem in auctore pro sui ver ficatione poscebant; et rusticorum est, res magnitudine dumtaxat æstimare, et non potius valore, et virtute. Tute, lector, quanti habendus libellus sit, ex lectione cogno

sces.

Illud tandem quod de multiplicatione Dextrorum asseritur, gratis omnino dictum est, et sine fundamento, cum nec in nomine, nec in tempore, nec in te alia discordia sit: quod e im Hieronymus Dextrum alloquens, Ciceronem vocarit suum, non ad patriam, sed ad professionem eloquentiæ, in qua Dexter excellebat, et quem præ cæteris, ut ex opere apparet, imitabatur, respectum habet; quod satis innuitur, cum subjungit, Cicero tuus, qui in arce Romanæ stetit eloquentiæ. Quod vero cum de auctore Chronici egit C uon vocaverit eum præfectum prætorio, non sufficit, ut asseramus alium ab ipso præfectum fuisse; nam etiam cum ei dicavit opusculum de Ser pt. Eccles., non apposuit officii titulum, sed simpliciter dixit: Hieronymus Dextro. Hortaris, Dexter, ut Tranquillum sequens; id a nonnullis fecisse creditur, dum dixit, quod erat Clarus apud sæculum: ut ego existimo, quia nondum co fuerat officio cohonestatus a principe, sed in aliis militiæ officiis exercebatur. Post decennium autem cum secundam adversus Rufinum Apologiam composuit, titulum nominis adjecit, inquiens: Ante annos ferme decem, cum Dexter amicus meus, qui præfecturam administravit præ.orii, me rogassel, ut auctorum nostræ religionis indicem texerem; videlicet quia jam eo officio functus fuerat: D quemadmodum etiam a Sophronio titulus nomini adjunctus est, cum librum de Script. in Græcum verteret, ut Erasmus in notis advertit; unde postmodum iterum e Graco Latinitate donatus est, et cum nomine titulus perseverat, his verbis, Hieronymi epi stola ad Dextrum prætorio præfectum, e Latina lingua in Gracam translata. Sed ad alia transeamus.

Codex Chronici evulgati (inquiunt) non correspondet titulo illius quod dexter composuit; illud enim erat, Onnimoda Historia, ut ex Hieronymo liquet ; hoc vero non continet Ilistoriam omnimodam, sed præcipue rerum Hispanicarum : quare alterius cujusvis esse oportet, quam Dextri, cujus Historia, cum

Parum in his Chronicis legit, qui omnimodam Historiam esse negat, cum in iis nihil fere prætermiserit auctor, quod in universo orbe ad Ecclesiæ splendorem spectans acciderit, et quotquot cam scriptis vel facinoribus egregiis illustrarunt, suis temporibus intexuerit. Quod si plura de rebus Hispaniæ scripsit, vitio vertendum non est Hispano auctori, quis enim Chronica texens, in rebus patriæ suæ non scripsit uberius, in alien:c vero contractius? Eusebius Cæsariensis Graecus scriptor, primus Ecclesiastici Chronici auctor, de Græcis rebus multa, de Latinis pauca notavit; adeo ut llieronymus cum ipsum Latinitate donavit, multa Latinorum miscuerit, hæc in prologo scribens: Sciendum enim est, me et Interpretis, et Scriptoris ex parte officio usum, quia et Græca fidelissime expressi, et nonnulla quæ mihi intermissa videbantur, adjeci, in Romana præsertim historia, quam Eusebius ejusmodi conditor libri, non tam ignorasse, utpote eruditus; quam ut Græce scribens, parum suis necessaria perstrinxisse mihi videtur. Continuavit quoque Chronicon ipsum Hieronymus a 20 Constantini anno usque ad consulatum Valentis VI et Valentiniani iterum, sed totum pene de Romana historia, velut auctor Romanus scripsit. Hieronymum secuti sunt in continuatione Chronici Prosper Aquitanicus, et Victor Tunnensis, qui de rebus Africæ aut Aquitaniæ, in quibus nati aut educati erant, paginam impleverunt. Idem quoque auctoribus Hispanis contigit; Idatius Lamacensis Chronicon Eusebii continuavit in eo loco in quo D. Hieronymus desiit: et tamen tam multa de rebus Hispaniensibus scripsit, quod de eo S. Isidorus dixerit lib. de Viris illustr., cap. 12: Idatius provinciæ Galatiæ episcopus, secutus Chronicam Eusebii Cæsariensis episcopi, seu Hieronymi presbyteri, ab anno 1 Theodosii Augusti, usque in annum imperii Leonis VIII subjunctam sequitur historiam: in qua magis barbararum gentium bella crudelia narrat, quæ premebant Hispaniam. Quid de Joanne Viclarensi dicam, postea Gerundensi episcopo, qui prosperum et Victorem prafatos continuare promittit, et quidquid postmodum scribit, ad Hispaniarum Gothos reges spectat, Liubanem, Leovigildum, et Recaredum; et præcipue ad Leovig Idum, cujus pene cuncta gesta brevitate Chronologica perstringit? Sed et Marcellinus comes Chronicon Hieronymi continuaturus, Orientalis Im

