Obrazy na stronie
PDF
ePub

proficit in Verbum, non Verbum profecit in carnem : A semper, geminæ substantiæ etiam gigantem nomina

et tamen verissime Verbum caro factum est. Sed, ut diximus, solum proprie personaliter, non cum patre aut cum Spiritu sancto naturaliter: quia unigenitus Deus, Deus verus, qui cum patre et Spiritu sancto unus est in natura, alter est in persona. Non enim ipsum patrem dicimus esse, quem filium: nec iterum eumdem filium dicimus esse, quem patrem : aut rursus Spiritum sanctum patrem vel filium nuncupamus sed distinguentes personas in suis proprietatibus, patrem Deum patrem proprie nomina. mus, et filium Deum filium proprie dicimus, et Spiritum sanctum Deum, Spiritum sanctum proprie confitemur et cum ter numero dicimus Deum, et Deum, et Deum, non tres credimus Deos, sed unum in omnipotentiæ suæ Trinitate perfectum.

tum, in diebus carnis suæ, et vere semper gessisse omnia quæ sunt hominis, et vere semper possedisse quæ Dei sunt: quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. x, 4). Quapropter jam non d pertimescimus dicere, secundum Deum, et ex homine natum Deum, secundum hominem, Deum passum, Deum mortuum, et cætera. Sed gloriamur dicere Deum natum, eumdemque secundum hominem Deum passum. Non enim erubesco evangelium, Apostolus dicit: virtus enim Dei est, in salute omni credenti (Rom. 1, 16). Utique Dei virtus est in salute, secundum hominem credere Deum passum. Non credenti autem, Dei existimatur infirmitas, in perditione, Deum secundum carnem non B credere crucifixum. Unde iterum idem Apostolus: Nos autem prædicamus Christum, et hunc crucifixum · utique Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. 1, 23-25). Quid enim tam stultum et tam infirmum videtur hominibus incredulis, quam cum audiunt Deum Dei filium crucifixum? Sed placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (Ibid., 21): quia in hoc maxime fides nostra consistit, ut credamus unicum filium Dei, non adoptivum, sed proprium : non phantasticum, sed verum: non temporarium, sed æternum, pro nobis omnia secundum carnem fuisse perpessum: et non sibi agonizasse, sed nobis; nec propter se, sed propter nos, quia jacebamus, il

5. Nascitur ergo nobis proprie de Spiritu sancto et Maria semper virgine, Deus homo Jesus Christus filius Dei ac sic in alterutrum unum fit Verbum et caro, ut manente in sua perfectione naturaliter utraque substantia, sine sui præjudicio, et humanitati divina communicent, et divinitati humana participent: nec alter Deus alter homo; sed idem ipse Deus qui et homo; b et vicissim homo qui et Deus Jesus Christus, unus Dei filius et nuncupetur et vere sit. Et ideo agendum nobis semper est et credendum, ut Dominum Jesum Christum filium Dei Deum verum, quem cum patre semper et æqualem patri ante sæcula confitemur, eumdem a tempore susceptæ carnis, factum Deum hominem non negemus : nec quasi per gradus et tempora proficientem in C lum ab excelsis misericorditer ad ima venisse ; quia, Deum, alterius status ante resurrectionem, alterius post resurrectionem eum fuisse credamus; sed ejusdem semper plenitudinis atque virtutis.

6. Et quia omnes infirmitates nostras, id est naturæ nostræ, portavit, et vere secundum carnem suscipiens in se affectus nostros, ad probationem veri hominis, currente in eodem nihilominus cursu nostræ mortalitatis, potestate scilicet, non necessitate, ætate et sapientia, Evangelista dicente (Luc. I, 52) profecit, esurivit, sitivit, fatigatus est, flagellatus est, crucifixus est, mortuus est, resurrexit. Non ideo a divinitatis natura mutatus est inconvertibilem enim, et incommutabilem, et impassibilem naturam divinitatis jam superius professi sumus. Sed quia Verbum Deus in hominem dignanter hominem suscipiendo descendit, et per susceptionem Dei homo ascendit in Deum Verbum; totus Deus Verbum factus est totus homo. Non enim Deus pater homo factus est, nec Spiritus sanctus, sed unigenitus patris. Ideoque una persona accipienda est carnis et Verbi, ut fideliter sine aliqua dubitatione credamus, unum eumdemque Dei filium inseparabilem

a Hunc locum laudarunt Cassianus, Joannes secundus in Ep. ad Avienum, Facundus Hermianensis, lib. 1, cap. 4, non tamen omnes æque prolixe. Primam tantum sententiam Joannes secundus : Cassianus ad hæc verba, plenitudinis, atque virtutis: Facundus ad ista tantum, nuncupetur, el vere sit. ID. PATROL. XXXI.

