Obrazy na stronie
PDF
ePub

nobilitate et martyrio conspicuam Philetum, ac A ciens', speciali titulo Ciceronem vocat suum: Quod

Lædam sacros conjuges, ac sui senatus vertices, cum filiis, et LV sociis martyribus, præsules multos, sanctitate spectabiles martyriique laurea insignes, Etherium S. Jacobi discipulum: Severosque duos, et egregium Christi confessorem Theodosium, Etherii successorem; ut interim silcam S. Cucuphatem martyrem, quem Africa quidem mundo protulit, sed Barcinon Christo reddidit; et alios multos quorum nomina sunt in libro vitæ. His sideribus velut in firmamento nobili consistentibus, addita sunt Barcinoni ad decorem duo alia, cæterorum concives, pater ac filius: Pacianus, inquam, et Dexter. Quidni eos sidera dixerim, quos claros doctrina et dignitate testatur Hieronymus, et tamen Danieli dictum fuit: Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in per- B peluas æternitates? De Paciano Hieronymus: Pacianus Barcilona episcopus, castitate, inquit, et eloquentia, et lam vita, quam sermone clarus; et de Dextro, Dexter Paciani, de quo supra dixi, filius, clarus apud sæculum, et Christi fidei deditus. Sane S. Pacianus cum nondum esset episcopus ex legitima uxore suscepisse Dextrum, illud convincit, quod inter cæteras animi ac corporis dotes castitas ejus singulari præconio a Hieronymo commendatur. Pacianus (ait) castitate et eloquentia clarus, quod de macho, quantumcumque pœnitente, dici non posset. Nobilitatem generis illa indicant verba flieronymi : Clarus apud sæculum, præsertim Dextri laudes adhuc juvenis concernentia, eo videlicet dicta tempore, quo vigesimum tertium agebat annum, ut mox videbimus. C Erat etiam sanguine conjunctus Paulo Orosio, vel ipso Dextro fatente ad annum Domini 417: Paulus, inquit, Orosius, Fl. Orosii filius, consanguineusque Paciani patris mei, civisque Tarraconensis. Orosiorum autem gens nobilitate insignis fuit, utpote quæ Roma in basilica S. Eusebii propriam sepulturam habuit. Nec solum Tarracone et Romæ, sed etiam tota Lusitania illustris, et toto orbe conspicua reddita est, ut Maximus Cæsaraugustanus episcopus scribit ad annos Domini 471 et 602. Porro Pacianus pater, uxore destitutus, vel forsan (quod illa frequenter ferebant tempora) ab ea separatus, redditusque Ecclesiæ, verbo et exemplo oves sibi commissas mirifice pavit, et a luporum furentum incursu (Novatianos, et Arianos loquor) non solum verbo, sed etiam scriptis de- D fendit, quorum adhuc cum doctrina miramur eloquentiam, nimirum in Epistolis ad Symphorianum datis in parænesi de pœnitentia, et opusculo de Baptismo; sanctitatemque veneramur cum Romana et universali Ecclesia, quæ nomen ipsius in catalogo sanctorum legit ad diem 9 Martii. Natus est autem Fl. Lucius Dexter anno a natali Domini 368, ut colligere licet ex eo quod ad calcem Chronici scribit, se, anno Christi 440, ætatis egisse suæ LXXII.

Sed quos non profectus Dexter faceret sub tanto parente? In humanioribus litteris juventutem exercuisse, Hieronymus in prologo libri Scriptorum ecclesiasticorum manifestat, dum ad illum verba fa

Cicero, inquit, tuus, qui in arce stetit eloquentiæ, non est facere dedignatus in Bruto, oratorum Latinæ linguæ texens catalogum, et onus ipsum quod Ilieronymo imposuit adhuc juvenis provocans illum, ut, ad Suetonii exemplum, claros fidei Christianæ oratores, et insignes Ecclesix Doctores brevi catalogo astringeret, et quod ille in enumerandis gentilium litterarum viris illustribus fecerat, ipse in nostris faceret : et præsens Chronicon eloquentiam hominis cum pietate conjunctam clamat : nam ita humanis vacabat litteris, ut ecclesiastica historiæ sedulo incumberet.

Cæterum adolescentiæ metas nondum excedens, sacramentis militaribus implicatur; quod genus vitæ eo præsertim tempore nobilium virorum filiis toto Roman. imperio charum erat, et præcipue in Hispania, quod magnum illud orbis decus Theodosius senior, vere in cunctis Magnus, inde ad imperii fastigium tunc evectus fuerat, anno Christi CCCLXXIX. Sub tanto igitur principe Dexter militiam secutus, et nobiles in ea faciens progressus militaribus gradatim honoribus sublimari : et ita tandem ad præfe cturam prætorii Orientalis Imperii, quod summum erat munium, conscendere meruit. Annos natus non amplius xvII Theodosio imper. adhæsisse par est credere, quando x imperii simul cum Arcadio filio Cæsare, et Valentiniano Augusto, Maximum tyrannum debellaturus in Italiam descendit: sequentique cum eisdem Romam ingressum; et inde in Orientem profectum. Verum enimvero ita rebus militaribus addictus erat, ut litteris quandoque pro opportunitate vacaret; in Orientis autem profectione viros doctissimos, sanctissimosque consuluit, audivitque quo temporis Constantinopoli florebat Joannes Chrysostomus, in Cypro Epiphanius, Neocæsarea Gregorius, Cyrillus Hierosolymis, Edessa in Syria Ephrem, Nisa Gregorius alter, Basilii frater, ut Sophronium et alios præteream: præ cæteris tamen Hieronymo usque ad amicitias usus est; uti ex secunda ipsius ad Rufinum Apologia liquet, dum inquit: Cum Dexter amicus meus qui præfecturam administravit prætorii, etc. Ad hoc vero necessum fuit, non semel aut iterum eum convenire, sed frequenter familiari ipsius in Bethlemitico secessu, frui colloquio, et absentem multoties per litteras ad diversa studia provocare. Habemus ejus rei nobile argumentum, librum de Scriptoribus ecclesiasticis. Cum enim tot, taliumque Doctorum scriptis Christianus orbis sibi eo sæculo vehementer illustrari videretur, in quorum comparatione gentilium philosophorum ac rhetorum subtilitas et eloquentia viluerat, dolebat nimium, Christianis gentiles passim rusticitatem objicere; nullos Ecclesiam philosophos, aut rhetores, nullos Doctores habuisse, utpote a rustica simplicitatis hominibus fundatam, seu a quibusdam piscatoribus præcipue edoctam. Hinc Dexter de Hieronymi sufficentia confidens, qui pene omnes auctores sive ecclesiasticos, sive profanos, Græcos et Latinos legerat, tantum ei opus imponit, operæ pretium

ipsum facturum affirmans, si Doctorum omnium, qui A quanti et quales viri eam fundaverint, exstruxerint, et

vita et scriptis Ecclesiam Dei illustrassent, nomina,
et lucubrationes, more catalogi, ad unum brevius-
culum volumen encomiastice reduceret : ut cum
gentiles rhetorum ac poetarum suorum catalogum
nobis objicerent, quem Suetonius Tranquillus, libro
de illustribus Grammaticis edito confecerat, Catholici
suorum catalogum promere possent, et gentiles quos
inscia vetustas venerabatur, imperitia et ignorantiae
redarguere. O dignam Christiani et docti viri cogi-
tationem! o animum nobilem! Quid mirum si non
solum clarus apud sæculum, sed etiam, quod in saccu-
lari homine rarum est, Christi fidei deditus, dicatur?
Sane quod Doctorum Ecclesiæ catalogo fruamur,
Dextro v. c. debemus : nam ejus hortatu S. Hiero-
nymus provinciam eam suscepit; cujus deficiente B
lucubratione, innumeros antiquorum Doctorum,
quorum modo operæ non exstant, necessum fuisset
ignorare. Annuens igitur Dextri desideriis Ilierony-
mus non solum catalogum cupitum confecit, sed et
librum ipsum Dextro dicavit, et epistolam libro præ-
posuit, videlicet:

HIERONYMUS DEXTRO.

