Obrazy na stronie
PDF
ePub

eos communicant, vel evulgant, nisi antea examinati, probatique fuerint, eisdem pœnis subjaceant quibus impressores. Et qui eos habuerint, vel legerint, nisi prodiderint auctores, pro auctoribus habeantur. Ipsa verò hujusmodi librorum probatio in scriptis detur, atquè ideò in fronte libri, vel scripti, vel impressi, authenticè appareat: idque totum, hoc est, et probatio, et examen, gratis fiat: ut probanda probentur, et reprobentur improbanda. Post hæc, temeritatem illam reprimere volens, quâ ad profana quæque convertuntur et torquentur verba et sententiæ sacræ Scripturæ, ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adulationes, detractiones, superstitiones, impias et diabolicas incantationes, divinationes, sortes, libellos etiam famosos : mandat, et præcipit, ad tollendam hujusmodi irreverentiam et contemptum, ne de cætero quisquam quomodolibet verba Scripturæ sacra ad hæc et similia audeat usurpare; ut omnes hujus generis homines, temeratores et violatores verbi Dei, juris et arbitrii pœnis per Episcopos coërceantur.

SESSIO QUINTA, CELEBRATA DIE XVII. MENSIS JUN, MDXLVI.

Decretum de peccato originali.

Ut fides nostra Catholica, sine qua impossibile est placere Deo, purgatis erroribus, in sua sinceritate integra et illibata permaneat; et ne populus Christianus omni vento doctrinæ circumferatur: cùm Serpens ille antiquus, humani generis perpetuus hostis, inter plurima mala, quibus Ecclesia Dei his nostris temporibus perturbatur, etiam de peccato originali, ejusque remedio non solùm nova, sed vetera etiam dissidia excitaverit: sacro-sancta œcumenica et generalis Tridentina Synodus in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem tribus Apostolicæ Sedis Legatis, jam ad revocandos errantes, et nutantes confirmandos accedere volens, sacrarum Scripturarum, et sanctorum Patrum, ac probatissimorum Conciliorum testimonia, et ipsius Ecclesiæ judicium et consensum secuta, hæc de ipso peccato originali statuit, fatetur, ac declarat.

1. Si quis non confitetur primum hominem Adam, cùm mandatum Dei in Paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem, et justitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse, incurrisseque per offensam prævaricatíonis hujusmodi iram et indignationem Dei, atque ideo mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub ejus potestate qui mortis deindè habuit imperium, hoc est, diaboli, totumque Adam, per illam prævaricationis offensam, secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse: anathema sit.

2. Si quis Adæ prævaricationem sibi soli, et non ejus propagini, asserit nocuisse; et acceptam à Deo sanctitatem, et justitiam, quam perdidit, sibi soli, et non nobis etiam eum perdidisse; aut inquinatum illum per inobedientiæ peccatum, mortem et pœnas corporis tantùm in omne genus humanum transfudisse, non autem, et peccatum, quod mors est animæ: anathema sit: cùm contradicat Apostolo dicenti Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.

3. Si quis hoc Adæ peccatum, quod origine unum est, et propagatione, non imitatione transfusum omnibus, inest unicuique proprium,

vel per humanæ naturæ vires, vel per aliud remedium asserit tolli, quàm per meritum unius mediatoris Domini nostri Jesu Christi, qui nos Deo reconciliavit in sanguine suo, factus nobis justitia, sanctificatio, et redemptio; aut negat ipsum Christi Jesu meritum per Baptismi sacramentum in forma Ecclesiæ ritè collatum, tam adultis quàm parvulis applicari; anathema sit: quia non est aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Undè illa vox Ecce Agnus Dei: Ecce qui tollit peccata mundi. Et illa: Quicumque baptizati estis, Christum induistis.

4. Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, etiam si fuerint à baptizatis parentibus orti; aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro necesse sit expiari ad vitam æternam consequendam: undè fit conscquens, ut in eis forma Baptismatis, in remissionem peccatorum, non vera, sed falsa intelligatur: anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est id quod dixit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt: nisi quemadmodum Ecclesia Catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei ex traditione Apostolorum etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideò in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione contraxerunt. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei.

5. Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quæ in Baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat; aut etiam asserit non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet; sed illud dicit tantum radi, aut non imputari: anathema sit. In renatis enim nihil odit Deus: quia nihil est damnationis iis qui verè consepulti sunt cum Christo per Baptisma in mortem : qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu cœli remoretur. Manere autem in baptizatis concupiscentiam, vel fomitem, hæc sancta Synodus fatetur, et sentit: quæ cùm ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, viriliter per Christi Jesu gratiam repugnantibus non valet: quinimò, qui legitimè certaverit, coronabitur. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat, sancta Synodus declarat Ecclesiam Catholicam nunquàm intellexisse peccatum appellari, quod verè et propriè in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit, anathema sit.

Declarat tamen hæc ipsa sancta Synodus, non esse suæ intentionis, comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam virginem Mariam, Dei genitricem; sed observandas esse constitutiones felicis recordationis Sixti Papæ IV. sub pœnis in eis constitutionibus contentis, quas innovat.

SESSIO SEXTA, CELEBRATA DIE XIII. MENSIS JAN. MDXLVII.

Decretum de justificatione. Proœmium.

Cum hoc tempore, non sine multarum animarum jactura, et gravi

ecclesiastica unitatis detrimento, erronea quædam disseminata sit de justificatione doctrina: ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, Ecclesiæ tranquillitatem, et animarum salutem, sacro-sancta œcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea nomine Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri, Domini Pauli, divinâ providentia Papæ tertii, Reverendissimis Dominis, Dominis Jo. Maria Episcopo Prænestino de Monte, et Marcello tit. S. Crucis in Jerusalem Presbytero, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, et Apostolicis de latere Legatis: exponere intendit omnibus Christi fidelibus veram sanamque doctrinam ipsius justificationis, quam Sol jnstitiæ Christus Jesus, fidci nostræ auctor et consummator, docuit, Apostoli tradiderunt, et Catholica Ecclesia, Spiritu sancto suggerente, perpetuò retinuit ; districtiùs inhibendo, ne deinceps audeat quisquam aliter credere, prædicare, aut docere, quàm præsenti decreto statuitur, ac decla

ratur.

CAPUT I. De naturæ et legis ad justificandos homines imbecillitate.

Primum declarat sancta Synodus, ad justificationis doctrinam probè et sincerè intelligendam, oportere, ut unusquisque agnoscat, et fateatur, quòd cùm omnes homines in prævaricatione Adæ innocentiam perdidissent, facti immundi, et ut Apostolus inquit, naturâ filii iræ, quemadmodùm in decreto de peccato originali exposuit, usque adeò servi erant peccati, et sub potestate diaboli ac mortis, ut non modò gentes per vim naturæ, sed ne Judæi quidem per ipsam etiam literam legis Moysi, indè liberari, aut surgere possent; tametsi in eis liberum arbitrium minimè extinctum esset, viribus licet attenuatum, et inclinatum.

CAPUT II. De dispensatione et mysterio adventus Christi.

Quo factum est, ut cœlestis Pater, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, Christum Jesum, Filium suum, et ante legem, et legis tempore, multis sanctis Patribus declaratum, ac promissum, cùm venit beata illa plenitudo temporis, ad homines miserit; ut et Judæos, qui sub lege erant, redimeret; et gentes, quæ non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius pro peccatis nostris; non solùm autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi.

CAPUT III. Qui per Christum justificantur.

Verum, etsi ille pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii dumtaxat, quibus meritum passionis ejus communicatur. Nam, sicut reverà homines, nisi ex semine Adæ propagati nascerentur, non nascerentur injusti; cùm eâ propagatione, per ipsum dum concipiuntur, propriam injustitiam contrahant: ità, nisi inChristo renascerentur, numquam justificarentur; cùm ea renascentia per meritum passionis ejus gratia, quâ justi fiunt, illis tribuatur. Pro hoc beneficio Apostolus gratias nos semper agere hortatur Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, et eripuit de

potestate tenebrarum, transtulitque in regnum Filii dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem, et remissionem peccatorum.

CAPUT IV. Insinuatur descriptio justificationis impii, et modus ejus in statu gratiæ.

Quibus verbis justificationis impii descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adæ, in statum gratiæ, et adoptionis filiorum Dei, per secundum Adam Jesum Christum, salvatorem nostrum. Quæ quidem translatio post Evangelium promulgatum, sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non potest: sicut scriptum est; Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introïre in regnum Dei.

