Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tebus gravior quæstio incidat: Episcopus, antequam controversiam dirimat, Metropolitani et comprovincialium Episcoporum in Consilio provinciali sententiam expectet; ita tamen, ut nihil, inconsulto Sanctissimo Romano Pontifice, novum, aut in Ecclesia hactenùs inusitatum decernatur.

CONTINUATIO SESSIONIS DIE IV. DECEMBRIS.

Decretum de Indulgentiis.

Cum potestas conferendi Indulgentias à Christo Ecclesiæ conces sa sit; atque hujusmodi potestate, divinitùs sibi traditâ, antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit: sacro-sancta Synodus indulgentiarum usum, Christiano populo maximè salutarem, et sacrorum Conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet, et præcipit: eosque anatheme damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant: in his tamen concedendis moderationem, juxta veterem et probatam in Ecclesia consuetudinem, adhiberi cupit, ne nimiâ facilitate ecclesiastica disciplina enerveter. Abusus verò, qui in his irrepserunt, et quorum occasione insigne hoc Indulgentiarum nomen ab hæreticis blasphematur, emendatos et correctos cupiens, præsenti decreto generaliter statuit, pravos quæstus omnes pro his consequendis, undè plurima in Christiano populo abusuum causa finxit, omninò abolendos esse. Ceteros verò, qui ex superstitione, ignorantia, irreverentia, aut aliundè quomodocumque provenerunt, cùm ob multiplices locorum et provinciarum, apud quas hi committuntur, corruptelas commodè nequeant specialiter prohiberi, mandat omnibus Episcopis, ut diligenter quisque hujusmodi abusus ecclesiæ suæ colligat, eosque in prima Synodo provinciali referat; ut aliorum quoque Episcoporum sententiâ cogniti, statim ad Summum Romanum Pontificem deferantur; cujus auctoritate et prudentiâ quod Universali Ecclesiæ expediet, statuatur; ut ita sanctarum Indulgentiarum munus, piè, sanctè et incorruptè omnibus fidelibus dispensetur.

De delectu ciborum, jejuniis et diebus festis.

Insuper hortatur sancta Synodus, et per sanctissimum Domini nostri atque Salvatoris adventum Pastores omnes obtestatur, ut tamquam boni milites illa omnia, quæ sancta Romana ecclesia, omnium ecclesiarum mater et magistra, statuit, nec non ea, quæ tam in hoc Concilio, quàm in aliis œcumenicis statuta sunt, quibuscumque fidelibus sedulò commendent; omnique diligentiâ utantur, ut illis omnibus, et iis præcipuè sint obsequentes, quæ ad mortificandam carnem conducunt, ut ciborum delectus, et jejunia, vel etiam, quæ faciunt ad pietatem augendam, ut dierum festorum devota et religiosa celebratio; admonentes populos crebrò, obedire Præpositis suis, quos qui audiunt, Deum remuneratorem audient: qui verò contemnunt, Deum ipsum ultorem sentient.

De Indice librorum, et Catechismo, Breviario et Missali.

Sacro-sancta Synodus in secunda Sessione, sub Sanctissimo Do

mino nostro Pio IV. celebrata, delectis quibusdam Patribus commisit, ut de variis censuris, ac libris, vel suspectis vel perniciosis, quid facto opus esset considerarent; atque ad ipsam sanctam Synodum referrent: audiens nunc huic operi ab eis extremam manum impositam esse, nec tamen, ob librorum varietatem et multitudinem, distinctè et commodè possit à sancta Synodo dijudicari; præcipit, ut quidquid ab illis præstitum est, Sanctissimo Romano Pontifici exhibeatur, ut ejus judicio atque auctoritate terminetur et evulgetur.Idemque de Catechismo à Patribus, quibus illud mandatum fuerat, et de Missali et Breviario fieri mandat.

De recipiendis et observandis Decretis Concilii.

