Obrazy na stronie
PDF
ePub

A. C.220.

redeuntem, in Creta insula, ubi jussu Trajani Jovi templum erexerat. Nec desunt A. R. 971.
qui putent septima Sextilis ad Novocomum esse passum.

222. Vincentius episcopus Toletanus succedit Quinctio Toletano pariter antistiti: præest
annis xx. Obiit Meviæ.

Hipponæ in Carpetania sancti Christi martyres Cyricus et Julita sub imperatore
Alexandro lauream consequuntur.

BIVARII COMMENTARIUS.

973.

tamen eadem sit, unaque sententia ut nos descripsimus in textu. Habetur Vincentii nomen inter archiepiscopos Toletanos, in Catalogo quem dedit Loaysa, sedisseque dicitur post Quinctium, tametsi in anno quo sedem ascenderit, similis intersit error atque in Quinctio, et prædecessoribus; de quo satis suis locis diximus.

pulus, scripsit, refertque Equilinus citato loco,ubi cum A quasi Toletano esset alius antistes a Quinctio; cum Zena cum præmisisset Titum in Cretam, iterum reversum, multos ad Christi fidem perduxisse, ordinasseque presbyteros et diaconos, subdit; Cum die quadam transiret ante Palatium, quod Secundus proconsul (is erat Plinius Secundus Junior) jussu imperatori in Jovis nomine construebat, maledixit illud; et statim opus funditus dissipatum est. Nonne id dixerat Dexter illis verbis: Is Titus converterat ad fidem Plinium Juniorem in Creta insula, ubi jussu Trajani Jovi templum erexerat? Subjiciunt acta: Tunc Secundus venit ad Titum cum lacrymis rogans, se indemnem ab opere conservari. Cui Titus imposuit, ut opus in nomine unius Dei Christianorum inciperet, et sic opus perficere posset; quod et factum est: completo vero opere, Secundus cum filio suo baptizatus est. Fuit hic nepos ex sorore C. Plinii Secundi, cujus de Natura Rerum exstant insignes commentarii; ipsius vero Plinii Secundi Junioris exstat liber Epistolarum, et Panegyricus Trajano Casari dictus, quo gratias agit consulatus ejus auspiciis adepti. Is etiam Hispanis nonnulla contulit beneficia, nam Quintiliani filiam pauperem dole juvit, et Martialem poetam ab urbe in Hispaniam secedentem, viatico prosecutus est, ut ipse in epistolis testatur. De martyribus sub Trajano passis agit ipse lib. 1, epist. 97. Cæterum ipsum tandem Novocomi patria sua martyrium subiisse, inde nonnulli putant haberi, quod die 6 Augusti seu Sextilis cum aliis quinque reperitur in Romano Martyrologio inter alios martyres, quidam nomine Secundus, nam in eo sic legimus: Novocomi passio sanctorum martyrum Carpophori, Exanthi, Cassii, Severini, Secundi, et Licinii, qui in confessione Christi capite truncati sunt. Meminit ipsorum martyrum Galesinus ex veteribus monumentis Ecclesiæ Mediolanensis, Bergomensis, et Aquileiensis. Ignorarunt sane historiam istam Comenses cives, dum anno Domini 1498 pro foribus ædis B. Virginis sui concivis Junioris Plinii marmori incidi curarunt hujusmodi inscriptionem sine martyris titulo, quam Vola

terranus refert lib. 18:

C. Plinio Cæcilio Secundo,?

Qui consulatu, auguratu, militiæ gestis, ac orandis causis, poematibus, et historiis conficiendis, Cæsare Trajano Augusto luculentissime laudando, afficiendaque immensa liberalitate patria sua, eidem immortale contulit ornamentum ; Ordocomensis concivi suo desiderabili, honore accepto, monumentum posuit.

M. CCCC. LXXXX. VIII.
Kal. Mai.

Funclus eram, sed tum veteri præclarus honore,
Vivebam, perii: nunc quoque vita mihi est.

E latere dextro hujus, memoria exstat alia C. Plinii Secundi Senioris, quam tu, lector, apud eumdem Volaterranum legere poteris.

A. C. 222.-1. Vincentius, etc. Magnus in excuso codice Cæsaraugustano error irrepserat; nam scissura inintelligibili hæc verba truncabantur in hunc modum :

Vincentius episcopus Toletanus succedit Quincto, [vel Quinctino. Toletano pariter antistiti; præest annis 23, obiit [Meviæ.

B

C

D

2. Hippone, etc. Nobilis Hipponensis in Carpetani? urbis mentio habetur apud Livium, lib. xxxix, in hæc verba: Eodem anno in Hispania, prætores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis copias eductas in Beturia junxissent; in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt. Haud procul Hippone et Toleto urbibus, inter pabulatores pugna orta est. Exstat quoque memoria ejus in Ptolomæi Geographia, ubi tamen corrupte legitur Hispinon, et corruptius Ispinum, prope Liboram et Toletum. Ex situ autem satis liquet esse quam nunc paulo mutato nomine Hiepes dicimus, non procul a Toleto et Libora, seu Talabera. Edocendus hac in re est Glabrius in scholiis ad Titi Livii testimonium, dum asserit: Nemo, quod sciam, in Carpetanis Hipponis meminit. In Notis vero ad lib. xxv: Multa sunt (inquit) nomina urbium apud hunc auctorem, præsertim Hispanarum, quæ non temere apud alios reperias, corruptis temporum injuria codicibus. Hoc in univer sum uno verbo dicere volui, ne lector nimium se torqueat; quemadmodum stulto mihi accidit. Sed parcendum homini extero, et rerum Hispanicarum prorsus ignaro. Agit de Hippone Morales in suis Antiquitatib. Hisp. verbo Beturia fol. 101, tametsi se ignorare profiteatur verum locum veteris Ilipponis. Fuit in Africa celebris ejus nominis urbs, cui D. Augustinus præfuit.

Cæterum quod ad patriam SS. martyrum Quirici et Julitta spectat, non una, eademque sententia omnium est; multi enim volunt fuisse ex Iconio Isauriæ civitate, quod in menologio Græcorum legimus, idibus Julii, et nonnulli codices manuscripti habent quos Petrus Equilinus sequitur lib. vi, cap. 101. Ilispani autem scriptores Hispanos fuisse contendunt, ut Damianus a Goes eruditus ac nobilis auctor in Hispania sua, quæ in Hispan. illustrata exstat: sequunturque Vasæus in Chronico, et Marinæus Siculus lib. v. Sequitur etiam Primus Cabilonensis in sua Mappa mundi spirituali littera 1, dicens: Iconium civitas Hispaniæ. Hinc fuit Quiricus puer triennis, cum Julitta matre anno Domini 630, Julii 15, sub Alexandro imperatore martyrium passus. Igitur corrigendi sunt vetusti codices, et pro eo quod habent ex Iconio Isauriæ, legendum est, ex Hippone Hispaniæ civitate: ut hoc loco Dexter legit. Jam vero ad Tarsum Cilicia sanctos martyres ob persecutionem vitandam confugisse, ita Marinæus intelligit, ut ab Hispania ad Asiam transmigrarint, ait enim: Ante conspectum denique præsentata præsidis, Julitta, et ab eo requisita cujus esset provinciæ, vel civitatis, et qua: nice quidem provincia: et de primoribus civitatis Hipei proprii cognitio nominis, ita respondit: De Hispaponiorum, ad Cilicia, tuas devitans persecutiones, loca demigravi: Tharsique sum commorata; et cum sim vere Christiana, mihi nomen est Julitta. Id tamen ex apocryphis desumptum esse Dexter convincit, qui Hippone in Carpetania, non Tharsi in Cilicia palmas accepisse scribit. Semel vero de Hippone Hispaniæ, Iconio Isauriæ facto, facile fuit Tarsum Ci

A.C. 224. Antoninus occiditur Romae in tumultu militari.

228. Ulpianus jurisconsultus, assessor imperatoris Alexandri insignis, eo tempore nimium floret.

229. Romæ exædificatæ sunt therma dictae Alexandrinæ.

250. Gemianus presbyter Antiochenus, et Hippolytus, et Beryllus episcopus Arabia
Bostrenus, clari scriptores censentur.

In Lusitania urbe Salaria, quæ urbs imperatoria dicitur, celebrantur egregiis
laudibus Gracilianus et Felicissima martyres.

BIVARII COMMENTARIUS.

A. R. 975.

979.

980.

981.

licia adjungere, et fugam cum aliis inibi coagmenta- A Lampridius, et Herodianus, lib. v, describunt. Contis mendaciis fingere; certe si fugiendum esset Julitte sule Orosium, lib. vu, c. 18. cum tremulo filio, ab Hippone, potius legerem in codice Tartessum, quam Tarsum, utpote ejusdem Hispaniæ urbem; difficillimum enim esset nobilem ac teneram feminam, cum tenerrimo infantulo tam longum subire iter, ut ab Hispania in Ciliciam pergeret. Facit etiam pro nobis adversorum discordia; quidam enim pro Tarso Cilicia habent Antiochiam, ibique occisos fuisse scribunt, quod Usuardus et multi Latinorum sequuntur: quod non leve indicium est, incerta utrosque prompsisse. Adhæc horum beatorum martyrum corpora in Hispaniis servata sunt, et Quirici pueri in Ecclesia sui nominis Burgensis urbis, Abbatiali infula decorata, cum magno honore requiescit et multis in urbibus Hispaniæ Ecclesias habet, paululum mutato nomine vocatas, S. Quirce, qualis est monasterii Cisterciensium monialium Valisoletanarum.

B

Quod autem acta quædam habent, corpora SS. Quirici et Julitta ab Oriente in Gallias adducta fuisse a S. Amatore Altisiodorensi episcopo, ejusdem farinæ est, ac cætera quæ passim inibi miscentur. Constat siquidem Gelasium papam in Romano concilio, cujus decretum exstat dist. 15 cap. Sancta Romana, inter apocrypha rejecisse historiam seu acta SS. Quirici et Julitiæ, in qua quidem ego incidi, dum pervetustum bibliotheca Nucalensis codicem evolverem. Incipiunt acta, In illo tempore sub præside Alexandro, etc. Continent vero horrenda et incredibilia tormenta sanctorum, pueri cum dæmone visibiles conflictus, ac præter ætatis capacitatem colloquia, et responsa; quod matrem titubantem in fide confirmarit, quod septem obeliscos ignitos puero carnifices confinxerint, duos in oculis, duos in auribus, duos in ore, et reliquum in corde, et facti sunt (inquit) tamquam glacies, et alia præter omnem fidem ae morum ædificationem. De his grave tulit judicium Canuslib. de Locis. Vera tamen historia illa est, quam ex Simeone Metaphraste, et Theodoro quodam episcopo C conscriptam, Martyrologium Romanum amplectitur, illis verbis ad diem 16 Junii: Sanctorum martyrum Quirici et Julitæ matris ejus, sub Diocletiano imperatore: quorum Quiricus triennis puerulus cum matrem quæ ante Alexandrum præsidem nervis durissime cœdebatur, implacabili luctu lugeret, ad gradus tribunalis illisus interiit: Julitta vero post dira verbera et gravia tormenta, martyrii sui cursum obtruncatione capitis implevit. Illud tamen correctione eget, quod sub Diocletiano passi dicantur, cum sub Alexandro imperatore peremptos fuisse sciamus : et quod Alexander præses vocetur, non vero imperator: utrumque Dextro repugnat; utrumque etiam sincerissimæ veritatis historiæ, quam Equilinus ex veteribus codicibus transcribit lib. vi, cap. 101, asserens sub Alexandro imperatore occubuisse, circa annum Domini 230, in quo tamen auctore cum dicuntur Alexandro præsentati, nomine Alexandri imperatoris, legatus ipsius intelligendus est. De inventione ipsorum age-D

mus infra ann. 300.

A. C. 224.— Antoninus, etc. Hic ille Antoninus fuit, qui M. Aurelius Antoninus Heliogabalus vocabatur, Antonini Caracalla filius, Euseb. in Chron. scribit; et ex eo card. Baronius, qui imperasse vult annos 5, mens. 9, dies 4. Ejus impurissimos mores copiose

A. C. 228. - Ulpianus, etc. Heliogabalo successerat Alexander, qui doctissimos quosque consiliarios quæsivit, et assumpsit, videlicet Fabium Sabinum sui temporis Catonem nuncupatum, Domitium, Ulpianum jurisperitissimum, Julium Paulum, cl. Venetum et alios Papiniani discipulos. Ulpianus in Christianos infensissimus legem tulit, quæ exstat 1. 3. ff. de officio Præsid., 1. vII ff. de officio Proconsul., 1. iv ff. famil. herciscun. qua severe animadverti voluit in sacrilegos, deos et templa ipsorum spernentes, vetuitque libros propheticos, quos etiam magicos vocal. Agunt de eo hoc ipso anno Eusebius et Isidorus in Chronicis. Præfuit neci S. Quiriaci Ostiensis episcopi et sociorum, quorum memoria agitur die 23 Augusti.

A. C. 229.- Roma, elc. Eusebius hoc anno sic habet Therma Alexandrinæ Romæ exædificatæ. De Alexandro inter cætera inquit Lampridius; Aruspicinæ quoque peritissimus fuit, opvεoσzóños magnus, ut et Vascones, et Hispanorum, et Pannoniorum augures vicerit.

A. C. 230.-1. Gemianus, etc. Alias vocatus Geminus de eo Hieronymus, lib. de Script. Eccles., cap. 75, Geminus, ait, Antiochenæ Ecclesiæ presbyter pauca ingenii sui monumenta composuit, florens sub Alexandro principe, et episcopo urbis suæ Zebenno. De Hippolyto vero cap. 71 hæc inquit: Hippolytus cujusdam Ecclesiæ episcopus (nomen quippe urbis scire non potui), idcirco etiam a Dextro omittitur, rationem Pasche temporumque, canones scripsit, usque ad primum annum Alexandri imperator. et sedecim annorum circulum, quem Græci izzaidenasτnpida vocant, reperit, etc. Quibus catalogus librorum ejusdem continetur. De Beryllo autem hæc scribit cap. 70: Beryllus Arabic Bostrenus episcopus, cum aliquanto tempore gloriose rexisset Ecclesiam, ad extremum lapsus in hæresim, quæ Christum ante incarnationem negat; ab Origene correptus scripsit varia opuscula, et maxime epistolas, in quibus Origeni gratias egit, etc. Claruit sub Alexandro Mammeæ filio, et Maximino, et Gordiano, qui ei in imperium successerunt. De eisdem tribus Scriptoribus agit hoc anno Eusebius in Chronico, iisdem fere verbis atque Dexter.

2. In Lusitania, etc. Tres olim urbes fuere in Hispania Salaria nuncupatæ, quarum altera in Oretanis supra Oreton Germanorum sita fuit, altera in Bastetanis ad confinia regni Valentia. Utriusque meminit Ptolomæus in tabula Tarraconensis Hispaniæ. Fuit et alia in Lusitania, que in codice Ptolomæi Salatia vocitatur, et fuisse dicitur ad littus Oceani infra Barbarium promontorium, non longe ab ostio Callepodii fluminis, quo loci nunc Setubal conspicitur. Hic igitur testimonio Dextri, illustre subiere martyrium Gracilianus et Felicissima, quorum celebris est memoria apud Usuardum die 12 Augusti, sub his verbis: In urbe Phalari primum ora pro Christo lapidibus contusa, dehinc passio SS. Graciliani et Felicissimæ virginis, quorum

gladio percussi, opłatam martyrii suscepere palmam. Equilinus libro xi, cap. 130, num. 213, eorumdem meminit inquiens: Gracilianus et Felicissima virgo in urbe Phalari passi sunt pridie idus Augusti, id est, die 12 ejusdem. Cæterum mendum irrepsit in

A. C. 234. Alexander imperator egregie pius in matrem Mammeam.
235. Origenes ex Alexandria ad Cæsaream Palæstinæ abiit.
237. Alexander imperator occiditur Maguntiaci tumultu militari.
238. Maximinus miles gregarius sine auctoritate senatus eligitur.
239. Maximinus in Ecclesiam catholicam persecutionem movet.
240. Maximinus a Pupieno Aquileiæ in Italia occiditur.
241. Gordianus eligitur imperator, occisis Pupieno et Gabino Romæ.
243., Gordianus nimis adolescens Parthorum acies exsuperat
244. Philippus præfectus prætorio Gordianum prope Romam necat.

BIVARII COMMENTARIUS.

A. R. 935.

986.

988.

989.

$90.

991.

992.

994.

995.

eum invitavit, et diu tenuit: sed et illud quod ad Mammeam matrem Alexandri imperatoris religiosam feminam rogatus venit Antiochiam, et summo honore habiAlex. lisdem pene verbis scribitur

tus est.

[ocr errors]

A. C. 237. in Chronico Eusebii, cui Baronius subscribit, dum asserit hoc anno Alexandrum occisum, cum imperasset annos 13, dies 9, occubuisseque Maguntiæ, nobili Germaniæ urbe, quæ Maguntiacum a Cornelio Tacito, Ammiano, Alexandrino, Ptolomæo, Orosio et aliis vocitatur.

[ocr errors]

A. C. 238. Maximinus, etc. Quod hic dicitur miles gregarius, Eusebius latinitate donatus a S. Hieronymo, ex corpore militari, exponit, sic enim ait: Maximinus primus ex corpore militari sine Senatus auctoritate, ab exercitu imperator electus est. Id vero ex Lampridio et aliis satis constat.

A. C. 239.- Maximinus in Eccles., etc. Eusebius in Chronico hoc ipso anno sic habet: Maximinus

utriusque codicibus, dum pro urbe Salaria, urbem A Firmilianus Cæsarea episcopus cum omni Cappadocia Phalarim habent, quod in causa fuit, ut quidam legerent Falari in Piceno, cujus scilicet Plinius meminit libro 1, cap. 15; sed cum id minus aliis placeret, pro Falari, seu Phalari, posuerunt Faleriæ ; quod primus omnium Petrus Galesinus fecisse videtur in suo Martyrologio: sed in Notis solum citat Usuardum, qui tamen non ita scribit; et nihilominus fatetur codices mss. carere urbis nomine. Ei subscripsit card. Baronius, et in Romano Martyrologio de novo scripsit, Faleriæ in Tuscia passio SS. Graciliani, etc., non alio motus, quam monumentis Ecclesiæ Castellana in Tuscia (ubi sanctorum martyrum pignora servantur ) quæ habent Faleriæ, et non Falari, nec Salariæ. Sed vero cum non sit quo probetur illorum monumentorum certam esse et infallibilem lectionem, non possumus Dextri vetustissimum rejicere testimonium. Quinimmo eo ipso, quod sanctorum martyrum corpora minime Faleria servantur, sed in ejusdem provinciæ civitate Castellana, satis convincitur, non occubuisse Faleria, sed B in alia longe posita regione; corpora enim sanctorum non transferuntur facile de loco in locum, nisi ut serventur tutiori, tempore generalis provincie devastationis, aut persecutionis: quemadmodum de sanctis Hispania in Sarracenorum clade factum fuit et tunc etiam credimus translatos fuisse SS. Gracilianum, et Felicissimam ab urbe Lusitania Salaria in Castellanam Tuscia. Sed vero Hispaniæ Salaria eversa et in oblivionem data, codices mutati sunt, et martyres apud Faleriam occisi crediti, utpote notam civitatem, qui tamen longe admodum positi, Salariæ cœlo nati fuerant. Certe si Faleria martyres essent, aliquando a Castellana urbe repctisset Faleria depositum suum; quod tamen nullatenus fecisse cognoscitur; quinimmo ignoravit semper esse suos. Congaudendum igitur Dextero est, qui lucem in tanta nobis attulit caligine.

