Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

jicere dæmones coarguuntur." Vides hic, quo sensu Justinus Heraclitum, ejusque similes, Christianos appellaverit, nempe quod JUXTA PARTEM ALI

QUAM SEMINALIS RATIONIS MORES SUOS CONFORMAVERINT, ET QUALICUNQUE PACTO JUXTA RATIONEM VIXERINT, ET PRAVITATEM FUGERE STUDUERINT; quos ea propter longo satis intervallo disjungit a vere Christianis, QUI SECUNDUM UNIVERSE RATIONIS ET VERBI, HOC EST CHRISTI, NOTIONEM ET CONTEMPLATIONEM VIVUNT. Si quis vero suspicetur, sensisse Justinum, posse hominem sola nativæ rationis ope ad eam Dei cognitionem pervenire, quæ ad vitam ac beatitudinem cœlestem atque æternam assequendam sufficiat, audiat ipsum pro se loquentem in Parænetica Oratione ad Græcos, quæ his verbis clauditur P; Пavтaxóbev Toívvv εἰδέναι προσήκει, ὅτι οὐδαμῶς ἑτέρως περὶ Θεοῦ ἢ τῆς ὀρθῆς θεοσεβείας μανθάνειν οἷόν τε ἢ παρὰ τῶν προφητῶν μόνον, τῶν διὰ τῆς θείας ἐπιπνοίας διδασκόντων ὑμᾶς 9. i. e. Undequaque ergo et modis omnibus scire convenit, "nullo plane pacto aliter aut aliunde de Deo, vel de "recto Dei cultu, disci quidquam posse, quam a prophetis solis, qui divina inspiratione inflati vos docent et instituunt." Expressa itidem sunt ejusdem verba in Epistola ad Diognetum '; 'Avoρúv dè ovdeis (tòv Deòv) oûte eidev, oûte éyvúpioev avtòs dè éautòV ἐπέδειξεν· ἐπέδειξε δὲ διὰ πίστεως, ᾗ μόνη Θεὸν ἰδεῖν συγκε dè χώρηται. "Nemo mortalium Deum vel vidit vel cog"novit; sed ipse seipsum ostendit; ostendit autem

66

[ocr errors]

66

per fidem, cui soli Deum videre concessum est."

6. Ad quartum atque ultimum Episcopii argu

[blocks in formation]

83

66

66

66

66

[ocr errors]

mentum venio, quod sic procedit; "Si quis," inquit, scripta Justini, atque in primis Dialogum istum (qui scilicet Trypho inscribitur) accurate legat, vi“debit, Justinum Christum quidem Deum ac Do"minum agnoscere, sed passim negare ipsum esse "Creatorem universi, atque adeo alium a Creatore "universi, et non persona tantum, sed natura, etsi "non yvμn, ab eo distinctum ac diversum adserere. Quod si ita est, utique mirum non debet videri, si eos, qui eum non præextitisse cæteris rebus omni"bus, aut creatum et factum in principio, sed in tempore ex hominibus genitum ac natum crede"bant, ex genere suo censuit. Nec enim tam ingens est distantia inter istas opiniones, ut prop"terea schisma faciendum sit. Utrinque enim Chris"tus statuitur creatura, sed de tempore tantum, quo "existere cœpit, quæstio est." Resp. Papæ ! quid sibi volunt verba ista, "Justinum passim negare, "Christum esse Creatorem universi ?" An iis voluit Episcopius, Justinum negare, per Christum (h. e. per unigenitum atque ante omnia sæcula existentem Dei Filium, qui post assumptam carnem Christus dictus est) res omnes creatas ex nihilo eis tò elva próductas fuisse? atqui id falsissimum est. Contra enim Justinus rerum omnium creationem Filio Dei passim attribuit, ut opus ipsi cum Deo Patre commune. Sic v. g. in Apologia, quæ in editionibus Prima dicitur, prius de Deo Patre locutus, hæc de Filio subjungits: Ὁ δὲ υἱὸς ἐκείνου, ὁ μόνος λεγόμενος κυρίως υἱὸς, ὁ λόγος πρὸ τῶν ποιημάτων, καὶ συνὼν καὶ γεννώμες νος, ὅτε τὴν ἀρχὴν δι ̓ αὐτοῦ πάντα ἔκτισε καὶ ἐκόσμησε, κ. λ. i. e. "Porro Filius ejus, qui solus proprie dicitur Fi

[ocr errors][merged small]

66

u

66

"lius, Verbum simul cum illo ante creaturas existens, "et nascens, cum primitus per ipsum cuncta creavit "et ornavit, &c." Itidem in Dialogo cum Tryphonet; ̓Αλλὰ τοῦτο τὸ τῷ ὄντι ἀπὸ τοῦ Πατρὸς προβληθὲν γέννημα πρὸ πάντων τῶν ποιημάτων συνῆν τῷ Πατρὶ, καὶ τούτῳ ὁ Πατὴρ προσομιλεῖ “ Verum hæc ipsa revera a Patre edita "progenies ante creaturas omnes Patri coexistit, et cum eo Pater colloquitur:" nempe in verbis illis, quæ paulo ante citaverat, "Faciamus hominem, &c." Et in Epistola ad Diognetum " docet, Filium Dei non esse ὑπηρέτην τινὰ, “ ministrum aliquem,” ἀλλ ̓ αὐ τὸν τὸν τεχνίτην καὶ δημιουργὸν τῶν ὅλων, " ipsum Opificem "et Creatorem universi." Nunquid igitur “Crea"torem universi" personaliter, ut loquuntur, sumpsit Episcopius, quatenus Creator universi titulus est Dei Patris, qua is est any beóτntos, fons divinitatis, adeoque operationum omnium divinarum? Si hoc voluit, fatemur Justinum negare (quod et semper negavit ecclesia catholica) Christum esse Deum Patrem. Fuit dogma illud singulis ætatibus, in diversorum nominum hæreticis ab ecclesia damnatum. Verum pergit Episcopius, additque, Justinum passim adserere, Christum (nempe in excellentiori sua natura, qua ante sæcula extitit) alium esse a Creatore universi, h. e. Deo Patre, ac non persona tantum, sed et natura ab eo distinctum ac diversum, adeoque puram putam esse creaturam. Certe qui hanc Justino hæresin serio ascribit, is optimi Patris scripta nunquam accurate legisse judicandus est. Tantum enim abest, ut Justinus passim adserat, Christum alium esse a Deo Patre natura, adeoque puram putam creaturam, ut sat sciam, ne unum qui

Pag. 285. [§. 62. p. 159.]

Pag. 498. [§. 7. p. 237.]

dem locum ex eo proferri posse, in quo id ipsum adserat. Imo contra in locis ex Apologia prima et ex Dialogo cum Tryphone modo citatis, Tor Aoyon sive Filium Dei, ut proprie dictum, h. e. verum ac naturalem Dei Filium, a creaturis, iisque quæ a Deo facta sunt omnibus, manifeste discernit, ipsique coæternam cum Deo Patre existentiam attribuit. Et in loco ex Epistola ad Diognetum allato, Filium Dei ianperry, ministrum, h. e. creaturam esse diserte ne gat. Quo autem sensu idem Justinus alibi, cum aliis Patribus primavis, Filium Dei dixerit inpérny, ministrum, Dei Patris; adeoque oikovoulay quandam ipsi tribuerit, quæ majestati Dei Patris minime conveniret; qua scilicet a mundi primordio sæpius in terras descenderit, atque in specie visibili cum viris sanctis collocutus fuerit; fuse explicavimus in nostra Fidei Nicænæ Defensione IV. 2. 2. [p. 704.] et cap.3. §.4,5. Porro in eadem ad Diognetum Epistola Filius Dei ab Justino dicitur, ó àei, oquepov vios royeobeis, " ille semper existens, qui hodie Filius habitus est." Sic etiam in Oratione Parænetica ad Græcos y observat Justinus, Angelum, qui Mosi in rubo apparuit, quem ubique contendit Dei fuisse Filium, se dixisse To oura, “ eum qui est ;" ac deinde expresse notat istam descriptionem ro del out ea aporkety, “ semper ex، istenti Deo convenire.” Certe qui haec scripsit, is creaturam esse Dei Filium minime somniavit.

66

66

66

X

66

7. Denique sanctus martyr Tò óμcoúσov Filii (etsi ipsa voce nuspiam de Filio Dei utatur) passim adserit; ipsum esse verum, germanum, genuinum, ex ipsa Dei Patris essentia progenitum Dei Filium affirmans; qui eo nomine juxta cum Deo Patre Deus

X

Prope finem. [. 11. p. 240. ] y Pag. 19, 20. [§. 20, 21. p. 21.]

sit ipsissimus, quemadmodum luculenter ostendi Def. Fid. Nic. II. 4. Hic duo tantum loca, ibidem a nobis latius deducta, breviter et paucis recolam, ex quibus meridiana luce clarius patebit, quo sensu Justinus Filium Dei alium a Deo Patre adseruerit. Priorem locum habes in Apologia prima 2: Oi yàp tòv viòv Πατέρα φάσκοντες εἶναι, ἐλέγχονται μήτε τὸν Πατέρα ἐπι- 84 στάμενοι, μήθ' ὅτι ἐστὶν υἱὸς τῷ Πατρὶ τῶν ὅλων γινώσκοντες

66

ων

ὃς καὶ λόγος πρωτότοκος ὢν τοῦ Θεοῦ καὶ Θεὸς ὑπάρχει. Qui enim Filium Patrem esse dicunt, comperiun"tur neque Patrem scire, neque Filium esse Patri "universorum nosse; qui eo ipso, quod ratio sive "Verbum Dei primogenitum sit, Deus etiam est." Vides Justinum hic docere, Filium a Patre ita quidem alium esse, ut non sit Pater ipse, sed persona ab eo distincta; tamen non alium esse a Patre natura, quippe qui eo ipso, quod ex Deo Patre, idque ut λóyos, Ratio, sive Verbum, ex paterna mente genitus est, Deus etiam ipse sit. Fieri enim nequit, quin λóyos, Ratio sive Verbum primæ atque æternæ mentis, hoc est Dei Patris, sit ipsi uoyevès et coessentiale; unde et hac eadem ratione, ad veram Filii divinitatem adstruendam, primævi Patres communiter utuntur. Obiter autem mecum observabit lector, vel ex hoc uno loco satis liquere, quid de iis senserit Justinus, qui Christum esse 4λòv ävρwπov, non Filium Dei primogenitum, qui et ipse Deus sit, docuerunt. Diserte enim hic pronuntiat, eos qui negant Filium esse verum Deum, a Deo Patre persona distinctum, neque Deum Patrem nosse, hoc est, a vera religione ac salute alienos esse. Etenim notissimum est, phrasin Patrem non nosse, tum in Scripturis tum in veterum Patrum scriptis idem signifiPag. 96. [§. 63. p. 81.]

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »