Obrazy na stronie
PDF
ePub

NECNON

PAULI OROSII

HISPANORUM CHRONOLOGORUM

OPERA OMNIA,

JUNTA

MEMORATISSIMAS BIVARII ET HAVERCAMPI EDITIONES

ACCURATE RECOGNITA:

QUŪRUM PRIOR DEXTRI CHRONICON COMMENTARIIS APODICTICIS CONTINENTER ILLUSTRAVIT;
POSTERIOR OROSII LIBROS AD FIDEM MSS. ET PRÆSERTIM COD. LONGOB. ANTIQUISS.
BIBLIOTHECE FLORENTINE MEDICEES. LAURENTII, ADJECTIS INTEGRIS NOTIS
FRANC, FABRICII marcodurani et lud. lautii, recensuit, suisque animad-
VERSIONIBUS NUMMISque antiqUIS ILLUSTRAVIT.

ACCEDUNT,

POST

LEPORII PRESBYTERI LIBELLUM,

SCRIPTORUM QUORUMDAM S. AUGUSTINO ÆQUALIUM

OPUSCULA VARIA.

TOMUS UNICUS.

PRIX: 8. FR.

PARISIIS, VENIT APUD EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIERE D'ENFER,

OU PETIT MONTROUGE.

--

1846.

[blocks in formation]

NONNULLI PATRES S. AUGUSTINO ÆQUALES.

Epistolæ inter illos Patres et S. Augustinum amœbææ.

DIALLA ZCHOOT

Ibid.

Imprimerie de VRAYET DE SURGY et Cie,

rue de Sèvres, 37, à Paris.

EPISTOLA DEDICATORIA BIVARII EDITORIS.

Illustrissimo ac Reverendissimo Domino D. Gabrieli de Treio S. R. E. Cardinali amplissimo Fr. Franciscus de Bivar S. Bernardi Procurator S. et F.

Magnis magna donanda esse munera, quos nimirum minora non decant, apud omnes in comperto est: nam quo major quis est, in eminentiori loco positus de minimis minus curat. Ceu qui in terram ab altă prospicit turre, inferiora despiciat necessum est: utpote quæ discernere pene nequeat. Tibi ergo, Amplissime Princeps, qui ad excelsum cœli cardinem sedes, altera ex motricibus intelligentiis facto, quarum nutu universus orbis Christianus circumquaque regitur, nequaquam munusculum tam exiguum donandum fuerat, quale Chronicon ejusmodi multis videbitur. Cæterum si res non magnitudine, sed pretio æstimandæ sunt, numquam adduci potero ut fatear Chronicon Dextri parvi habendum esse, quod volumine exiguum valde sit, quandoquidem ad justam libratum staleram pondere suo multaque ingentia volumina superat, quæ de re hactenus ecclesiastica scripta sunt. Nescio an margaritum egregium, unio, seu adamas jure vocari queat, plusquam codex; nisi quis libellum aureum nuncupet, peregrina ingenii arte elaboratum. Quæ namque historiarum tam reconditæ divitiæ usquam fuere, quæ a Dextro prætermissæ sint? Romanorum pontificum successiones, imperatorum facinora, exstirpationes hæresum, conciliorum exacta discussio, Doctorum scripta, eversiones regnorum, monarchiarum transmutationes, quæ a nato Domino ad mortem usque auctoris toto orbe fuerunt, tam luculento quam succincto stylo complectitur. Parum hòc: orbis ipsius apostolicam divisionem, peragrationem, prædicationem, conversionem, patriarcharum atque episcopalium sedium miram, variamque fundationem, martyrum victorias, confessorum triumphos, et id genus alia sine numero, una pene pagina penicillo levi depingit. Quod ad patriam suam illustrandam spectat (Hispania hæc fuit), erectis per singulas civitates martyrum, et illustrium virorum tropæis, multo quam cæteri locupletius, reddidit illustriorem. Qua in re soli pene Dextro debet Hispania, quod sibi multos egregios, sanctissimosque fidei suæ parentes vindicavit, quos oblivionis parens tempus ab ipsius corona recidera', magna cum honoris ejus jactura. Minime igitur parvi pretii credendum est ejusmodi donum : et ea propter Magnitudinis tuæ non indignum. Ego et debitum puto, cum meritorum exigentiam seu consonantiam discutio. Clarum siquidem apud sæculum, et Christi fidei deditum Hieronymus vocavit auctorem hunc, utpote qui sanguine nobilis, claris quoque præfecturæ prætorianæ functionibus, ac propriis facinoribus eluxerit : insuper inclytus fidei Christianæ propugnator, et scripto et opere effectus. Te vero apud sæculum clarum sciunt omnes, sive notissimæ nobilitatis progeniem, sive archiepiscopale apud Salmantinos collegium, cujus alumnus fuisti, sive publicum Vesperariæ cathedræ rectoratum jurisprudentiæ in inclyta illa academia gloriose, me vidente, obtentum, ob oculos feram. Inde deditus Christi fidei, militarium religionum alter e regalibus judex, in albo nobilis Alcantaræ equitum ascriptus es, et fidei supremi tribunalis tota Hispania censor electus : ac tandem ad altissimi cardinis gloriam meritis exigentibus sublevatus; unde et verbo, et scripto totus fidei deditus, Ecclesiam, propugnare dicam, an illustrare ? utrumque prorsus efficere non cessas. Debetur tibi proinde Dextri Chronicon utroque titulo; et quod Hispano Hispanus, et docto doctus donandus erat; et thesaurus ei soli, qui valorem pro meritis æstimare valebit. Et jure id sibi Dexter vindicabat, qui jam olim S. R. E. cardinali presbytero opus consecravit suum, id est, Hieronymo. Mihi vero dum ipsum Commentariis novæ luci redditum, tibi S. R. E. pariter cardinali presbytero iterum consecro, illud verecundiam ingerit magnam, quod

ab u'roque longo intervallo me distare conspiciam : et ideo minus aptum, ut Dextrum virum magnum Magnitudini tuæ conjungam: vereorque ne munus minus gratum sit, quod ab indigno oblatum. Præbuit nihilominus tua benignitas ausum; nec id insolitum, cum natura ipsa magna corpora insectibili quantitate conjungat, id est, indivisibili super ficie: qualem ego judico, qualemcumque in elucidando Dextro laborem insumpsi; quem nunc sub Dextri ipsius umbra tibi offero, qui quasi defensorem, et protectorem ei quærens, ad pedes tuos accedere veritus non sum: utpote in quo et turrim defensionis contra fluctus adversariorum, quam in armis gestas, invenio; et lunas circumcirca ordinata acie dimicantes; quasi de eis dictum fuerit: Stella de cœlo in ordine suo, adversus Sisaram dimicabant (Jud. v, 20). Quo loco illud Senecæ pro opportunitate mihi usurpo, ad Lucillum scribentis: Cæterum quod Commentarios meos tibi mitti permittis, indulgentiæ scio istud esse, non judicii : et si modo judicii est, indulgentia tibi imposuit. Sed qualescumque sunt, tu illos sic legito, tamquam verum quæram adhuc, non sciam, et contumaciter quæram. Non enim me cuiquam mancipavi, nullius nomen fero, multorum magnorum judicio credo: aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non inventa, sed quærenda nobis reliquerunt (Senec. epist. 45). Vale, Princeps Illustrissime. Romæ ex ædibus S. Bernardi, 21 Septembris anni 1624.

CHRONICON a Bivario sub Dextri nomine evulgatum, spuritatis una voce arguunt nostræ ætatis bibliographi, Jesuitæ cuidam xvi sæculi illud adscribentes. EDIT.

347

PATROL. XXXI.

1

EPISTOLA AD BIVARIUM EDITOREM.