A. C. 234.— Alexander, etc. Non multum discrepant hæc ab Eusebii verbis, qui in Chronico hoc anno sic habet: Alexander in matrem Mammeam unice pius fuit, et ob id omnibus amabilis. Collegia instituit, in quibus Mammena puellæ, et Mammeani pueri in memoriam matris alerentur, ut Lampridius scribit anno Urbis 984; ædificavit etiam Maumeum Ontem super Anienem fluvium, qui hodieque Ponte Mammolo vocatur, tertio ab Urbe lapide: de quo Joquitur Cicero lib. de claris Oratoribus. Fuisse vero Mammeam Christianam testatur Orosius lib. vii, cap. 18, inquiens: Cujus mater Mammea Christiana Origenem presbyterum audire curavit, quod itidem innuere videtur Hieronymus infra citandus.

A. C. 235. — Origenes, etc. Meminit ejusdem itineris Origenis Eusebius hoc anno in Chron. et Hieronymus lib. de Script., c. 64 : Cum jam, inquit, media esset ætatis Origenes, et propier Ecclesias Achaia quæ pluribus hæresibus vexabantur, sub testimonio Ecclesiasticæ epistolæ, Athenas per Palæstinam pergeret, a Theoclisto et Alexandro Cæsareæ et Hierosolymorum episcopis presbyter ordinatus, etc. Et inferius: Quania autem gloriæ fuerit, hinc apparet, quod

adversus Ecclesiarum sacerdotes persecutionem facit.

Fuit hæc sexta in ordine earum, quas Ecclesia catholica perpessa fuit, ut ipse fatetur Dexter inferius ad annum Domini 260. Consule Orosium cap. 19, lib. VII.

A. C. 240. Maximinus a Pupieno, etc. Ita quoque scribit Eusebius anno præsenti, a quo multa eorum, quæ ad imperatorum historiam pertinent, Dexter mutuo accepisse conspicitur. Ducebat Pupienus antiquam originem a Gadibus Hispaniæ, ut ex vetustioribus notavit Morales ad annum Christi 239.

A. C. 241. · Gordianus, etc. Consonant his, quæ scribunt Julius Capitolinus, Paulus Orosius lib. vi, cap. 19, et Eutropius item lib. vII. Eusebius quoque in Chronico, cujus sunt illa verba: Gordiano Romam ingresso Pupienus, et Galbinus (Alias Balbinus) qui imperium arripuerant, in palatio occisi sunt.

[blocks in formation]

A. C. 243. Gordianus, etc. Id etiam Eusebius testatur hoc ipso anno. Gordianus Saporem PersaCrum regem vicit, Syria expulit, Antiochiam recepit, Carras et Nisibim subegit; qua de re scribunt Orosius, Capitolinus et Eutropius superius citati. A. C. 244. Philippus, etc. Nonnulli Baronius sequitur, sex annos Gordianum imperasse docent, videlicet ab anno Domini 239 quo in Africa imperium arripuit, usque ad 246 quo a Philippo occisus occubuit. Cæterum Dexter solum de Gordiano egit ab ejus electione, quando nimirum sublatis de medio Pupieno et Galbino solus regnare cœpit; incidit autem electio in annum Domini 241. Ejus autem mortem non in annum 246, sed in annum 244 incidisse, præter Dextrum docet Eusebius in Chronico. Erat Philippus prætorio præfectus, cum occidit Gordianum a cæde Parthorum in patriam revertentem fuitque ad Christi fidem conversus cum filio suo Philippo a S. Pontio martyre, qui ad Gallias postmodum prædicationis gratia profectus, Nici.e martyrium passus fuit. Ascivit autem Philippus in regni consortium filium itidem Philippum dictum anno Domini 247, ut Eusebius in Chronico annotatum reliquit.

D

A. C. 245.

Pomp. Paulatus, episcopus Toletanus, Vincentio quoque Toletano succedit; vir A. R. 996. eloquens et pius, sedit annos XXXVI.

246. Osca in Vescetania sancti Christi martyres Orentius, et Patientia patres sancti martyris, et archilevitæ Laurentii, Romæ passi; et S. Orentii confessoris, et episcopi Auxitani.

[ocr errors]

BIVARII COMMENTARIUS.

997.