D

sicut Apostolus dicit: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et reliqua (Philipp. 1, 6, etc.).

7. Quid tam apertum, quam ex hoc testimonio mysterium tante dispensationis agnoscere? In forma enim Dei quis nisi Deus est? Et quomodo, videamus, fons plenitudinis exinanivit semetipsum? Nonne dum forma Dei formam accepit servi? dum principaliter Dominus ea quæ sunt famuli dignanter assumit? dumque pro indulgentia et miseratione nostri, gerendo inferiora se videlicet vel agendo, Verbum caro factum evacuat in persona quod possidet in natura, et in vero humanitatis habitu factus obediens in homine, illud in se per humilitatem et obedientiam naturæ nostræ restituit, quod per inobedientiam perierat in Adam, et in carne mortuus semper vivit, in spiritu vivificans cum patre omnia jam numquam de cætero moriturus, eadem a patre suscitatus in carne. Et fit nobis primogenitus ex mortuis (Coloss. 1, 18), qui est unigenitus Dei vivi, ac vivens ante sæcula: propter nos pauper in

b Garnerius legit, vicissim idem ipse homo. BAUN. Et hic etiam locus a Cassiano prolatus est ad ista usque verba, ex virtute Dei. GARN.

d Garnerius legit, pertimescimus dicere ex homine natum Deum et secundum hominem, etc. BAUN.

39

tempore, et indigens in homine, nobis accepit, quod A habens animam suam ponere, et potestatem habens abundans sibi semper habet in patre. O altitudo di- iterum sumere illam, dignanter suscepit voluntate vitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia (Joan. x, 18). sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus (Rom. xi, 33)! Donatur illi propter nos a nomen accepit: largitur autem omnibus, quia largitor omnium Deus Deum se in donando cognoscit, hominem in accipiendo se novit ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Philipp. 11, 10, 11). Hæc fides nostra, et hæc mutatio dexteræ Excelsi (Psal. LXXVI, 11), in emendatione meliori. Sic credimus, sic tenemus : et hoc non ex nobis (Ephes. 11, 8); Dei enim donum est: non ex merito propriæ sapientiæ, ut non gloriemur in nobis ipsius enim factura sumus, jam pri- B dem quidem creati in Christo (Ibid., 10): at nunc iterum parturientibus nos in luce apostolicis viris, in eodem reparati. Ipsi ergo honor semper et gloria.

8. De eo autem quod stultissime in epistola illa proposuimus, sed ignoranter, quodque nunc exsecrabile confitemur, id est aptantes ad Christum laborem, devotionem, meritum, fidem, in tantum inconvenientia hæc Dei filio judicamus, ut reminiscentes dictum a nobis, summam cæcitatem nostræ insipientiæ reputemus, et ex aperto cernamus, quam vera quidam sint adversum nos ratione commoti; qui tamquam unicuique sanctorum, licet hoc numquam habuerimus in corde, pene Christum similem fecerimus, et illi qui super omnes est Deus (Rom. ix, 5), hæc quæ habet simplex et nuda mortalitas assi-C gnantes, inter cæteros quodammodo eum posuerimus in numero. Licet caput corporis dicatur (Ephes. V, 25; Coloss. 1, 18), et vere sit Ecclesiæ corporis caput, atque ex eadem massa qua omne genus hominum descendit secundum carnem, absque peccato venire noscatur: non tamen qui singularis est, inter cæteros computandus est: nec illa ad ipsum referenda sunt, quæ possunt habere mensuram, quia ad ipsum dictum est: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum (Joan. 11, 34). Ubi enim plenitudo deitatis est, illic nec mensura, nec modus est. Nescit labore, devotione, fide, merito, finem apprehendere meritorum, qui infinitus et sine terminis agit omnia potėstate. Fide quidem homo, et vere secundum carnem homo nascitur; sed Deus esse non desinit: nutritur, proficit, crescit, adolescit, et sicut agnus coram tondente mutus (Isai., LI, 7), convicia sustinet, et flagellatur, et maledictam mortem auctor vitæ veniens in carnem non respuit. Sed hæc omnia, non ut unus ex nobis necessitate consummat: sed potestatem

a Forte legendum, omne quod accepit. BAUN. Mallem equidem, nomen quod accepit. Retinendum enim nomen satis innuit Apostoli locus proxime sequens.

b Nullus probabilis sensus extundi potest: quocirca legendum haud dubie, Fit quidem homo, ut observavit Garnerius. BAUN.

Propter hanc sententiam, atque præcedentem aliam, Leporius accusatus est gratiæ divinæ nega

D

9. Illud etiam minime reticendum censeo, quod in eadem epistola simili devians errore subjunxi, Christum Dominum nostrum sic omnia quæ erant passionum implevisse, ut in nullo quasi perfectus homo a divinitatis auxilio juvaretur : volens scilicet ita in Christo hominem assignare perfectum, quo et alienum ab his passionibus Verbum patris assererem; et solum per se hominem egisse hæc omnia possibilitate naturæ imortalis, sine aliquo deitatis adjutorio, probare conabar: vere cæcus, qui susceplum in Deo hominem confitebar, et quæ erant ipsius hominis nolebam in Deo esse suscepta. In hoc utique haud dubie in se susceperat totum hominem Deus, ut hæc quæ nos tamquam Deo putamus indigna, non per se solus homo ageret judicio naturali, sed Deus per hominem, atque in homine, ipse homo nobis factus, potestate et mysterio divinæ dispensationis impleret. Dehine, ne quid insipientiæ deesset meæ, doctissimus scriba de non intellectis non intellecta confirmans, hæc ita debere intelligi, quæ supra posuimus arbitrabar, ut testimonio illo quo scriptum est, Deus, Deus meus, quare[me}{deretiquisti (Psal. xx1, 1)? hoc ipsum eniterer assignare et idcirco Dominum gloriæ in cruce hunc clamoris emisisse sermonem, quod perfecta hominis patientia, minime adjuvante Deitate, in tantis doloribus probaretur. Ergo si causa probande humanæ patientiæ hanc vocem in doloribus constitutus emisit, debuit etiam et tunc ad probationem ejusdem patientiæ eisdem sermonibus hoc clamare, cum cæsus est: debuit et tunc eadem verba proferre, cum illa multiplici vulnerum corona, ubi tot fuere pœnæ, quot spinas illusus accepit. Aut forsitan Christo fuerunt ista leviora, illa graviora. Arbitror quod qui unam ad suscipienda hæc omnia habere dignatus est voluntatem, unam eamdemque habuit ad hæc omnia patienda virtutem. Clamavit ergo, sicut scriptum est, et in ligno crucis pendens hanc vocem primo mortí emisit: non ut humanam perfeclamque in se patientiam demonstraret, quæ sine testimonio vocis causis, ipsis et rebus evidentibus probaretur: sed ut vere manifesteque filius Dei secundum carnem se ostenderet moriturum, et velut carnis ipsius voce utens, ponens præteritum pro futuro quia per mortem crucis necessario terrenum a corpus erat a Deo pro tempore relinquendum, non solum a Deo, verum etiam ab anima sua quæ erat unita cum Deo, hoc ipsum prius quam fieret, nobis

tæ, nimiæque liberi arbitrii laudis, atque societatis cum Pelagianis. GARN.

d Caute legendus hic locus; quamquam nonnulli patres, et tres quidem magni nominis, relictum a divinitate corpus, triduo quo jacuit in sepulcro, opinati sint, Epiphanius Hæres. 20 et 60. Hilarius can. 33 in Matth. Ambrosius în tractatu de symbolo cap. 13. GARN.