Tanta fuit horum temporum calamitas, et hæreticorum inveterata malitia, ut nihil tam clarum in fide nostra asserenda unquam fuerit, aut tam certò statutum, quod non, humani generis hoste suadente, illi errore aliquo contaminaverint: ea propter sancta Synodus id potissimùm curavit, ut præcipuos hæreticorum nostri temporis errores damnaret et anathematizaret: veramque et Catholicam doctrinam traderet, et doceret, prout damnavit, et anathematizavit, et definivit. Cùmque tamdiù tot Episcopi, et variis Christiani orbis provinciis evocati, sine magna gregis sibi commissi jactura, et universali periculo ab ecclesiis abesse non possint; nec ulla spes restet; hæreticos, toties, fide etiam publicâ, quam desiderârunt, invitatos, et tamdiù expectatos, hùc ampliùs adventuros; ideòque tandem huic sacro Concilio finem imponere necesse sit: superest nunc, ut Principes omnes, quod facit, in Domino moneat ad operam suam ita præstandam, ut quæ ab ea decreta sunt, ab hæreticis depravari aut violari non permittant; sed ab his et omnibus devotè recipiantur, et fideliter observentur. Quòd si in his recipiendis aliqua difficultas oriatur; aut aliqua inciderint, quæ declarationem, quod non credit, aut definitionem postulant, præter alia remedia in hoc Consilio instituta; confidit sancta Synodus, Beatissimum Romanum Pontificem curaturum, ut vel evocatis ex illis præsertim provinciis, undè difficultas orta fuerit, iis quos eidem negotio tractando viderit expedire, vel etiam Concilii generalis celebratione, si necessarium judicaverit, vel commodiore quacumque ratione ei visum fuerit, provinciarum necessitatibus pro Dei gloria et Ecclesiæ tranquillitate consulatur.

No. II.

ACCLAMATIONES PATRUM IN FINE CONCILII.

CARDINALIS A LOTHARINGIA,

Beatissimo Pio Papæ, et Domino nostro, sanctæ Universalis Ecclesiæ Pontifici, multi anni, et æterna memoria.

RESPONSIO PATRUM.

Domine Deus, Sanctissimum Patrem diutissimè Ecclesiæ tuæ

conserva, multos annos.

Card. Beatissimorum Summorum Pontificum animabus Pauli III. et Julii III. quorum auctoritate hoc sacrum generale Concilium inchoatum est, pax à Domino, et æterna gloria, atque felicitas in luce sanctorum.

Resp. Memoria in benedictione sit.

Card. Caroli V. Imperatoris et Serenissimorum Regum, qui hoc universale Concilium promoverunt et protexerunt, memoria in benedictione sit.

Resp. Amen, Amen.

Card. Serenissimo Imperatori Ferdinando, semper augusto, orthodoxo, et pacifico, et omnibus Regibus, Rebuspub. et Principibus nostris, multi anni.

Resp. Pium, et Christianum Imperatorem, Domine, conserva: Imperator cœlestis terrenos Reges rectæ fidei conservatores custodi. Card. Apostolicæ Romanæ Sedis Legatis, et in hac Synodo præsidentibus, cum multis annis magnæ gratiæ.

Resp. Magnas gratias: Dominus retribuat.

Card. Reverendissimis Cardinalibus, et Illustribus Oratoribus. Resp. Magnas gratias, multos annos.

Card. Sanctissimis Episcopis vita, et felix ad ecclesias suas reditus.

Resp. Præconibus veritatis perpetua memoria: Orthodoxo Senatui multos annos.

Card. Sacro-sancta œcumenica Tridentina Synodus: ejus fidem confiteamur, ejus decreta semper servemus.

Resp. Semper confiteamur, semper servemus.

Card. Omnes ita credimus: omnes id ipsum sentimus: omnes consentientes et amplectentes subscribimus. Hæc est fides beati Petri, et Apostolorum: hæc est fides Patrum: hæc est fides Orthodoxorum.

Resp. Ita credimus; ita sentimus; ita subscribimus.

Card. His decretis inhærentes, digni reddamur misericordiis et gratiâ primi, et magni supremi Sacerdotis Jesu Christi, Dei intercedente simul inviolatà Dominâ nostrâ sanctâ Deiparâ, et omnibus Sanctis.

Resp. Fiat, fiat, Amen, Amen.

Card. Anathema cunctis hæreticis.

Resp. Anathema, Anathema.*

No. III.

DE LIBRIS PROHIBITIS, REGULE X.

Per Patres à Tridentina Synodo delectos concinnata, et a Pio PP. IV. comprobata constitutione, quæ incipit Dominici, die 24 Martii, anno 1564.

[ocr errors]

Regula 1. Libri omnes quos ante annum MDXV. aut Summi Pontifices, aut Concilia œcumenica damnârunt, et in hoc indice non

*After the "Acclamations," the prelates subscribed the decrees, and departed. The subscriptions were in number two hundred and

sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerint.

2. Hæresiarcharum libri, tam eorum qui post prædictum annum hæreses invenerunt, vel suscitârunt, quàm qui hæreticorum capita aut duces sunt vel fuerunt, quales sunt Lutherus, Zuinglius, Calvinus, Balthasar Pacimontanus, Swenchfeldius, et his similes, cnjuscumque nominis, tituli aut argumenti existant, omninò prohibentur, Aliorum autem hæreticorum libri, qui de religione quidem ex professo tractant, omninò damnantur. Qui verò de religione non tractant, à Theologis Catholicis, jussu Episcoporum et Inquisitorum examinati et approbati permittuntur. Libri etiam Catholici conscripti, tam ab aliis qui posteà in hæresim lapsi sunt, quàm ab illis qui post lapsum ad Ecclesiæ gremium rediere, approbati à facultate Theologicâ alicujus Universitatis Catholicæ, vel ab Inquisitione generali permitti poterunt.

3. Versiones scriptorum etiam Ecclesiasticorum, quæ hactenus editæ sunt à damnatis auctoribus, modò nihil contra sanam doctrinam contineat, permittuntur. Librorum autem veteris Testamenti versiones, viris tantùm doctis et piis judicio Episcopi concedi poterunt: modò hujusmodi versionibus tamquam elucidationibus Vulgatæ editionis, ad intelligendam sacram Scripturam, non autem tamquam sano textu utantur. Versiones verò novi Testamenti, ab auctoribus primæ classis hujus indicis factæ nemini concedantur, quia utilitatis parum, periculi verò plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet. Si quæ verò annotationes cum hujusmodi quæ permittuntur versionibus, vel cum Vulgata editione circumferuntur, expunctis locis suspectis à facultate Theologica alicujus Universitatis Catholicæ, aut inquisitione generali permitti eisdem poterunt, quibus et versiones. Quibus conditionibus totum volumen Bibliorum, quod vulgò, Biblia Vatabli dicitur, aut partes ejus concedi viris piis et doctis poterunt. Ex Bibliis verò Isidori Clarii Bri xiani prologus et prolegomena præcidantur: ejus verò textum, nemo textum Vulgatæ editionis esse existimet.

4. Cùm experimento manifestum sit, si sacra Biblia vulgari linguâ passim sine discrimine permittantur, plus indè, ob hominum temeritatem, detrimenti, quam utilitatis oriri, hac in parte judicio Episcopi, aut inquisitoris'stetur: ut cum concilio Parochi vel Confessarii, Bibliorum à Catholicis auctoribus versorum lectionem in vulga ri linguâ eis concedere possint, quos intellexerint ex hujusmodi lectione, non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse; quam facultatem in scriptis habeant. Qui autem absque tali facultate ea legere seu habere præsumpserit, nisi priùs Bibliis Ordinario redditis, peccatorum absolutionem percipere non possit. Bibliopolæ verò, qui prædictam facultatem non habenti Biblia idiomate vulgari conscripta vendiderint, vel alio quovis modo concesserint, librorum pretium, in usos pios ab Episcopo convertendum, amittant, aliisque pœnis pro delicti qualitate ejusdem Episcopi arbitrio subjaceant. Regulares verò non nisi facultate à Prælatis suis habitâ, ea legere, aut emere possint.