Пlortaris, Dexter, ut Tranquillum sequens, ecclesiasticos Scriptores in ordinem digeram; et quod ille in enumerandis gentilium litterarum viris fecit illustribus, ego in nostris faciam : id est, ut a passione Christi usque ad decimum quartum Theodosii imper. annum omnes qui de Scripturis sanctis memoriæ aliquid prodiderunt, tibi breviter exponam. Fecerunt quidem hoc idem apud Græcos Hermippus Peripateticus, Antigonus Carystius, Satyrus doctus vir, et longe omnium doctissimus Aristoxenus Musicus: apud Latinos autem Varro, Santra, Nepos, Hyginus, et, ad cujus nos exemplum vis pro ocare, Tranquillus. Sed non mea, et illorum similis est conditio: illi enim veteres historias, annalesque replicantes, potuerunt quasi de ingenti prato parvam opusculi sui coronam texere : ego quid acturus sum, qui nullum prævium sequens, pessimum (ut dicitur) magistrum memetipsum habeo? Quamquam Eusebius Pamphili in decem Ecclesiastica historiæ libris, maximo nobis adjumento fuerit: et singulorum de quibus scripturi sumus volumina, ætates auctorum suorum sæpe testantur. Itaque Dominum Jesum Christum precor, ut quod Cicero tuus, qui in arce Romanæ stetit eloquentiæ non est facere dedi. gnatus in Bruto, oratorum Latinæ linguæ texers catalogum, id ego in Ecclesiæ illius scriptoribus enumerandis, digne cohortatione tua impleam. Si qui autem de his qui usque hodie scriptitant, a me in hoc volumine prætermissi sunt, sibi magis, quam mihi debent impulare: neque enim celantes scripta sua, de his quæ non legi nosse potui; et quod aliis forsitan sit notum, mihi in hoc terrarum angulo fuerit ignotum. Certe cum scriptis suis claruerint, non magnopere nostri silentii dispendio suspirabunt. Discant ergo Celsus, Porphyrius, Julianus, rabidi adversus Christum canes, discant eorum sectatores, qui putant Ecclesiam nullos philosophos, et eloquentes, nullos habuisse Doctores;

C

D

ornaverint, et desinant fidem nostram rusticæ tantum simplicitatis arguere, suamque potius imperitiam agnoscant. Hactenus Hieronymus Dextro.

Agebat eo tempore Dexter annum ætatis xxIII et licet adolescentia metas non excessisset, animo tamen canus senem studiis præ se ferebat; unde et cœperat Chronicon suum Historiæ omnimodæ in gratiam ejusdem Ilieronymi texere; quo nimirum ad catalogum scriptorum ordiendum, ipsum excitaret : tametsi rebus militiæ, et imperatorum servitio longo tempore intentus, ingentique memoratarum rerum varietate detentus, finem ipsi nisi post multos annos non valuerit imponere: quando scilicet senio confectus, quietem domi suæ, exteris rejectis muniis, philosophiæ Christianæ exercendæ gratia quæsivit. Inde factum est, ut Hieronymus ejus libri in suo catalogo meminerit, quem anno Domini 393 confecit, et nihilominus ultimam manum imposuerit suo Dex. ter anno Domini 450 post Hieronymi mortem, ut ex prologo liquet. Quamquam id quoque probabile admodum sit, non eo anno, quo catalogus a Hieronymo elaboratus fuit, Dextri historiam in eo insertam fuisse, sed post aliquot annos, quando videlicet ad ejus notitiam pervenit Dextri lucubratio, et dedicationis propositum; quemadmodum et alios paulatim inseruisse successu temporis, sibi ante incognitos, suo loco dicturi sumus.

Crebrescente ejus fama, tandem ab Arcadio qui Orientis imperium a Theodosio parente hæreditario jure susceperat, ad præfecturam prætorii Dexter evectus est, cui nulla erat toto imperio dignitas œqualis, utpote unde multos ad coronam imperii vocatos ex historiis scimus. Quo anno præfecturam prætorii Dexter præcise inierit non constat; hoc unum tamen liquet, anno Christi Domini 403, quo videlicet S. Hieronymus secundam ad Rufinum dedit Apologiam, præfecturam jam suam explevisse, cum tamen anno illo 393 quo catalogum scriptorum perfecit, nondum ad eam ascendisset: in catalogo enim illo non co titulo a Hieronymo honoratur, sed simplici usus est nomine: Hieronymus Dextro. Hortaris, Dexter. In Apologia vero, Ante decennium, inquit, cum Dexter amicus meus, qui præfecturam administravit prætorii, me rogasset, ut auctorum nostræ religionis ei indicem texerem. Trigesimo (reor) ætatis suæ anno prætorii præfectus factus fuit : et 33 jam præfectura perfunctus tantopere Hieronymum familiari colloquio et scriptis convenerat, ut ab ipso amici titulum merucrit.