totius hæresis infamiam, quia catholicos nos ex catholicis semper secundum puram conscientiam novimus, anathema omnibus hæreticis dicimus, Photino, Ario, Sabellio, Eunomio, Valentino, Apollinari, Manichæo, et universis contra sanam doctrinam venientibus quia etsi lapsi sumus lingua vel sensu, iön tamén voluntate vel corde, sicut scriptum est : Qui labitur lingua, sed non ex corde: quis est enim qui non delinquit în lingua sua (Eceli. xix, 46, 17)? Equidem, domini mei venerandissimi et beatissimi sacerdotes, prout potui filius pacis secundum Apostolum dicentem : Qui observaverit totam legem, offendet autem in unum, factus est omnium reus (Jac. 1, 10); non in paucis, sed in grandibus offendens,

moriens testaretur. Non enim tradite spiritu caro A rissime confitemur. Sane ad condemnandam a nobis mortua poterat hoc clamare; alioquin mortuum Christum in veritate quis crederet? Deus non in passionibus hominem, qui in homine secundum carnem dignatus est pati, sed corpus in morte, et juxta legem excessus humani, divinitas cum unita sibi anima, non crucifixum hominem reliquit in pœnam, sed exanimem carnem deseruit ad tempus : et tam Christus filius Dei tunc mortuus jacuit in sepulcro, quam idem Christus filius Dei ad inferna descendit; sicut beatus Apostolus dicit: Quod autem ascendit, quid est nisi etiam quod descendit primum in inferiores partes terræ? Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes cælos (Ephes. Iv, 9, 10). Ipse utique Dominus ac Deus noster Jesus Christus unicus Dei, qui cum anima ad inferna descendit, ipse cum anima et cor- B feci mé ex toto corde in omnibus reuin. Sed in hoc pore ascendit ad cœlum; quo et hic et in futuro Deum hominemque perfectum, eundemque filium Dei, Deum verum in æterna sæcula veneremur.

10. Hunc igitur Dominum Deum meum, secundum magnum pietatis sacramentum, sicut in carne natum, in carne passum, in carne mortuum, in carne suscitatum, in carne elevatum, in carne glorificatum credo atque confiteor: ita ipsum proprie in eadem carne credo esse venturum ad faciendum judicium in vivos et mortuos; atque ab eodem pro merito proprio unumquemque sempiternum habere præmium. Ut autem et hinc nihil euiquam in suspicione derelinquam, tunc dixi, immo ad objecta respondi, Dominum nostrum Jesum Christum secundum hominem ignorare. Sed nunc non solum dicere non præ- C sumo, verum etiam priorem anathematizo prolatam in hac parte sententiam : quia diei non licet, etiam secundum hominem ignorasse Dominum prophetarum. Causarum vero cæteras quæstiones, a aut intentione, aut exhortatione, aut in fraterna collatione protulimus. Ubi si forte sensu magis quam fide discrepavimus, quia longum est ire per singula, secundum hujus epistolæ fidem, ita nos illas omnes, sicut ordo Ecclesia catholicæ tenet, aut suscipere aut reprobare testantes, Dominum Christum non aliud profitentes, et aliud habentes in corde, since

[blocks in formation]

perfectam probavi charitatem eorum qui me persecuti sunt, non tamen gratis; quod tam velociter pleno amore susceptus sim emendatus, quam intentione perfecta et æmulatione insecuti sunt aberrantein. Mihi autem, teste Deo loquor, desiderabilis omnium et optabilis pax est. Quod superest, nunc iterum iterumque deprecamur, date veniam ignoscendo nobis, et impetrate orando pro nobis. Opto vos, patres, in Deum vivere.

Ego Leporius libellum meo sensu dictatum, in quo fidem meam, Deo volente, in finem usque tenebo, medullitus exprimere volens coram sanctis episcopis in Ecclesia Carthaginiensi relectum subscripsi.

Ego Domninus hane fidem teneo, confiteor, huicque subscripsi.

b Ego Bonus hanc fidem teneo, confiteor, buieque subscripsi.

Aurelius episcopus Ecclesie Carthaginiensis oblato a Leporio libello ac relecto subscripsi.

с

Augustinus episcopus Hipponereiensis regionis. oblato nobis a Leporio libello subscripsi.

Florentius episcopus Hipponiensium Diarritorum oblato nobis a Leporio libello subscripsi. Secundus episcopus ecclesiæ Aquensis, sive Megarmitane, oblato nobis a Leporio libello subscripsi.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Quam cum supra scripto Leporii libello miserunt ad episcopos Galliæ.

1232

Dilectissimis et honorabilibus fratribus et consacerdotibus PROCULO et CYLINNIO, AURELIUS, AUGUSTINUS, FLORENTIUS et SECUNDINUS in Domino salutem.