Jam quod ad Laurentium spectat, in Vita sancti Laurentii olim in Ecclesiis legi solita, quam ex vetustissimis mss. codicibus Surius excudit (horum duos in membrana descriptos legi in Vaticana bibliotheca pluteo 27 numeris (ut reor) 1192 et 1194), sic legimus Dixitque ei Cæsar, Edic nobis genus tuum? B. Laurentius respondit : Quod ad genus attinet, Hispanus sum, Romæ autem nutritus, et eruditus, atque a cunabulis Christianus, doctus omnem legem sanctam et divinam. Eadem prorsus verba habet Ado in suo Martyrologio die 10 Augusti. Equilinus vero lib. vII, cap. 43: Hic (inquit) genere Hispanus et Beati Sixti II discipulus fuit. Hieronymus Vida in hymno S. Laurentii, cujus initium, Tantane te juvenum, sic ait:

A. C. 245. Pomp. Paulatus, etc. Successisse A thesauri Concionatorum ad diem 10 Augusti de Paulatum Vincentio in prima sede Toletana habemus sancto Laurentio inquit: Fuit natione Hispanus, ex ex Catalogo episcoporum ipsius a Loaysa edito in civitate Oscæ ex regno Aragoniæ, cujus parentes, vitomo Concil. Hispaniæ tametsi ibi non assignentur delicet Orentius et Patientia sancti fuerunt, de quibus anni, quibus uterque sedit; ut hoc Dextro debere- etiam prædicta Ecclesia officium celebrat. De eisdem mus, sicut et nomen Pomponii. Hoc igitur anno agunt Morales, Marieta et alii. 245 mortuum fuisse Vincentium Toletanum antistitem constat, ex eo quod iniit pontificatum anno 222; sedit autem annos 23. Quod vero Dexter superius notavit obiisse Meviæ, idcirco credimus accidisse, quod ob reverentiam S. Vincentii episcopi Mevitani, et insignis ac primi ejus nominis in Hispania martyris, sæpe Meviam invisere consueverit, ut cujus nomenclatura insigniebatur, meritis fulciretur. Egimus de S. Vincentio Mevitano ad annum 100. De Pomponio Paulato addit Maximus in Chronico ann. 612 : Celebris est memoria Pomponii Paulati Toletani pontificis per Hispanias, ad quem scripsit sanctus Cyprianus Carthaginensis, magnusque fuit usus amicitiæ et consanguinitatis cum Narcisso (Bracarensi episcopo, de quo postea). De genere autem Paulati hæc subinfert: Fuit hic apprime nobilis, frater Pomponii Bassi consularis, bis consulis : patruus alterius Pomponii Bassi, etiam consularis. Habet Cassiodorus Pomponium Bassum iniisse consulatum cum Aurelio Fusco anno Urbis 1010, Christi 259. De Paulato iterum inferius ad annos 285, 286 et 430. Irrepserat codici Dextri hoc loco mendum, quo Pomponius vocaretur Paulatus, vel Palmatius; cum tamen Palmatius longe alius pontifex fuerit, qui sedit Toleti post Sintitionem anno 472, de quo M. Maximus in Chronico.

B

A. C. 246.Oscæ, etc. Fulget hodieque Oscensis urbs in regno Aragoniæ, qua parte olim llergetes Vescetanis, sive Autetanis, confines erant: quod fuit in causa, ut Osca quibusdam in Vescetanis vel Autelanis, ut Dextro, nonnullis vero in llergetibus, ut Ptolomeo, fuisse videatur. Præstanda potius fides Dextro, qui non longe natus fuit. Hodie Huesca nuncupatur, academia perillustri, et sede episcopali or- C nata; multo tamen nobilior sanguine civium suorum SS. Órentii et Patientiæ, ac sacris beatorum conjugum pignoribus : et quod gloriam humanam omnem superat, natali magni illius toto orbe martyris celeberrimi, Romanæ Ecclesiæ archilevite Laurentii Oscæ siquidem in Vescetania natus est, parentibus sanctis martyribus Orentio et Patientia, fratremque habuit patris sui nomine insignitum, qui in Galliis civitati Auxitanæ episcopus præfuit, et sanctitate clarus, confessoris titulum adeptus, festivis gaudiis celebratur in terris kalendis Maii; qua die in Martyrologio Usuardi et Romano nomen ejus legitur. Romanum sic habet: Ausci sancti Orentii episcopi ; Usuardus paulo locupletius, Apud civitatem Auscium sancti Orentii episcopi, qui virtutibus ornatus, sancio fine quievisse scribitur. Agit de eodem Ado in Martyrologio, sed falso putat eum fuisse episcopum Tolosanum. Quod ad Laurentii, et Orentii parentes spectat, nonnulli ipsorum ignorantes martyrium, de D eis sub confessorum titulo festum celebrarunt. Dextri vero testimonio constat martyrium passos fuisse anno Domini 246 in persecutione Maximini et Gallieni. Idque Romanum Martyrologium profitetur, quod eisdem Maii kalendis hæc habet: Osca in Hispania sanctorum martyrum Orentii et Patientiæ. Ubi Cardinalis Baronius ait: In flore sanctorum Hispaniæ ex veteribus monumentis Oscensis Ecclesiæ, leguntur hi parentes fuisse sancti Laurentii martyris, Auctor

Prosequererque tuas non ficto carmine laudes,
Ut genere haud humili terra prognatus Ibera
Parvulus et dulcem patriam, charosque parentes
Liqueris, Italiæ captus florentis amore, etc.

Dum vero ad martyrium tenderet :

Ibat ovans, cupidus ceu pactæ it conjugis olim
In thalamos juvenis primæ ad nova gaudia noctis.
Si quando tamen in ripa subsistit amœni
Tibridis, aspectans auras, colique profunda
Solis ad occasum versus, Non te amplius, inquit,'
Aspiciam, dives regnis Hispania opimis,

Nec vos, o patriæ fluvii charique parentes,
Qui spem forte mei reditus agitatis inanem.
Accubiturum super craticulam dixisse :

Rursus ait, cœlum aspectans, solemque cadentem :
Ardua coeli equitans sol, splendorque alme diei,
Quandoquidem properas te gurgite tingere Ibero,
Quos nunc longinquis Hispania dividit oris, etc.
Ac demum in hymno qui incipit, Huc ades, etc.,
Laurentium alloquitur, ut veniat :

Seu Tagus te nunc, patriæque fines
Detinent dulcis, etc.

Qua vero occasione Romam adierit, refert S. Vincentius Ferrerius in serm. de eodem martyre, inquiens: Dico primo, quod B. Laurentius sicut ai bor bona in horto sanctæ Ecclesiæ plantata fecit fructum de abstinentia personali, quia semper abstinuit a vitiis et peccatis, el a vanitatibus mundi, in tribus locis: primo in civitate Oscha, secundo in Cæsaraugusta tertio in Roma. De primo sciendum est, quod ipse fuit de Oscha natus, de magno genere; et licet in domibus magnorum fuisset nutritus. Secundo abstinuit in Casaraugusta, quia quando habuit discretionem, dimissa domo patris abiit ad Cæsaraugustam ad studendum. Tertio ivit P mam; et ecce S. Sixtus papa vadens ad celebrandum. concilium Toletanum, fecit transitum per Cæsaraugustam, et audita fama B. Laurentii vocavit eum, et scita sua sanctitate duxit eum secum, etc. Vincentio autem mire consonat Petrus Rossetus Gallus scriptor, et sui temporis poetarum facile princeps dum ejus heroico, elegantissimoque carmine Vilau scripsit, sub Laurentiadis nomine; inter alia vero scripsit:

Talia quærenti posita formidine lethi,
Ocius hæc stabilis reddit Laurentius heros;

A.C.248. S. Melchiades, qui postea fuit Romanus pontifex, in Hispania nascitur.
249. Regnantibus Philippis fuit Romæ millenarius annus, ob quam celebritatem innume-
rabiles in circo bestia occisæ, et ludi theatrales tribus diebus, ac noctibus, populo
pervigilante, cum magno apparatu et hilaritate civium Romanorum exhibiti.
252. Philippus Senior Veronæ, Romæ vero Junior occisus est.

BIVARII COMMENTARIUS.

Terra mihi prinos Hispania præbuit ortus,
Sacrorum antistes fidei dum foedera nostræ
Ultima in Hesperia Sixtus clamore referret,
Quem nuper gladio insontem pressistis acerbo.
Insignem Christum novi, cultusque salubres
Atque olim sacri laticis caput abluit unda,
Ille huc me puerum postremis duxit ab oris,
Hesperiæ ætatem pariter regnante Philippo
Egimus. Antistes Sixtus pia Maximus aris
Thura dabat, elc.

Idem vero Rossetus in Panegyrico Salazariorum,
Tristando Salazario archiepiscopo Senonensi dicato,
lestatur illustrissimam Salazariorum in Hispania
progeniem olim Numantiæ floruisse, et gloriose Ro-
manis restitisse; inde vero in magnam crevisse gen-
tem, habuisseque præ cæteris stirpis suæ filium B.
Laurentium:

Præterea ipse Salazaria de gente requiras, etc.
Post ingens crevit genus; hinc Laurentius ortus,
Qui prunas in crate tulit.

Sed unde id acceperit, non prodit. Constat vero Sa-
lazarios præcipuum semper tutelarem præ cæteris
habuisse S. Laurentium, nonnullosque vetustiorum
de ejus consanguinitate gloriari.

Nec silendum, quod Marinæus Siculus lib. v refert: Cujusdam, ait, Hispaniæ ducis filium fuisse ferunt, quem dæmon infantulum e cunis in nemus asportaverat; sed B. Sixtus pontifex, cum in eadem provincia prædicaret, sub quadam arbore lauro divinitus inveniens eum, Laurentium vocavit, et diligenti cura nutriri, ac doceri jussit, quem adultum secum Romam perduxit: ubi postea factus pontifex constituit eum archidiaconum. Lege Vaseum in Chronicis, ut cæteros omitiam Hispanicarum rerum scriptores. Quid plura? Mihi dubium non est, quin et Prudentius in hymno sacro meminerit urbis patrie S. archilevita, cum ad calcem illius, Martyrem alloquens,

dixit :

Nam subdit:

Ceu præsto semper adsies,
Tuosque alumnos urbicos,
Lactante complexus sinu
Paterno amore nutrias.

Hos inter, o Christi decus,
Audi et poetam rusticum, etc.

A qui poeta tunc temporis non erat inter Romanos,
sed inter Hispanos; nam Paulo ante dixerat:

Nos Vasco Hiberus dividit,
Binis remotos Alpibus.

Sed de re apud omnes compertissima satis hæc dicta

sint.

B

A.R.999.

1000.

1003.

A Hispanicæ monarchiæ, a Sarracenis mutato nomine Madrid seu Matritum nuncupatur, in quam rem universitas modernorum scriptorum conspirat, tametsi Julianus Petri in suo Chronico reluetetur; loquens enim de obitu S. Isidori Agricola recens in numerum sanctorum ascripti, ait : Anno Domini 973. Hoc anno moritur Mageriti (sic Matritum nuncupat) quod a quibusdam falso dicitur Mantua Carpetanorum, sanctus Isidorus Agricola, vir pius et charitate fervens, 28 Novembris, vivens, mortuusque, miraculis multis celeberrimisque tota Hispania clarus. Ipse nihilominus Julianus ad annum 245 quod spectat ad Melchiadis patriam omnimodis Dextro subscribit; Miltiades, ait, qui postea fuit papa, nascitur in Hispania (sed patribus Africanis) apud urbem Mantuam Carpetanorum. Habemus etiam pro eadem veritate R. P. Alphonsum Chaconium in vita ejusdem pontificis: et eruditum admodum virum, et amicum nostrum Ægidium Gundisalvi Davila regium chronologum, in speciali, quam nuper cudit, Madritia historia. Sed ne suspicio aliqua oriri possit ex prædictorum auctorum patria, et ne ob Hispaniae amorem id scripsisse putentur, cum omnes Hispani sint; dabo etiam pro eadem Gallum auctorem certe gravissimum, et onini suspicione carentem; Primum Cabilonensem episcopum, qui in sua Mappa mundi spirituali, dum de Mantua Carpetana agit, hæc scribit: Mantua Hispanic Tarraconensis mediterranea civitas. Hic Melchiades papa ortus, Romæ sub Maxentio martyr. Addam et siculum auctorem, ne Italia veritatem hanc siluisse videatur. Is est Franciscus Maurolicus in topographia Christi martyrum suo Martyrologio subjuncta, ubi verba Primi Cabilonensis refert, et amplectitur. Fuisse inter Hispaniam et Africam olim frequentem admodum navigationem et communicationem multa sunt quæ convincant; nam ab urbe Hispaniæ Legionensi in Africam abductus S. Marcellus centurio, martyrium passus fuit Cæsareæ Mauritanæ : a Cæsarea C vero eadem sancti martyres Felix, et Cucuphas Hispaniam adeuntes Gerundæ pro Christo necati sunt. S. Paschasius cum sociis Salmanticæ natus, in Africa sub Genserico rege Ariano cervices obtulit. Mitto S. Fulgentium Ruspensem antistitem in Africa. Toleti tamen in Hispania natum : de quo suo loco cum M. Maximo Dextri continuatore dicturi sumus. Mitto causam Felicis et Basilidis Hispanorum, quæ a S. Cypriano Carthaginensi agitata est; et magnos illos Augustini discipulos Paulum Orosium, Eucharium presbyterum, Hectorem Ferrandum et alios, quoniam inferius de eis acturi sumus. Dum tamer illud certum sit, et omnibus probetur, multos ex Africa olim in Hispaniam commigrasse, sive commercii gratia, sive alterius negotii, quod inter vicinas provincias mutuam civium translationem causare potest inter alios autem, non minoris notæ, fuisse sancti Melchiadis parentes, qui Mantuam Carpetanorum profecti, tanti filii nativitate donati fuerunt.

A. C. 248. S. Melchiades, etc. Novum alicui videbitur, quod magnum illum Melchiadem Romanæ, et universalis Ecclesiæ pastorem, quem omnes hactenus Afrum scripsere, Dexter in Hispania natum proferat. Sed aliud est Afrum fuisse origine, aliud vero in Hispania ortum utrumque vero inferius D Dexter fatetur, dum ad annum Domini 299 inquit : Melchiades genere Afer, in Hispania urbe Mantua Carpetanorum ortus; floret Romæ gloria sanctitatis et doctrinæ. Quod igitur Melchiades ab Africa originem suam traxerit non negamus: simul tamen asserimus ortum in Hispania fuisse, videlicet Mantuæ, quæ olim nobilis provinciæ Carpetanæ urbs fuit (ut in Labula Tarraconensis Hispaniæ apud Ptolomæum videre est), nunc vero totius caput Ilispanix, et

A. C. 249. Regnantibus Philippis, etc. Pecu. liari Dei providentia effectum est, ut Roma niillenarium conditionis suæ sub Christianis principibus celebraret. Qua de re lege cardinalem Baronium tomo, et Eusebium in Chronico, qui pene eisdem verbis atque Dexter, rem istam narrat. Lege etiam acta S. Pontii martyris apud Surium tomo VII die 14 Maii. A. C. 252. 1. Philippus, etc. Refert Eusebiu

-

« PoprzedniaDalej »