voluminis, et quarumdam rerum relatione nonnihil discrepans ab eo quod Cæsaraugustæ excusum fuit; quandoquidem priusquam cuderetur, non omnibus totus, et integer codex communicabatur, sed per partes, juxta cujusvis voluntatem et devotionem ; et nonnulli pro libito suo Chronicon dimidiabant, quod non omnia in eo contenta ad rem suam facere viderant et hoc pacto non paucos errores involvebant, qui Dextro ab aliis imputantur. Horum alterum fuit extractum illud a Segorbiensi episcopo exscriptum in quo vehementer quibusdam displicebat, quod S. Pacianum Dextri parentem successisse diceret S. Severo episcopo Barcinonensi, et martyri, qui tamen anno Domini 285 initio persecutionis

perii historias majori ex parte, ut pote Illyricianus A sem extractum Dextri reperiebatur, magnitudine prosequitur; quod fuit in causa ut in proœmio diceret: Ego vero simplici dumtaxat computatione, Orientale tantum secutus Imperium. Indigne igitur Dextro objicitur, quod in rebus suæ patriæ annotandis speciali intentione se diffuderit, cum cæteris idem facientibus vitio non vertatur. Quinimmo plurimi faciendum esset, et non leviter illis laudi dandum, quod unusquisque rerum suarum notitiam specialem nobis donarint; et quod in iis se diffuderint, quæ magis comperta habebant, et in quibus minus erat errandi periculum, simulque rem suis magis gratam et necessariam præstabant, ut Hieronymus de Eusebio dixit. Hinc factum est, ut (quod in codice isto videmus) Dexter omnium fere Barcinonensium episcoporum seriem prosecutus sit, utpote quos magis B Diocletiani coronatus est : Pacianus vero floruit post notos habebat, patriæ suæ antistites, et suis eorum propriis annis meminit, id est, S. Eusebii discipuli S. Jacobi apostoli, et sedis illius erectoris, S. Theodosii, Auli Victoris, Lucii, Fulta, utriusque Severi martyris, Aviti, Mademarii, S. Paciani, Emilæ, et Lampadii, qui suo florebat tempore: cum tamen in aliis sedibus minime id observet: una excepta Toletana, cujus propter primatus prærogativam episcopos omnes enumerat. In serie Romanorum pontificum, et imperatorum signanter (hoc quoque ei objiciebatur) ita se gerit, ut non omnes illis annis ascribat, quibus inire cœperunt dignitates suas, sed multorum simul successiones assignet, inquiens, Augusto Tiberius, Tiberio Caius, Caio Claudius, Claudio Nero succedit: seu, in sede Petri succedit Zephe-C rino Calixtus, Calixto autem Urbanus, Urbano Pontianus, id tamen ad illud usque tempus fecit, ne actum ageret, quo Eusebii, et Hieronymi Chronicon pertingit, id est, ad annum Domini 380, quod videlicet ab eis, suis locis actum id fuerat; in sequentibus autem sigillatim imperatorum et pontificum Rom. locis debitis meminit, ut in codice videre est.