Rebus prætorii feliciter administratis, et multis annis in servitio Augustorum Arcadii, et Honorii, ac junioris Theodosii confectis, tandem de eorum licentia in patriam revertitur; ubi tamen quiete optata non diu potiri datum fuit, nam ad regimen Toletanæ urbis assumptus, nonnihil studia cœpta intermittere coactus est. At nec sic omnino ab illis destitit, sed pro temporis opportunitate, antiqua Toleti Tabularia scrutari (quæ sibi admodum proficua fuisse fatetur)

et biennio toto illud suæ patriæ beneficium conferre A ita quod in Gallecia Suevorum rex Rechila, Ilerconatus est, ut inter Barcinonenses et Toletanos in

tima ac familiaris necessitudo contraheretur, cujus rei perhibet ipse testimonium in Chronico inquiens: Maxima Toletanorum cum Barcinonensibus necessitudo contrahitur, ex quo civitatem illam ego Dexter biennio rexi; et in tabulariis ejus urbis multa scitu digna reperisse me fateor.

:

ՏՐ

menerici successor, dominationem exerceret ; et super Gothos Theodoredus, tertius ab Ataulfo regnaret, multa que Ilispaniæ provincias possideret; nondum tamen inde Romani usquequaque ejecti erant, et spes totas recuperandi necdum amis-a: quare ultimus rei exspectabatur eventus, historia commendandus. Anno ipso 440 (auctore Idatio), Asturius utriusque militiæ dux, ad Ilispanias missus, Tarraconensium cædit multitudinem; anno quenti cometa apparere cœpit mense Decembri, subsequentem pestilentie, et præsentes bellorum plagas portendens. Asturio successor datus est Me robaudis utriusque militie dux, natu nobilis, el eloquentiae merito, vel maxime in poematis studio B veteribus comparandus, utroque titu'o, Dextro pernecessarius. Demum anno 444 Sebastianus militiæ dux, Constantinopoli fuga lapsus, et ad Thendoredum Gothorum regem veniens, conquisitam sibi, qua potuit, Barcinonem hostis ingreditur. Interea Dexter, non minus patria calamitatibus pertasus quam senio, et laboribus confectus, ab hac luce ercptus est; quod ejus continuator M. Maximus testatur inquiens: Ara Cæs. 482, anno vero Christi Domini 444. Fl. Lucius Dexter pene decrepitus obiit 10 kalendas Julii Barcinone ; vir plane doctus, prudens et pius eo certe multis præferendus, quod multa quæ ad Ecclesiæ universalis gloriam spectant, solus ipse scripto Chronico posteris patefecit, et in rebus Hispanic patriæ suæ dilucidandis plus cæteris laboravit. Floruit etiam in Poetica, ut indicat epitaphium, quod sepulcro Ataulfi regis apposuit, et marmori incidi curavit, prout hodieque ex parte visitur Barcinone; unde a Vasco, Morale, Nonio, Puiades exscriptum est: ut ab ipso Dextro ad calcem Chronici ponitur. Porro Chronicon ipsum quod a multis annis latuerat, ex parte repertum est, videlicet a nato Domino usque ad finem, cum tamen ex prologo Auctoris constet, ab orbe condito initum fuisse usque ad annum Domini 430 Prior pars a capite usque ad Christi natalem adhuc cum tincis in pulverulento alicujus bibliothecae angulo bellum gerit. Faxit Deus ut quandoque lucem videat, ad majorem sui gloriam.

Inde domum rediens omnimoda Histori e finem imposuit anno Christi 430, ætatis vero suæ 62, eamque D. Hieronymo dicavit acmisit: qui tamen ante paucos annos vitam meliorem sortitus apud Superos fuerat ; tametsi ejus rei in Hispanias fama nondum pervenerat ; nam et Idatius ejus temporis in Hispania scriptor, anno Domini 455 scribit: Quo tempore S. Hieronymus obierit, referentium sermo non edidit. Morte igitur ipsius postmodum comperta, cum liber ipse ad ejus, utpote defuncti, manus pervenire non posset, alteram ei Dexter imposuit: multi-que locis locupletavit et auxit, nam et flieronymi mortem in eo annotasse constat ad annum Domini 426, et ita tandem amico et consanguineo suo Paulo Orosio Chronicon auctum dicavit cum ultimam ei imposuisset manum anno Christi 440, currente æra Cæsaris 478, a Roma vero condita anno 1191, ætatis suæ 2, jam incipiente decrepita, ut ipse in calce Chronici asserit. Quid autem in causa fuerit, ut cum ei suscripserit anno 440, historiam nihilominus terminaverit anno 430, et totum decennium silentio involverit, ipse non explicat: existimo autem etiam in hoc Hieronymum imitari voluisse, qui ab ultima pariter de- C cennali historia in Chronico suo abstinuit : quoniam eo fine contentus (ait ille) reliquum temporis Gratiuni et Theodosi latioris historiæ stylo reservavi : non quo de vivis timuerim libere et vere scribere, timor enim Dei hominum timorem expellit, sed quoniam debacchantibus adhuc in nostra Barbaris, incerta sunt omnia. Sic prorsus de Dextro credendum, qui debacchantes Barbaras nationes, nimirum, Alanos, Wandalos, Suevos et Gothos, suismet oculis in exitium Hispaniae conspexit; quorum historia latiori stylo scribenda erat, quam Chronicon pateretur, et debaccbantibus adhuc in nostra Barbaris, incerta erant omnia. Nam tametsi ab anno Christi 409 Hispanias intrassent, ipsasque Barbari inter se divisissent,

SELECTA VETERUM TESTIMONIA DE FL. L. DEXTRO.

S. HIERONYMUS.

In libro de Ecclesiasticis Scriptoribus, pene ad finem: Dexter Paciani, de quo supra dixi, filius, clarus apud sæculum, et Christi fidei deditus, fertur ad me omnimodam Historiam texuisse, quam necdum legi. De Paciano autem dixerat: Pacianus in Pyrenæi jugis Barcilonæ episcopus, castitate et eloquentia, et tam vita quam sermone clarus, scripsit varia opuscula. Omitto epistolam nuncupatoriam ejusdem

D libri, quam supra apposui. In Apologia n ad Rufinum cap. 6: Ante decennium (ait) cum Dexter amicus meus, qui Præfecturam administravit Prætorii, me rogassel, ut auctorum nostræ religionis ei indicem texerem. SOPHRONIUS Græcus scriptor, synchronos Hieronymi.

Δεξτρος Πακιανοῦ, περὶ οὗ προείρηκα, υἱὸς. λαμπρὸς ἐν τῇ πολιτείᾳ καὶ τῇ τοῦ Χριστοῦ πίστει ἐκδεδομένος, λέγεται παντοδαπὴν πρὸς μὲ συντεταχέναι ἱστορίαν, ἣν τινα οὔπω ἀνέγνων..

M. MAXIMUS, episcopus Ca-araugustanus, Dextri A maxima quorumdam librorum peruri. Inter barbaros Continuator, obiit anno Domini 616.

Exstat ejus epistola ad Argebatum episcopum Portucallensem, videlicet:

Sancto el venerabili domino Argebato [Al. Argiovito] episcopo Portucallensi, M. Maximus salutem in Domino.

Cum essemus in urbe regia ad concilium evocati a domino nostro glorioso rege Fl. Gundemaro, sæpe inter nos convenimus; cumque sermo multus esset de historia regum, quam non multo ante in lucem edideram, tunc ad relatum nostrum deduxit sanctitas tua, se velle habere continuationem omnimoda Historic, quam fecit Flavius L. Dexter, quod satis verecunde ab humilitate nostra flagitasti. Et cum tu, pro tua in me benevolentia, et mea in te observantia mihi jubere B potuisses, maluit a me sanctitas tua précibus contendere, quod quasi pro jure suo posset imperare, vel potius exigere quod juberet. Sequemur rationem temporum more nostro per æras Cæsaris, et annos Christi, magis quam annos Urbis, Consulum, aut Augustorum. Utinam tam diligenter fecerim imperata, quam conatus sum exsequi libenter ! Produxi namque rerum narrationem ab æra Cæsaris 469, ad æram 650, id est, ab anno Christi 431 usque ad annum Christi 612, paulo post mortem Fl. Gundemari.

In Chronico vero ad annum Domini 444 egit de Dextri morte. Dedimus ejus verba in Vita Auctoris. HELECA, episcopus Cæsarangustanus, vixit anno Domini 860.

Exstant additiones ipsius ad Chronica Dextri, et C Maximi, ubi inter cartera de tempore suo loquens, quo nimirum Ilispania sub jugo Sarracenorum gemebat, ait: Sacræ Scripturæ Arabice translatæ a presbyteris catholicis haben'ur, et cum scholiis circumseruntur

præcipue Novum Testamentum, Epistolæ Pauli. Apocalypsis S. Joannis, et liber de Vitis Patrum, et historia Latina Fl. Lucii Dextri, M. Maximi, et aliorum, et Chronicon Eusebii, et libri de Civitate Dei S. Augustini, propterea quod jam lingua Latina evanescebat. Vide quo honore habita fuit omnimoda Dextri Ilistoria illis temporibus in Hispania. EUTHRANDUS, subdiaconus primum Toletanus, deinde

Ticinensis diaconus, vixit an. 960.

enim Sarracenos non suppetit copia rerum necessariuš rum, nedum ut habeatis bonorum librorum copiam. Dolui quidem vicem tuam, quod ita duriter vitam exigas; sed soletur te in tantis angustiis, quod sicul bonus paster ovibus tuis es solatio et auxilio. Chronicon quod petis, in hac bibliotheca reperi, in vetusta membrana descriptum; adjecique ut jussus sum annorum seriem ad hæc usque tempora, id est, ad æram 960. Et gratulor mihi, quod cum Toleto, ubi sub sanctissimo præsule Toletano Bonito subdiaconus fui, in Italiam proficiscerer, aliquos historiæ libros mecum asportavi, in quibus ordine erat series collecta mul.orum episcoporum, quos et in hac bibliotheca reperi, jussu, ut credo, Sancti Caroli Magni ex Hispania allatos; quos (ut aiunt) illi obtulerat sanctissimus Elipandus archiepiscopus Toletanus, postquam illum erroris sui de Adoptione Christi pœnituit. Feci quod jussisti, beatissime pater; an voto cona'us responderit, tu videbis qui jussisti. Vale, et servum tuum exsulem exsul Deo commenda.

Ne quis in hac epistola offendat, animadverterim, Auctorem æram cum anno confundere, seu pro eodem sumere, ut multos sui ævi fecisse probat Morales in Antiquit. Constat ex eo quod Euthrandus protraxit Antipodosim suam ad annum Christi 960, tempore schismatis Leonis et Benedicti. Porro Bonitus Toletanus, cujus fuisse subdiaconus dicitur, fuit ejus nominis in sede Toletana tertius, qui, teste Juliano in Chron., electus fuit anno Domini 946. Hugo Portugallensis episcopus, alter ex auctoribus historia Compostellanæ, vixit ad annum Domini 1100.

In codice pervetusto ms. in membrana, characteribus Gothicis exarato, qui exstat in regali cœnobio Sinctæ Crucis Conimbricensis, ad calcem historiæ Sampiri Asturicensis episcopi, reperitur epistola Hugonis episcopi Portugallensis ad Mauritium Bracarensem archiepiscopum scripta, qua respondet ad interrogationem sibi ab eo factam fuissentne olim in ca sede aliqui apostolici legati per universam Hispaniam? In ea refert ad verbum sententiam ex Chronico Dextri petitam; quæ reperitur ad annum Domini 91, asseritque Dextrum opus suum Orosio dedicasse, ut codex, quem proferimus, habet. Placet

:

Exstat ejus epistola pro continuandis Dextri, et Maximi Chronicis, cujus in Bibliotheca Hispana D autem totam dare epistolam, quod multis locis nobis mentio fit, e admittitur à P. Gabriele Vasquez tom. 1, in I p. D. Thomæ, videlicet:

Sancto Patri Regimundo episcopo Iliberritano,

Euthrandus inutilis servus salutem. Gratissimum fuit, beatissime Pater, ac domine multum venerande, quod Antipodosis nostra, in qua nunc carmine, nunc prosa ludo, tandem ad manus luas pervenerit. Nec minus jucundum est quod mihi jubes, ut in Fuldensis monasterii bibliotheca, ubi nunc exsul commoror, quærerem tibi Dextri Chronicon, quod Maximus Cæsarangustanus episcopus, rogatu Argenbati [Al. Argioviti] episcopi, continuavit, et si vacarem ad nostra tempora perducerem : nam dicis laborare vos

profutura sit. Eam vero ex autographo traxit doctissimus vir, amicusque noster Gaspar Albarez de Losada, cujus dono eam Ulysippone missam accepimus. Epistola Hugonis episcopi Portugallensis: Domino meo Mauritio archiepiscopo Bracarensi salutem.

Invenio S. Petrum Ratistensem fuisse in Hispania vicarium S. Jacobi, dum in Britannias et alias provincias perrexit, qua vero potestate, penitus ignoro. Sunt etiam qui dicunt, eadem functum, dum vixit. Hujus vicaria auctor, et alterius a B. Petro apostolo rum principe commissæ, est Caledonius Bracarensis in Vita ejusdem B. Petri [Scil. Bracarensis), quæ cum aliis sanctorum Hispanorum actis, in pervetusto codice

membraneo scripto de mandato Argioviti quondam hu- A filius Hispanias adiit, urbesque omnes ejus lustrat. Quæ jus sedis [Scil. Portugallensis], episcopi, apud me est: sic enim habet.

concordant cum his quæ Dexter scribit eodem anno. HONORIUS AUGUSTODUNENSIS in libro de Script. Eccles. sub numero 132, ad annum Domini 390, floruit anno Domini 1120.

Dexter, Paciani filius, clarus ad sæculum, et Christi fidei deditus, texuit omnimodam Historiam. RAPHAEL VOLATERRANUS lib. xv Anthropologiæ, littera D.

Dexter, Paciani præsulis filius, vir clarissimus, et Christi fidei deditus, fertur omnimodam Historiam edidisse, patria Barcinonensibus, Præfectus Prætorii Theodosii principis; cui Hieronymus, qui hæc testatur, librum de Viris illustribus dicavit.

CONRADUS GESNERUS in Catalogo testium veritatis.

Dexter, Paciani filius, clarus apud sæculum, et Christi fidei deditus, ad me omnimodam Historiam texuit, quam necdum legi. D. Hieronymus in Viris illustribus Script. Eccl. quas Dextro huic (ut opinor) inscribit. Sophronius Hieronymo familiaris, qui hunc librum Græce vertit, indicat hunc Dextrum fuisse præfectum prætorio.