Gabriel S. R. E. tituli S. Bartholomæi in insula Presbyter Cardinalis de Treio, etc. Venerabili viro Fr. Francisco Bivario Congregationis Hispanicæ S. Bernardi Generali Procuratori, Salutem.

Quæ communia nobis antea feceras, manuscripta Commentaria tua in Flavium Dextrum perantiquum Hispanum nostrum, nunc typis excudenda dicas, publicoque honore, perpetuoque beneficio me afficis, quem antea commodati ad modicum tempus muneris gratissimum expertus es. Quid ergo non debeam, qui tunc me debitorem professus sum? At jam partem debiti solvo, dum libenter et alucri animo beneficium recipio, signumque notissimum gratitudinis præsto; nulla enim clarior nota avari ingratique animi est, quam beneficia, quibus gratum se futurum non sperat, respuere vel torvo vultu admittere. Flavium Dextrum Hispanum, veterisque patriæ nostræ historiæ insignem scriptorem, silentii et oblivionis tenebris antea obrutum, nunc in lucem profers; fontemque limpidissimum, occultum antea et invium, omnibus manifestas, gentisque nostra pervetustam fidem et religionem, sanctorum martyrum, confessorum et virginum gloria illustrem, novo præconio, claraque voce, ex vetusto illius pectore resonante, extollis, antiquis nova adjungis, fidemque vetusti auctoris neotericorum auctoritate comprobas, similis quidem factus homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. xin). Omnem ergo thesaurum essudisti, quid restat tibi ? quid muneris exiguitatem excusas ? an hyperbolice? an contra mentem loqueris? sed verius putem; evangelico more, cum omnia, quæ potes fecisti, dicis : Servi inutiles sumus (Luc. xv11). Exiguus liber Flavii, si ad volumen ipsum attendimus; grandis, si in eo contenta; parvo codice magna continet, nullum in eo otiosum lego verbum, dissimilis quidem est verbosis philosophantium commentariis, aliorumque scriptis, in quibus cum longissimum tempus contriveris, vix quidquam quod mente retinere debeas, invenies. Non ergo illum contemnemus, qui breviori stylo longam continet antiquarum rerum seriem; nec alios magnifaciemus, qui longo verborum apparatu omnia potius confundunt, quam explicaut; nisi similes ei esse volumus, qui ex aureo magno et pulchro cochleari venenum potius sumere, quam ex minimo, et ex vili materia, mel sugere elegit (Cyril. lib. vii, contra Jul.). Similem go considerabam Flavii librum cuidam navi Phoenicia (cujus meminit Xenophon) fabrica perangustæ, quæ cum armorum, instrumentorum, mercium ac supellectilis cujuscumque generis, immensa varietate, et multitudine repleta esset, singula tamen in ca tam artificiose collocata, et solerti ordine disposita erant, ut et sine impedimento per navim discurrere, et in tanta rerum multitudine, singula oculis contueri, et ad manum rem quamque paratam habere et invenire quisquis posset. Siquidem in Flaviana historia ita omnia disposita, ut plena mercibus diversis parva navis, omnia quæ habet, in conspectu ostendat, et in quolibet versu, ne dicam verbo, ponderoso compendio contineat, quæ longiorem complere possent historiam. Scribebat quidem non ut sapientiam ostentaret suam, sed ut in remotiori orbe habitantem Hieronymum Hispanicæ religionis certiorem faceret, ideoque librum longiori itineri committendum, breviori perstrinxit calamo. Verum ne forte alicui videretur altior breviorque stylus poeticam notam incurrisse, Dum brevis esse laboro, obscurus fio (Ilorat. de Arte poetica), tu non solum co.n plicata antea longo silentio, et brevitate orationis folia in lucem deduxisti, sed explicasti, ornaști, et declarasti ; condecorasti simul patriam nostram: nam cum certissimum sit eam ita prædicatione apostolica insignitam, vt, teste Tertulliano, omnes termini Hispaniæ fidem susceperint (Tertul. adversus Judæos, cap. 7), et Cypriano, in ea recte perseveraverint (Cyprian. epist. 68), non desunt, qui opinionem famamque nostram calumniari velint, et lædere, sugillare, et commaculare. Nunc autem nisi proterve et pertinaciter se gerere velint, clariori quam phœbæa luce aspicient, quantum ab initio nascentis Ecclesiæ profecerint Hispani, quot sancti ex illius gente Martyres adfuere, quoties non defuere tyranni; quot confessores floruerunt celebres, cum, cessante persecutione, virtutum exercitia libere exercere valuerint ; quot virgines, quæ, superato sexu, carnisque et mundi adepta victoria, se castas dilectissimo sponso exhibuere Christo. Flabit itaque jam dextere Flavius Lucius Dexter, quem (velut e cavernis ventos Juno ) ex oblivionis carcere eduxisti; quem lucide et dextere explicuisti, cujusque veritatem historiæ comprobasti. Nec minoris utilitatis quisquam putet esse sanctæ catholicæ Ecclesiæ, antiquorum innovare scripta, et exornare, quam novos edere libros; nam si verum amamus, majoris hoc utilitatis est. Veteres enim præstant auctoritate, excelluntque fide Recentiores. Nescio enim quid auctoritatis sibi vindicat sancia vetustas. Quo fit, ut qui Christiano nomini adversantur infideles, et qui sanctæ Ecclesiæ plus noccn! hæretici, nullo alio argumento magis convincantur quam antiquorum scriptorum auctoritate et doctrina. Unde qui eos in lucem producunt, vere dici possent potentiora Ecclesiæ sanciæ arma, vclut clypeos in Davidica turre pendentes in medium proferre. Et quidem in hac Dexiri historia elucet maxime firmitas fidei in martyribus, ad confusionem hæreticorum dicentium posse quemquam, ut vitæ periculum evadat, fidem quam profitetur, abnegare. Fulget sanctorum antistitum auctoritas, et in gubernanda Ecclesia solertia, qua confundantur illi, qui episcopalem dignitatem negant, et novum inventum temere dicunt. Leguntur, co jam tempore admissus peregrinationum u us, templorum ædificatio, sacrosancti sacrificii Missæ celebratio, et exercitium omnium sacramentorum, reverentia imaginum, varia miracula, veneratio sanctæ Romanæ sedis, et si quæ sunt alia, quæ novatores negant, quæ ta

men cum eo tempore primitivam Ecclesiam observasse videant, confunduntur, et nostram catholicam Ecclesiam primitivæ concordare cognoscunt. Tot igitur nominibus tibi gratias referre debeo, quot utilitates ex tuo labore provenire præsentio. Pro Ecclesiæ sanctæ honore, et utilitate, gratias refero, ut indignus ejusdem minister Presbyter cardinalis, pro Hispaniæ decore et gloria, ut illius nationis vir, pro in me collato beneficio, ut amicus non ingratus. Vale, et sanctissimus Dei Spiritus repleat te omnibus suis divinis donis. Datum Tibure octavo kalendas Octobris anno M. DCXXIV.

EPISTOLA ALTERA AD BIVARIUM EDITOREM.

R. Patri Fratri Francisco Bivario Cisterciensi, viro integerrimo, amico spectatissimo.

Rure Tiburtino sub æstivo calore vidi perfunctorie et raptim perpetua tua commentaria in Fl L. Dextri Chronica ad illustrissimum cardinalem de Treio transmissa. Ad primum conspectum placuit operis argumentum, et laudabilem dixi, modo felicem, illustratoris conatum. Desideravi impense totum opus introspicere, neque tunc potui occupatiunculis distractus, etiam sub paucis diebus illustrissimo cardinale codicem remittente. Nunc a te relictum pro voto legi, neque uno nomine libens legi. Qu'a argumentum grave erat, quia de optimis nostræ fidei magistris erat, quia a teipso erat, quem jumpridem cum veneratione quadam et amore suspicio. Vidi igitur secundo libens, et legi libentius: ita me res, et ipsa scrip'io tua, et judicium trahebant. Multa opportune miscuisti ad fidem, ad intelligentiam, ad historia commendationem, ad sanctorum venerationem. Optimaz Hispanic antiquitates vindícasti, res exteras illustrasti, sepultam optimarum rerum memoriam plene resuscitasti. Et si præclaras quasque nationes magno tibi devinxisti beneficio, ultra omnes tua tibi debet Hispania, cujus res utpote sibi notiores majori cura et fide Dexter notavit, et tu de num dextere illustrasti. Genus omne sanctorum vestram protulisse Hesperiam ostendit omnimoda hæc historia, cui tu plene fidem, quantumvis duram, docta commentatione concilias. Felicem certe, et ultro commendabilem tuum evaɛisse conatum jam plene probavi, dum et Dextrum, hunc ipsum esse fundate confirmas, et sanctorum gesta ab apocryphis rite discerniș. Gratam fore omnibus hanc tuam historiam ausim spondere, quæ varios, et omnigenos (ut cum vetusto et gravi loquar historico) florum coruscantes, et aureos habet colores, quam aliquis aptissime agri hortum herbarum omnium feracem dixerit. Polissimum vero ills mirifice abundat, qui pullulantes candescunt, et qui purpurea specie florent, quique nitore ad nigredinem magis vergentes, quam maxime relucent. Ilierarcharum stola vitæ sanctitate supra solem ipsum coruscans, et martyrum vera, et veneranda purpura, sanguine corum prolixe tincta atque rigata, insuper lucis conciliatrix nigrescens, et divinitus contexta vestis illis admodum congruens, qui ad vitam angelicam contendunt atque aspirant. Ex quibus Christi Ecclesia aureum prorsus virtutibus circumamicta ornatum, veluti quædam sponsa, rem omnium pulcherrimam universitatis hujus exh.bet, atque repræsentat regum omnium imperatori (Nicephor. in dedica', ad Andronic imperat. ). Opus itaque tuum omnibus probatum iri non dubites, atque hinc ego dixerim improbandum postremum tuum et recens consilium. Omnes certe condemnabunt tuum secessus desiderium, et recessum in solitudinem. An non et pacatis viris, tui similibus, in media Urbe secessus, et in fori strepitu solitudo? Itane manum a calamo, animum a studiis media ætate retrahere decuit, et solita iæ placuit studere quieti? Cave, vir optime, ne talentum dicaris abscondere, et durus tibi dicat exactor oportuisse et debuisse te in eodem negotiari (Matth. xxv), non in umbrosis vallibus feriari. Sed quo pergo? timeo tuam pietatem offendere, et sæculi turbas declinantem in summa tranquillitate turbare. Perge, vir Dei, stude tibi, et, si licet, stude omnibus. Pater, el in Dei honorem, et in bonum nostrum scribe. Vale, e regione Transtiberina ad D. Petri in Monte Aureo, 16 kal. Febr. 1625.

Tui amantissimus,

FR. LUCAS WADDINGUS.

AUCTORIS VITA,

Ex suis, et aliorum scriptis collecta,

PER FR. FRANCISCUM BIVARIUM.

Et Barcinonum amoenas sedes ditium,
Nam pandit illic tuta portus brachia.
(Ait Festus Avienus.)

Barcino, lispaniarum urbs illustris, Pœui Hamil- A tudine florentes : caris, fratris Hannibalis, conditione gloriatur, ut gravissimi quique auctores produnt, et Ausonius ad Paulinum scribeus cecinit, Me Punica, inquiens, lædit Barcino (Auson, epi-t. 24); super Mediterranei maris oram orientalem, ipsi dominatura sedes habet, non minus amoenitate, quam divitiis, et forti

Multo illustrior magnorum splendore civium redd:tur protulit namque tum S. virginem Eulaliam

« PoprzedniaDalej »