Quale autem argumentum illud est, Chronicon istud quod exstat incipit a Christo Domino, et non ab orbe condito, ergo non est omnimoda Historia? quasi ex defectu codicis, qui dimidiatum auctoris opus dumtaxat habebat, defectus auctoris argui posset. Sane si suppositum esset, et de rebus ante Christum natum nihil scribere libebat, nequaquam in prologo diceretur Dexter ab orbe condito usque ad D sua tempora historiam texuisse, sed potius scripsisse bistoriam a nato Domino; nam ad illud asserendum, Ilieronymi aut alterius scriptoris minime nos cogebat auctoritas; solum siquidem ait ille, Fertur ad me omnimodam Historiam texuisse. Cum autem id in prologo asseratur, et in isto codice veteris Testamenti historia deficiat, manifeste innuitur priorem Chronici partem ab orbe condito usque ad Natalem Domini historiam continentem, ab exscriptore illius omissam fuisse, quæ tamen in Originali auctoris erat

aut forsan in alio volumine transcripta fuit, quæ hactenus notitiam nostram effugit. Nec movere quemquam debet, quod apud episcopum Segorbien

centum annos, scilicet anno 384 ; quod si verum esset, aiunt, iste novus Dexter ipsummet genitorem suum non agnosceret. Sed manifesta æquivocatione laborant S. Severi; ejus etenim nominis duo fuere Barcinonenses episcopi, ambo martyres, sed ille a gentilibus, sub Diocletiano anno Domini 285, hic vero ab Arianis passus fuit anno 352, et utriusque meminit ipse Dexter: cujus pater hunc posteriorem secutus est in Sene, et forsan non immediate. Multis nihilominus inconvenientibus subjacebat truncata illa codicis Dextri transumptio, quæ in excusione integri Chronici cessaverunt.

Ad tertium objectorum caput reducuntur ea quæ historiam ipsam concernunt, multa siquidem (aiunt) a veritate aliena in ea sunt, non pauca incredibi lia, et ultra omnem humanam fidem. Quibus ego illud imprimis respondere possem, quod detractoribus Eusebiani Chronici Ilieronymus, Dictorum fidem suo auctori assignent, et præterea non esse auctorem hunc, et opus in Catalogo Canonicarum Scripturarum receptum, et idcirco mirum non esse si aliquando a veritate deficiat; nec modernum; ut ea sola scriberet, quæ modo inter vulgatos auctores recepta sunt: quin potius ex co antiquitas auctoris manifeste convincitur, quod quædam aliter quam nunc credantur scribat. Ex eo igitur quod in nonnullis forte deficiat, non recte infertur, alium a Dextro Chronici hujus auctorem fuisse, sed dumtaxat, non esse librum Canonicum, ut dixi. Vere tamen nihil incredibile, nihil improbabile auctor asserit, quantumcumque quidam vociferantes reluctentur: multa enim objiciunt, sive de epistolis Jacobi, et Pauli ad Hebræos, quæ ad Hispanos dumtaxat in hoc codice scriptæ dicuntur, et illa a Jacobo Zebedæi, præter communem Doctorum existimationem sive de Centurionibus Evangelicis, qui in Hispania nati referuntur: sive de prædicatione et discipulis ejusdem S. Jacobi sive de Judæis Hispanis minime in Christi mortem assensum præbentibus sive denique de aliis sexcentis rebus, quæ aut falsa, aut incredibiles reputantur eis vero ad plenum speciatim satisfacere ad Commentarios nostros pertinet, ubi uniuscujusque asserti fun

:

damenta diffuse satis explicantur, et quæ in contra- A apostolicum, quale est illud, de quo co loci Dextro rium faciunt, retunduntur. sermo est, non fuit de Conceptione passiva ipsius, sed de activa. Multa alia super eadem re dicemus in Commentariis ad eum locum, quæ tu consulas, ad annum Domini 308, comment. 1.

