Q. Horatii Flacci Epistulae

Przednia okładka
Friedr. Andr. Perthes, 1888 - 141
0 Recenzje
Nie weryfikujemy opinii, ale staramy się wykrywać i usuwać fałszywe treści
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Wybrane strony

Spis treści

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 101 - Obscurata diu populo bonus eruet atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis Nunc situs informis premit et deserta vetustas ; Adsciscet nova quae genitor produxerit usus. Vehemens et liquidus puroque simillimus amni 120 Fundet opes Latiumque beabit divite lingua...
Strona 68 - Mandela bibit, rugosus frigore pagus, 105 quid sentire putas? quid credis, amice, precari? sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam quod superest aevi, si quid superesse volunt di ; sit bona librorum et provisae frugis in annum copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Strona 131 - Discunt in partes centum diducere. Dicat Filius Albini : si de quincunce remota est Uncia, quid superat ? Poteras dixisse.
Strona 87 - Punica bella quietus quaerere coepit, quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
Strona 3 - Lare tuter, nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15 nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles ; nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Strona 114 - Descriptas servare vices operumque colores Cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor ? Cur nescire pudens prave quam discere malo ? Versibus exponi tragicis res comica non vult ; Indignatur item privatis ac prope socco 90 Dignis carminibus narrari coena Thyestae.
Strona 108 - HIIMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Strona 86 - Carmine di superi placantur, carmine manes. Agricolae prisci, fortes parvoque beati, condita post frumenta levantes tempore festo 140 corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem cum sociis operum pueris et coniuge fida, Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, floribus et vino Genium memorem brevis aevi. Fescennina per hunc inventa licentia morem 145 versibus alternis opprobria rustica fudit...
Strona 77 - Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis. Diram qui contudit hydram Notaque fatali portenta labore subegit, Comperit invidiam supremo fine domari.
Strona 120 - Conversis studiis, aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori ; Commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda ; vel quod Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti ; Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum.

Informacje bibliograficzne