5. Libri illi, qui hæreticorum auctorum operâ interdum prodeunt,

fifty-five; viz. four legates, two cardinals, three patriarchs, twentyfive archbishops, one hundred and sixty-eight bishops, seven abbots, seven generals of orders, with thirty-nine signatures by proxy.

in quibus nulla aut pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cujusmodi sunt Lexica, Concordantiæ, Apophthegmata, Similitudines, Indices, et hujusmodi, si quæ habeant admista, quæ expurgatione indigeant, illis Episcopi, et Inquisitores, unà cum Theologorum Catholicorum concilio, sublatis aut emendatis, permittantur. 6. Libri vulgari idiomate de controversiis inter Catholicos et hæreticos nostri temporis disserentes non passim permittantur: sed idem de iis servetur, quod de Bibliis vulgari linguà scriptis statutum est. Qui verò de ratione benè vivendi, contemplandi, confitendi, ac similibus argumentis, vulgari sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibeantur; sicut nec sermones populares vulgari linguâ habiti. Quòd si hactenus in aliquo regno vel Provinciâ aliqui libri sunt prohibiti, quòd nonnulla continerent que sine delectu ab omnibus legi non expediat, si eorum auctores Catholici sunt, postquam emendati fuerint, permitti ab Episcopo et Inquisitore poterunt.

7. Libri, qui res lascivas seu obscoenas ex professo tractant, narrant, aut docent, cùm non solùm fidei, sed et morum, qui hujusmodi librorum lectione facilè corrumpi solent, ratio habenda sit, omninò prohibentur: et qui eos habuerint, severè ab Episcopis puniantur. Antiqui verò ab Ethnicis conscripti, propter sermonis elegantiam et proprietatem permittuntur: nulla tamenratione pueris prælegendi erunt.

8. Libri quorum principal› argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt, quæ ad hæresim, seu impietatem, divinationem, seu superstitionem spectant, à Catholicis Theologis, inquisitionis generalis auctoritate, expurgati, concedi possunt. Idem judicium sit de prologis, summariis, seu annotationibus quæ à damnatis auctoribus, libris non damnatis, apposita sunt: sed posthac non nisi emendati excudantur.

9. Libri omnes et scripta Geomantiæ, Hydromantiæ, Aëromantiæ, Pyromantiæ, Onomantiæ, Chiromantiæ, Necromantiæ, sive in quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicæ prorsùs rejiciantur. Episcopi verò diligenter provideant, ne astrologiæ judicariæ libri, tractatus, indices legantur, vel habeantur, qui de futuris contingentibus, successibus, fortuitisve casibus, aut iis actionibus, quæ ab humana voluntate pendent, certi aliquid eventurum affirmare audent. Permittuntur autem judicia, et naturales observationes, quæ navigationis, agriculturæ, sive medicæ artis juvandæ gratiâ conscripta sunt.

10. In librorum, aliarumve scripturarum impressione servetur,quod in Concilio Lateranensi sub Leone X. Sess. 10.statutum est. Quare, si in alma urbe Roma liber aliquis sit imprimendus, per Vicarium Summi Pontificis et Sacri Palatii Magistrum, vel personas à Sanctissimo Domino nostro deputandas priùs examinetur. In aliis verò locis ad Episcopum, vel alium habentem scientiam libri vel scripturæ imprimendæ, ab eodem Episcopo deputandum, ac Inquisitorem hæreticæ pravitatis ejus civitatis, vel dioecesis, in qua impressio fiet, ejus approbatio et examen pertineat, et per eorum manum propriâ subscriptione gratis et sine dilatione imponendam sub pœnis et censuris in eodem decre tocontentis approbetur: hac lege et conditione additâ, ut exemplum libri imprimendi authenticum, et manu auctoris subscriptum, apud examinatorem remaneat; eos verò, qui libellos

« PoprzedniaDalej »