Gratis etiam omnino asseritur, de industria in his Chronicis intermixtos fuisse quotquot ex sanctis Martyribus absque civitatis patriæ nomine in martyrologio Rom. reperiuntur; quandoquidem multo plures in eisdem tabulis exstant, de quibus in hoc opere nulla fit mentio, ut facile quivis deprehendet, si legat catalogum sanctorum qui supponitur indici topographico Rom. martyrologii, sub titulo, Nomina sanctorum, quorum locus a martyrologio non indicatur et eos conferat cum sanctis qui in his Chroni

Instant nihilominus adversarii, quædam in his Chronicis reperiri Dextro recentiora, ut quod de festo immaculate Conceptionis mentionem faciat ad annum Domini 308, cum tamen lippis et tonsoribus constet, ante annum 1100 nusquam gentium ejusmodi festivitatem celebratam fuisse et quod inibi de ordine Augustiniano memoria fiat, cum tamen usque ad dictum fere sæculum nec nomen ordinis, nedum Augustiniani in usu fuerit. Addunt tandem inventoris moderni ingenium in eo non parum clucere, quod cum multorum martyrum nomina his Chronicis ingesserit, de industria illos dumtaxat admisit qui in veteribus Ecclesiæ tabulis sine nomine urbis aut provinciæ referuntur eosque certis B cis continentur. Et quis credat, aliquem de approHispaniæ urbibus accommodavit et nonnullos quoque qui Carthagine coronas acceperunt, ex Africana ad Hispanam traduxit.

Neutrum tamen argumentum convincit intentum; quod enim nonnulla in his reperiantur fortasse recentiora, quam Dexter sit, non illico totum opus apocryphum esse convincitur; cum enim per multas diversorum sæculorum manus tractum sit, fieri non potest, quin ab aliquo ad marginem additum ei fuerit, majoris explicationis gratia; quod postmodum in textum ipsum ab aliis inductum nonnihil confusionis pariat : quamquam id quoque a multis retro annis additum esse ab Euthrando, vel Juliano, ut minimum, aliquove perdocto Fuldensi monacho, inde suadetur, quod P. Torralba, et P. Higuera te- C stati sunt, autographum ca omnia, ut jacent, habere; qui eo præsertim audiendi sunt in hoc, quod nihil horum quæ addita suspicantur, ordini suo proficuum conspiciatur : non enim ipsi Augustini aut Benedicti disciplinis subditi sunt, sed de re ipsa suis locis fusius agendum nobis est. Quod vero de festo immaculate Conceptionis asseritur, longe alium habet sensum, quam vulgo putatur, nimirum S. Jacobum apostolum in Hispaniis festum Incarnationis Dominicæ instituisse, quæ et Conceptionis Deiparæ merito nuncupatur, qua videlicet Deum et hominem Christum castis concepit visceribus non vero qua virgo ipsa concepta fuit. Movemur autem ad id asserendum, tum ex eo, quod etsi mysterium ipsum præservationis D. Virginis ab originali contagio, D ab ipsis ss. apostolis, doctoribusque veteribus forsan agnitum sit, ut speciali opere de Patribus vindicatis probavimus, attamen nusquam de eo festum factum fuit usque ad tempora S. Anselmi : hic vero non tam de mysterio Conceptionis, quam de festo agitur. Tum deinde quoniam Conceptionis nomen usque ad Scoti Dunensis tempora solam carnalem generantium copulam, et quæ in ea geruntur significavit (id quod prædicto in opere manifeste probatum a nobis est): nemo autem antiquorum ejusmodi conceptionem virginis quæ ex parentum commixtione fuit, vocavit immaculatam, sed ipsam virginem in ejus animatione. Tum denique quoniam festum PATROL. XXXI.

priandis suæ patriæ sanctis nullius (ut ita dicam) diœcesis, tam anxium et sollicitum fuisse; quem tamen constat in enumerandis vulgatis defecisse? Profecto, si quis hoc ævo Chronicon supponere Dextro quivisset, prius in unum quæsitos Hispaniæ evulgatos sanctos Martyres in bis inservisset, quam alienos et ignotos perquireret : quod tamen constat factum non esse. Sed vero (quod in hac re præcipuum est) multi illorum quorum hic fit mentio, ante annum Domini 1584, quo Gregorii XIII jussu Romanum martyrologium recognitum et auctum est, non fuerant in ejus tabulis; eos tamen correctores e Græcorum menologio mutuarunt, ubi etiam absque urbis propriæ nomine reperiuntur. Inde tamen non leve argumentum desumitur in favorem præsentis operis. Etenim si sancti illi qui de Græco menologio in Latinum martyrologium translati sunt, Græci fuissent, et in Orientis urbibus coronati, haud dubium quin nomina civitatis uniuscujusque a Græcis designarentur; quod tamen cum non fiat, credendum est ad eorum notitiam ea non pervenisse, et eos martyres in remotissimis (respectu Græcorum) regionibus coronas suscepisse. Quæ autem a Græcis remotiores, quæso, quam Hispaniæ urbes? Probabilius multo est, Græcos ipsos e converso non aliunde in horum martyrum notitiam devenisse, quam ex Dextri Chronicis: ab eisque illorum nomina mutuasse, et in suis Tabulis Ecclesiasticis reposuisse; urbium vero in quibus a Dextro passi referuntur, nomina neglexisse, sive quod barbara sibi videbantur, quales certe priscis temporibus erant Hispanicarum civitatum nomenclatura; sive quod parum ipsis proficiebat illarum urbium scire aut nescire nomina; quas, utpote remotissimas ex solo nomine cognoscere poterant. Videmus autem in martyribus suis diligentissime observasse, ut nomina regionum et urbium quas passionibus suis nobilitarunt, in menologio notarentur.

Sed quamobrem (requires) si in Occidente passi fuere, ipsorum nomina, et urbium sanguine suo rubricatarum, in Latinis martyrologiis non reperiebantur antequam a Græcorum tabulis quæsiti et accepti fuerint? In promptu est causam assignare,

2

nimirum Dextri latebras, cujus opus non satis in A § III. Quanto studio elaborandum fuit elucidatori, ut vulgus datum erat, quando Bedæ, Usuardi, et reliedebanquorum martyrologia, quibus nunc fruimur, tur: unde nihil ab eo ipso mutuare valuerunt. Quod vero nemo Neotericorum a Græcis vel vulgatis Latinis martyrologiis sanctos de quibus in his Chronicis mentio habetur, acceperit, ex eo satis convincitur, quod in his nonnullos martyrum reperiri conspicimus, quibus longe aliæ urbes designantur, quam in illis. Verbi gratia, sanctus Aza cum sociis martyrio coronatus dicitur a Græcis, et Latinis in Isauria Asiæ provincia, a Dextro autem in Gallæcia rursus S. Antonina cum Alexandro milite passi referuntur Græcis et Rom. martyrologio Constantinopoli, a Dextro vero Olcadibus in Carpetania; Sancti quoque Quiricus et Julita coronati ab aliis leguntur Tarsi in Cilicia, a dextro tamen Hippone in Carpetania : ut interim de aliis taceam, quorum urbes a Græcis quidem silentio involutas, ex actis tamen et vetustissimis monumentis non alias quam assignatas a Dextro multoties in his Commentariis comprobamus. Quis autem tam excors esset, ut urbes martyrum notissimas recenter mutaret? Sed redeo Carthaginem. Certe Carthago Hispanica non tam ignobilis fuit, ut Romanorum et Gothorum temporibus toti provincia Carthaginensi nomen non dederit: et in antiquissimis conciliis, præsertim Toletanis, et Braccarensi bus, frequens de Carthaginensi provincia mentio fit, quæ olim Toletanam quoque et Carpetanam sub se complectebatur. Quo uno dato, verisimile est aliquot eorum martyrum qui in ecclesiasticis tabulis C Carthagine coronati leguntur, in Hispaniensi martyrio affectos fuisse, et non omnes in Africana. Qui enim fieri potuit, ut cum tota Hispania innumeri Christianorum agonizarint, ita ut omnes ejus urbes et oppida sanguine sacraverint suo, sola Carthago omnium pene nobilissima nullo martyre gloriari possit? Revolve diligenter Romani martyrologii seriem universam, et inter martyres innumeros Carthagine passos, nullum reperies de quo specificatim dicatur quod in Hispania passus sit. Et tamen, ut de réliquis persecutionum in Hispania ministris interim sileam, compertum est, Galbam Carthagine Hispanica acclamatum fuisse ad imperium contra Neronem, cum prius severissime in Christianos animadvertisset, adeo ut in columna Neroni erecta assereret, id factum ob provinciam latronibus, et iis qui novam generi humano superstitionem inculcabant, purgatam. Multos proinde eorum qui Carthagine referuntur occisi, in Hispania coronatos credere oportet: uti in Dextro nunc videbimus. Ex bis vero quæ fuse admodum a nobis tractata sunt, illud tandem inferri oportet, codicem hunc quem interpretandum suscipimus, germanum Dextri Barcinonensis fetum esse, et nihil eorum quæ in ipsum jactata sunt quidquam momenti habere. Quare ne, quæso, Lector candide, vel leviter hæsites in ejus lectione, sed eam inoffenso pede per

