Obrazy na stronie
PDF
ePub

JUDICIUM

ECCLESIÆ CATHOLICÆ

TRIUM PRIMORUM SECULORUM,

DE

NECESSITATE CREDENDI,

QUOD DOMINUS NOSTER JESUS CHRISTUS SIT
VERUS DEUS.

ASSERTUM CONTRA

M. SIMONEM EPISCOPIUM, ALIOSQUE.

AUTHORE

GEORGIO BULLO, S. S. T. P.

PRESBYTERO ANGLICANO.

Imprimatur.

Jun. 4. 1694.

Henr. Aldrich, vice-can. Oxon.

PREMONITIO

AD

LECTOREM.

DUM in evolvendis M. Simonis Episcopii Institutionibus Theologicis olim versarer, perlecto capite tricesimo quarto lib. IV. sect. 2. De necessitate credendi modum filiationis divinæ Jesu Christi, ad privatos usus conscripsi, seu potius velut primis lineis designavi, responsionem ad argumenta, quibus ibidem vir eruditus probare conatus est, articulum de Filii Dei Servatoris nostri divina ex Deo Patre ante sæcula generatione in primitivis ecclesiis pro creditu ad salutem necessario minime habitum fuisse, adeoque ecclesias illas communionem coluisse cum iis, qui articulum istum negarent, Christumque purum putum esse hominem, qui ante B. Mariam non extiterit, crederent ac docerent. Brevem vero istam responsionem haud ita pridem ab amicis rogatus latius deduxi, pluribusque auxi; additis quoque tribus integris capitibus, in quibus, tum ex primævorum Patrum testimoniis, tum ex historia ecclesiastica, Episcopii sententiam luculenter, ni fallor, refutavi

mus.

Quid autem me impulerit, ut hoc, quicquid est, operis in publicum aliquando exire permiserim, dicam brevi. Prodiere in Anglia nostra, inter paucos [vol. I. p. 338.]

[ocr errors]

2

abhinc annos, scripta non pauca hominum nefariorum, qui dogma fidei nostræ kupiάтaтov, in quo certe Christianismi cardo vertitur, (de Filio nempe Dei, ante omnia sæcula ex ipso Deo Patre nato, vero Deo de Deo vero, per quem omnia condita fuere, nostræ salutis causa incarnato, homineque facto,) labefactare atque evertere omni ope adnisi sunt; eorum aliis Arianam, aliis vero Samosatenianam blasphemiam impudentur propugnantibus. De quibus non injuria dicam, quod de scriptis Lælii Socini, Francisci Davidis, Blandratæ, aliorumque ejusdem farinæ hæreticorum sui sæculi, pronuntiavit vir magnus, Hieronymus Zanchius. b Legi, quanquam

[ocr errors]

magno cum stomacho, novorum Arianorum et Pho"tinianorum inepta deliria. Atque hoc possum

66

affirmare, in horum scriptis nihil a me lectum fu"isse, quod aliquid saltem habeat acuminis; sicut "multa habuerunt veterum hæreticorum libri. Om"nia enim sunt vel vetus κpáμßn centies repetita, vel "novæ ineptiæ." His tamen, (ne vani scil. homines triumphum agerent, infirmique ipsorum qualibuscunque strophis a catholica veritate seducerentur,) editis ex adverso scriptis, occurrerunt viri quidam e nostratibus pii atque eruditi, qui eo certe nomine a bonis omnibus gratiam ac laudem meruerunt.

Inter hæc vero emersere nonnulli, qui se mediatores scilicet, pacisque sequestros in hac controversia interponere, partesque inter se longe disjunctissimas,

b In Epist. Dedicat. librorum de tribus Elohim.

« PoprzedniaDalej »