Sanctus Petrus civis Bracarensis, qui et Samuel dictus, a S. Jacobo Joannis fratre, Zebedæi filio susci• tatus, in episcopum Bracarenscm consecratus est; et ab eo missus, multis ibi ejus generis e tribubus dispersis, et gentiles convertit. Inde digressus Tydæ, Iriœque prædicat, et per totam maritimam oram, ad promontorium usque Cinthium [ld est Promont. Lunæ seu Ulyssiponense] sive et Ulysseum: instituitque ex discipulis sui magistri, quos secum adduxerat episcopos, Portucalle, Eminio, Conimbrica, Olysippone, et ultra Nerium promontorium [Hodie Cabo de Finis terræ] alios; et ad ejus exemplum non in una tantum civitate commorabatur, sed zelo fidei, mediterranea, citra et B ultra Tagum, populosque sibi commissos ambiens, Egitaniæ, Callensia, Emerita, Ambratiæ, et in aliis Vettonum, el Lusitanorum urbibus verbum Dei disseminal: et transacto ad Pannonias Durio, in Bracaram Augustam rediit. Quindecim mensibus vix fere elapsis, ejus magister Jacobus ad Cæsaraugustam ædiculam excitarat, in honorem Deiparæ Virginis, creatoque inibi Athanasio discessit, et Bracaram venit ; ubi sacrat eidem Dominæ, cum Pio Ilispalensi, et Elpidio Toletano episcopis, et aliis ex primis ejus discipulis aliam ædiculam in quadam crypta, prope balnea, juxta templum ab Egyptiis Isidi quondam dicatum. Et inde Brigantio navim transcendens, in Britannias appulit, relicto Bracara S. Petro, ejus vicario, et primario inter alios, quos sacrarat in Hispania episco- C pos. Hactenus, ut credo, ex Caledonio. Subinfert vero : De prima Legalia ad Hispanias a R. Clemente missa, sic Dexter Paciani filius in historia ad Orosium, quam in eodem codice descriptam invenio: Philippus cognomento Philotheus, qui prius corpora sanctorum martyrum Gervasi et Prothasii civium suorum Mediolanensium Mediolani sepelierat, conversusque in campo Laminitaneo a B. Paulo Apostolo, illum secutus adhæsit Clementi, a quo legatus missus in Hispanias, Barchinone, Cæsaraugusta, Valentiæ, Toleti, Hispali, et in multis aliis urbibus prædicat. Au. Cornel. Palma, V. C. sive Toletano, duumviroque Christiano [deest M. Marcellus] Toletum venit, ibique sedem totius Carpetaniæ [melius Hispaniæ] primariam constituit. De aliis legationibus mulla idem Dexter, et Maximus Cæ- D saraugustanus episcopus. Unde videat Serenitas vestra....... Cætera deerant in codice unde hæc extraxit Losada, nam ab aliquo plagiario (proh dolor!) ad cooperiendas vetularum colus, folia circiter centum abscissa crant, ut foliorum radices, quæ manserant, patenter indicant. JULIANUS PETRI archipresbyter Toletanus, in Chronico ad annum Christi 36, floruit 1100. Ut traditio constans est ab apostolicis hucusque ducta temporibus, multorum etiam veterum Torquati, Ctesiphontis, Honorati, Melantii, Dextri, M. Maximi, Isidori, Bedæ, aliorumque testimoniis, anno Domini 36, tis honorifica causa, S. Jacobus apostolus Zebedæi

ANTONIUS POSSEVINUS Societatis Jesu, in Apparatu sacro, littera D.

Eadem habet verba quæ Gesnerus.

JOANNES RIOCHE ordinis Minorum de Observantia :
in Compendio temporum, lib. 11, cap. 24, col. 1.
Dexter, filius Paciani, Historiam omnimodam ad
Hieronymum scripsit.

CÆSAR BARONIUS S. R. E. Cardinalis, tom. 1v
Annalium Ecclesiastic.

Agens de S. Paciano Barcinonensi episcopo, ad annum Domini 388, subdit: Ad cujus filium præfcctura prætorii insignitum, idem Hieronymus, ut dicemus, scripsit librum de Scriptoribus Ecclesiasticis.

Anno vero Domini 592: Sed est (inquit) ut S. Hieronymi lucubrationes singulas in hunc usque annum XIV Theodosii imperatoris editas, perfacile enumeras, si quæ ad finem habet in Commentario de Eccles. Scriptoribus leges. Scripsit illum ad Dextrum v. clar. quem præfectura prætorii decoratum fuisse ipse tradit in Apologia contra Rufinum, dum ait: Ante aunos ferme decem, cum Dexter amicus meus, qui præfecturam administravit prætorii, me rogasset, ut auctorum nostræ religionis ei indicem texerem, inter cateros tractatores. Scripserat ante idem Dexter ad ipsum Hieronymum historiam, quam ipse testatur his verbis: Dexter Paciani, de quo supra dixi filius. Sed ea dispendio quoque nostro periit.

Anno item Domini 395, tom. v: Sed et diximus Dextrum præfectum prætorii tempore Theodosii, ejusdem quoque argumenti lucubrationem elaborasse.

ABRAHAMUS BZOVIUS ord. Prædicatorum, tom. 1
Historiæ Ecclesiastica.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »