Obrazy na stronie
PDF
ePub

manuscriptos vulgant, nisi ante examinati probatique fuerint, iisdem pœnis subjici debere judicârunt Patres deputati, quibus impressores: et qui eos habuerint et legerint, nisi auctores prodiderint, pro auctoribus habeantur. Ipsa verò hujusmodi librorum probatio in scriptis detur, et in fronte libri vel scripti vel impressi authenticè appareat, probatioque et examen ac cetera gratias fiant. Præteræ in singulis civiatibus ac diœcesibus, domus vel loci ubi ars impressoria exercetur, et bibliothecæ librorum venialium sæpiùs visitentur à personis ad id deputandis ab Episcopo, sive ejus Vicario, atque etiam ab Inquisitore hæretica pravatatis, ut nihil eorum quæ prohibentur, aut imprimatur, aut vendatnr, aut habeatur. Omnes verò librarii, et quicumque librorum venditores habeant in suis bibliothecis Indicem librorum venalium, quos habent, cum subscriptione dictarum personarum, nec alios libros habeant, aut vendant aut quacumque ratione tradant, sine lieentiâ eorumdem deputandorum, sub pœnâ amissionis librorum, et aliis arbitrio Episcoporum vel Inquisitorum imponendis. Emptores verò lectores, vel impressores, eorumdem arbitrio puuian

tur.

Quòd si aliqui libros quoscumque in aliquam civitatem introducant, teneantur eisdem personis deputandis rununciare: vel si locus publicus mercibus ejusmodi constitutus sit, ministri publici ejus loci prædictis personis significent libros esse adductos. Nemo verò audeat librum, quem ipse vel alius in civitatem introduxit, alicui legendum tradere, vel aliquâ ratione alienare, aut commodare, nisi ostenso priùs libro, et habitâ licentiâ à personis deputandis, aut nisi notoriè constet, librum jam esse omnibus permissum. Idem quoque servetur ab heredibus et executoribus ultimarum voluntatum, ut libros à defunctis relictos, sive corm indicem illis personis deputandis offerant, et ab iis licentiam obtineant, priusquam eis utantur, aut in alias personas quacumque ratione transferant. In his autem omnibus et singulis pœna statuatur vel amissionis librorum, vel alia arbitrio eorumdem Episcoporum, vel Inquisitorum, pro qualitate contumaciæ vel delicti.

Circa verò libros, quos Patres deputati examinârunt aut expugnàrunt, aut expurgandos tradiderunt, aut certis conditionibus, ut rursus excuderentur, concesserunt, quidquid illos statuisse constiterit, tam bibliopolæ, quàm ceteri observent. Liberum tamen sit Episcopis aut Inquisitoribus generalibus secundùm facultatem quam habent, etiam libros, qui his regulis permitti videntur, prohibere, si hoc in suis regnis, aut provinciis, vel diæcessibus expedire judicaverint. Ceterùm nomina, cum librorum qui à Patribus deputatis purgati sunt, tum eorum quibus illi hanc provinciam dederunt, eorumdem deputatorum Secretarius notario Sacræ universalis Inquisitionis Romæ descripta Sanctissimi Domini nostri jussu tradidit.

Ad extremum verò omnibus fidelibus præcipitur, ne quis audeat contra harum regularum præscriptum, aut hujus indicis prohibitionem libros aliquos legere aut habere. Quòd si quis libros hæreticorum, vel cujusvis auctoris scripta, ob hæresin, vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata atque probibita, legerit, sive habuerit, statim in exeommunicationis sententiam incurrat. Qui verò libros alio nomine interdictos legerit, aut hahuerit, præter peccati mortalis reatum, quo afficitur, judicio Episcoporum severè puniatur.

"Constanter teneo purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari.

"Similiter et sanctos una cum Christo regnantes, venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas.

"Firmissime assero, imagines Christi, ac Deiparæ semper virginis, necnon aliorum sanctorum, habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam.

"Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in ecclesia relictam fuisse; illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo.

"Sanctam Catholicam et apostolicam Romanam ecclesiam, omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco; Romanoque Pontifici, beati Petri, Apostolorum Principis, successori, ac Jesu Christi vicario veram obedientiam spondeo, ac juro.

"Cætera item omnia a sacris canonibus, et œcumenicis conciliis, ac præcipue a sacro-sancta Tridentina Synodo tradita, definita, et declarata, indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque hæreses quascumque ab ecclesia damnatas, rejectas, et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio, et anathematizos.

"Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in præsenti sponte profiteor, et veraciter{teneo, eandem integram et inviolatam, usque ad extremum vitæ spiritum constantissime (Deo adjuvante) retinere et confiteri, atque a meis subditis, vel illis quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri, et prædicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem N. spondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei evangelia.' (Canones et Decreta Concilii Tridentini, Appendix, p. xxii.)

THE END.

No. IV.

POPE PIUS's CREED.

"Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, quæ continentur in symbolo fidei, quo S. Romana ecclesia utitur, viz. :—

"Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium, et invisibilium: et in unum Dominum Jesum Christum, filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula; Deum de Deo, lumen de lumine; Deum verum de Deo vero; genitum, non factum; consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cœlis, et incarnatus et de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus est; crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est; et resurrexit tertia die secundum scripturas: et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris; et iterum venturus est cum gloria judicare vivos, et mortuos; cujus regni non erit finis: et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur, qui locutus est per prophetas: et unam sanctam Catholicam, et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Amen.

"Apostolicas et ecclesiasticas traditiones, reliquasque ejusdem ecclesiæ observationes et constitutiones firmissime admitto, et amplector.

"Item sacram scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum scripturarum, admitto; nec eam unquam, nisi juxta unanimem consensum patrum accipiam, et interpretabor.

"Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta novæ legis, a Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet baptismum, confirmationem, eucharistiam, pœnitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium; illaque gratiam conferre; et ex his baptismum, confirmationem et ordinem, sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos ecclesiæ catholicæ ritus, in supradictorum omnium sacramentorum solemni administratione recipio, et admitto.

[ocr errors]

"Omnia et singula, quæ de peccato originali, et de justificatione in sacro-sancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.

"Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis, et defunctis; atque in sanctissimo Eucharistiæ sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi; fierique conversionem totius substantiæ panis in corpus, et totius substantiæ vini in sanguinem: quam conversionem catholica ecclesia transubstantiationem appellat.

"Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integram Christum, verumque sacramentum sumi.

"Constanter teneo purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari.

"Similiter et sanctos una cum Christo regnantes, venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas.

"Firmissime assero, imagines Christi, ac Deiparæ semper virginis, necnon aliorum sanctorum, habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam.

"Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in ecclesia relictam fuisse; illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo.

"Sanctam Catholicam et apostolicam Romanam ecclesiam, omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco; Romanoque Pontifici, beati Petri, Apostolorum Principis, successori, ac Jesu Christi vicario veram obedientiam spondeo, ac juro.

"Cætera item omnia a sacris canonibus, et œcumenicis conciliis, ac præcipue a sacro-sancta Tridentina Synodo tradita, definita, et declarata, indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque hæreses quascumque ab ecclesia damnatas, rejectas, et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio, et anathematizos.

"Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in præsenti sponte profiteor, et veraciterteneo, eandem integram et inviolatam, usque ad extremum vitæ spiritum constantissime (Deo adjuvante) retinere et confiteri, atque a meis subditis, vel illis quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri, et prædicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem N. spondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei evangelia." (Canones et Decreta Concilii Tridentini, Appendix, p. xxii.)

THE END.

« PoprzedniaDalej »