Filium nostrum Leporium apud vestram sanctita- A Idem igitur et Dominus et medicus noster utens vatem pro sui erroris præsumptione merito idoneeque correptum, cum ad nos postea quam inde exturbatus est venisset, salubriter perturbatum corrigendum sanandumque suscepimus. Nam sicut vos obedistis Apostolo ut corriperetis inquietos, ita et nos ut consolaremur pusillanimes ac susciperemus infirmos (I Thess. v, 14).

sis ac ministris suis, qui dixit: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. xxx11, 33), per vos percussit tumentem, per nos sanavit dolentem. Idem suæ domus administrator atque provisor, per vos destruxit male constructa, per nos bene composita restauravit. Idem diligens agricola possessionis suæ sterilia per vos eradicavit et noxia, utilia per nos et fecunda plantavit. Non itaque nobis, sed ejus misericordiæ demus gloriam, in cujus manu sumus et nos et sermones nostri. Et sicut in supra dicto filio nostro ministerium vestrum humilitas nostra laudavit, sic etiam sanctitas vestra nostro ministerio gratuletur. Paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis misericordi severitate correctum. Et si enim aliud

saluti necessarium una charitas fecit: unus ergo Deus fecit, quoniam Deus charitas est (I Joan. iv, 1). Proinde sicut per suam præsentiam susceptus est a nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis. Cui quidem epistolæ nostra etiam manu subscribendum putavimus, ipsius esse testantes.

Cum enim præoccupatus esset sicut homo in aliquo delicto (Gal. vi, 1), eodemque non parvo, ut de unigenito filio Dei, quod erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1): Cum autem venit plenitudo temporis (Gal. vi, 4), Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 14), non recta quædam saperet, nec vera sentiret, negans Deum hominem factum, ne vi- B per nos, aliud per vos; utrumque tamen fraternæ delicet substantiæ divinæ quæ æqualis est Patri, indigna mutatio vel corruptio sequeretur: nec videns quartam se subintroducere in Trinitate personam, quod a sanitate symboli catholicæque veritatis prorsus alienum est: eum sicuti potuimus adjuvante Domino instruximus in spiritu lenitatis, præsertim quia cum hoc admoneret vas electionis, adjecit, Intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Gal. vi, 1): ne ita se quidam ad provectum spiritalem pervenisse gauderent, ut se jam non posse tentari tamquam homines putarent; addiditque salubrem pacificamque sententiam, ut alter alterius onera portemus, quoniam sic adimplebimus legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum sit nihil, se ipsum seducit (Ibid., 2, 3), dilectissimi et honorabiles fratres. Quam tamen ejus C cmendationem nequaquam forte implere possemus. nisi vos ante quæ in eo mendosa fuerant damnaretis.

Etsi quatuor episcoporum nomine scripta est, sic tamen redolet stylum atque ingenium Augustini, ut ab eo dictatam fuisse dubium non videatur. Fortasse et ab aliis quoque, vel aliorum certe nutu ac vice, conscripta est. SIRMOND.

b Huic epistolæ titulus in hæc verba præfixus est in codice Leodiensi : Epistola Aurelii, Augustini, Florentii et Secundini, ad consacerdotes Proculum et Cylinnium, de quo Leporio, qui pro eo quod non recta

Hanc ejus correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accipere, et eis nolam facere quibus ejus error scandalum fuit: quia et illi qui cum eo venerunt ad nos cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus quæ coram nobis factæ sunt, tenetur expressum. Superest ut de fraterna salute lætati, rescriptis beatitudinis vestræ nos vicissim lætificare dignemini. Optamus vos, dilectissimi et honorabiles fratres, in Domino bene valere memores nostri.

quædam saperet, nec vera de fide sentiret, pro hac sui corporis præsumptione a sanctis memoratis patribus Proculo et Cylinnio correptus et de loco suo ejectus, ad sanctum Augustinum et alios præmissos viros pervenit gratia confugii. Unde ab eis salubriter correctus, et ad sanam doctrinam reductus, suo est episcopo per propriam epistolam catholice sentientem cum sociis reconciliatus.

ANNO DOMINI CCCCXXVIII.

EVODIUS UPSALENSIS EPISCOPUS.

LIBER DE FIDE, CONTRA MANICHEOS.

Hic liber, cum sæpe S. Augustino fuerit attributus, cumque propinquitas styli et materiæ propinquitatem loci
desiderare videatur, referendus est a nobis inter appendices ad opera S. laudati Patris, ubi videsis tom. XLII
nostræ Patrol., col. 139.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

-

CUMQUE ILLUSTRI DOCTORE COMMERCIO LITTERARUM USI.

16;

-

Per triginta primos annos quinti sæculi florebant sancti viri plures, quorum scripta, sicut et Evodii, operibus
S. Augustini mixta vel annexa sunt, nec immerito. siquidem nihil aliud sint quam epistolæ ad Hipponensem præ-
sulem directa, quas expedit legere cum responsionibus. Hic igitur solum indicabuntur Auctorum nomina, locaque
vel eorum scriptis attributa, vel ad hæc spectantia. Ea sunt, tom. XXXIII Patrol., Augustini vero opp. 11 : —
NEBRIDIUS, epp. 5, 6, 8. AUGUStinus, 3, 4, 7, 9, 10, 11, 12, 15, 14. — MAXIMUS Madaurensis, ep.
AUGUSTINUS, 17. NECTARIUS, epp. 90, 103; AUGUSTINUS, 91, 104. - SEVERUS, ep. 109; AUGUSTINUS
62, 63, 110. ·DIOSCORUS, ep. 117; AUGUSTINUS, 118.— CONSENTIUS, ep. 119; AUGUSTINUS, 120.
VOLUSIANUS, ep. 135; AUGUSTINUS, 132,137. MARCELLINUS, ep. 136; AUGUSTINUS, 128, 129, 133,
138, 139, 143; Hieronymus, 165.—MACEDONIUS, epp. 152, 154; Augustinus, 153, 155. HILARIUS SY.
racusanus, ep. 156; AUGUSTINUS, 157. — EVODIUS, epp. 158, 160, 161, 163; AUGUSTINUS, 159, 162, 164,
169.TIMASIUS, ep. 168. -HESYCHIUS, ep. 98; Augustinus, 197, 199. — VALENTINUS, ep. 226; Au-
GUSTINUS, 224, 223. —QUODVULTDEUS, epp. 221, 223; Augustinus, 222, 224. — PROSPER, ep. 225.
DARIUS, ep. 230; AUGUSTINUS, 229, 231. LONGINIANUS, ep. 254; AUGUSTINUS, 233, 235. PASCEN-
TIUS, ep. 240; AUGUSTINUS, 238, 239, 241.- AUDAX, ep. 260; AUGUSTINUS, 261.

-

-

-

-

-

INDICES IN FL. L. DEXTRUM.

INDEX LOCUPLETISSIMUS RERUM

QUÆ

TUM IN CHRONICO DEXTRI, TUM IN COMMENTARIIS

CONTINENTUR,

A col. hujus voluminis 13 usque ad 610.

L

---

Notulæ quibus In indice utimur hæc sunt: A. C., id est, Anno Christi ; Dex., id est, Dexter; — Com., id
est Commentarius; - Apol., id est, Apologia;-ip. Apol., id est, prima parte Apol. (quæ præcedit Opus);
11p. Apol., id est, secunda parte Apol. (quæ est ad calcem Operis).

A

Abbates sancti ab anno Domini 300 in
Hispania. Dex. A. C. 308, Com.
num. 6.
Abbatis Joachimi defensio. Vide Joa-
chimus abbas.

Ablavius prætorio præfectus cum aliis
occisus. Dex. A. C. 341.
Abobriga urbs Gallæciæ quæ? Com. A.
C. 138, num. 5, in Eumelia virgine.
Absalonius martyr Augustobrigensis
cum sociis. Dex. A. C. 300, Com.
num. 22.

Abdiæ prophetia de Hispanis. Com. A. Abulensis Julius Carpetaniæ episcopus.
Vide Julius Abuleusis.

C. 57, num. 5.

Abulensis episcopus S. Secundus. Vi-
de S. Secundus.
Abulenses martyres, Vincentius et so-
rores. Dex. A. C.300, Com.num 54.
Abundantius Ursaonensis martyr cum
sociis. Com. A. C. 115, num. 2.
Abundius socius S. Carpophori, martyr
Hispalensis. Dex. et Com. A. C. 300,
num. 4. Ubinam passi ? Com. ibid.

« PoprzedniaDalej »