curre.

his quæ Dexter asseruit, afferret lucem. Cum primum L. Dextri Chronicon omnimoda Historiæ ad manus pervenit meas (candide Lector), inestimabilium divitiarum thesaurum in eo latere animadvertens, in eam erectus spem fui, ut si vires omnes, ac studia in ipsum effodiendo applicarem, non omnino a laboris mercede frustratus abscederem. Agebam eo temporis Matriti, regis Catholici curiæ et patriæ meæ, ubi mihi magnorum virorum, eruditione insignium, multarumque bibliothecarum copia haud difficile facta fuit, cum quibus, et a quibus conatuum meorum pondus levigari posse confiderem. Sed cum in limine operis adhuc versarer, quæ non difficultates, quæ non chimera superandæ B sese mihi obtulere? necessum fuit, aut defessum succumbere, aut pro virili eas superaturum dimnicare. Vis scire quot et quæ? Varietas rerum in his Chronicis contentarum ingentissima, ad quas enodandas oportebat omnem antiquitatis historiam, sive humanam, sive divinam evolvere, et de auctoribus ipsarum, rebusque ipsis (inter se primum collatis) judicium ferre; quis in quibusve, præ cæteris potius audiendus; quæ verisimiliora, quæ abnuenda. In his vero consulendi erant Livius, Suetonius, uterque Plinius, Plutarchus, Dio, Tacitus, Philostratus, Capitolinus, Lampridius, Eutropius, Trebellius, Vopiscus, Martialis, uterque Seneca, Silius, Lucanus, Juvenalis, et alii humanæ historiæ professores, quos longum esset recensere: quo tandem vitas, acta, successiones, et chronographias Romanorum principum, et Barbararum gentium cum ipsis pugnantium ad Dextri scripta conferremus. Præter hæc e veteri Testamento multa ex professo tractanda erant; sive de libris Regum et Paralipomenon, sive de prædictionibus prophetarum : Testamentum autem novum, pro ejus chronologia elucidanda, totum evolvendum; Evangelia, Acta apostolica, Apostolorumve epistotolæ et scripta; nihil etenim non tactum a Dextro fuit. Sed et omnes (præsertim antiquiores) Patres audire oportebat, sive pro sensu vero sacrarum sententiarum hauriendo, sive pro his quæ ad historiam ccclesiasticam spectant : Clementem dico Romanum, Ignatium, Dionysium, Irenæum, Clementem alterum Alexandrinum, Eusebium, Origenem, Tertullianum, Cyprianum, Basilium, Gregorium Nazianzenum et Nyssenum, Chrysostomum, Epiphanium, Pacianum, Juvencum, Ambrosium, Paulinum, Hieronymum, Augustinum, et cæteros, quorum scripta exstant. Quid de conciliis dicam, quæ omnia pro annorum supputatione, et pro veritate enucleanda graviter legere necessitas operis assumpti cogebat? Quid de sanctorum martyrum actis, quorum non omnia necessaria in Lippomanis, Suriis, Mombritiis, Lipelois, Velseris, llarais, Sanctoris, Villegis, Trugillis, et bujusmodi reperiri videbam? Non omnia adhuc nomina suppeditabant martyrologia, imprimis Romanum (sive antiquum a Rosweido editum, sive modernum a card. Baronio illustratum), deinde Bedæ, Nothche

D

« PoprzedniaDalej »