CAPUT V. De necessitate præparationis ad justificationem in adul tis, et undè sit.

Declarat prætereà, ipsius justificationis exordium in adultis à Dei per Christum Jesum præveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab ejus vocatione, quâ nullis eorum existentibus meritis, vocantur; ut qui per peccata à Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiæ liberè assentiendo, et cooperando, disponantur: ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritûs sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omninò agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abjicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiam coram illo liberâ suâ voluntate possit. Undè in sacris litteris, cùm dicitur: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos; libertatis nostræ admonemur. Cùm respondemus: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; Dei nos gratia præveniri confitemur.

CAPUT VI. Modus præparationis.

Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divinâ gratiâ et adjuti, fidem ex auditu concipientes, liberè moventur in Deum, credentes vera esse, quæ divinitus revelata et promissa sunt; atque illlud in primis, à Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu; et dum peccatores se esse intelligentes, à divinæ justitiæ timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore; illumque tamquàm omnis justitiæ fontem, diligere incipiunt; ac proptereà moventur adversùs peccata per odium aliquod, et detestationem, hoc est, per eam pœnitentiam, quam ante Baptismum agi oportet: deniquè, dum proponunt suscipere Baptismum, inchoare novam vitam, et servare divina mandata. De hac dispositione scriptum est: Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quòd inquirentibus se remunerator sit. Et, Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. Et, Timor Domini expellit peccatum. Et, Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrûm in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritûs sancti. Et, Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti, docentes eos servare quæcumque mandavi vobis. Deniquè, Præparate corda vestra Domino.

CAPUT VII. Quid sit justificatio impii, et quæ ejus causa.

Hanc dispositionem seu præparationem justificatio ipsa consequitur; quæ non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio, et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiæ, et donorum, undè homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit heres secundum spem vitæ æternæ. Hujus justificationis causæ sunt; finalis quidem, gloria Dei, et Christi, ac vita æterna: efficiens verò, misericors Deus, qui gratuitò abluit, et sanctificat, signans, et urgens Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostræ: meritoria autem, dilectissimus unigenitus suus, Dominus roster Jesus Christus, qui, cùm essemus inimici, propter nimiam charitatem, quâ dilexit nos, suâ sanctissimâ passione in ligno crucis nobis justificationem meruit, et pro nobis Deo Patri satisfecit: instrumentalis item, Sacramentum Baptismi, quod est Sacramentum fidei, sine quâ nulli unquàm contigit justificatio: demùm unica formalis causa est justitia Dei; non quâ ipse justus est, sed quâ nos justos facit; quâ videlicet ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostræ, et non modò reputamur, sed verè justi nominamur, et sumus, justitiam in nobis recipientes, unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem, et cooperationem. Quamquàm, enim nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur: id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimæ passionis merito per Spiritum sanctum charitas Dei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inhæret. Undè in ipsa justificatione cum remissione peccatorum hæc omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem, et charitatem. Nam fides, nisi ad eam spes accedat, et charitas, neque unit perfectè cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit. Quâ ratione verissimè dicitur, fidem sine operibus mortuam et otiosam esse. Et, In Christo Jesu neque circumcisionem aliquid valere, neque præputium, sed fidem, quæ per charitatem operatur. Hanc fidem ante Baptismi Sacramentum ex Apostolorum traditione Catechumeni ab Ecclesia petunt, cùm petunt fidem, vitam æternam præstantem: quam sine spe et charitate fides præstare non potest. Undè et statim verbum Christi audiunt: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Itaque veram et Christianam justitiam accipientes, eam ceu primam stolam pro illa quam Adam suâ inobedientiâ, sibi et nobis perdidit, per Christum Jesum illis donatum, candidam et immaculatam jubentur statim renati conservare, ut eam perferant ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, et habeant vitam æternam.

CAPUT VIII. Quo modo intelligatur, impium per fidem et gratis justificari.

Cum verò Apostolus dicit, justificari hominem per fidem, et gratis; ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiæ Catholicæ consensus tenuit, et expressit; ut scilicet per fiden. ideò justificari dicamur, quia fides est humanæ salutis initium, fundamentum, et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire; gratis autem justificari ideò dicamur, quia nihil eorum, quæ justificationem præce

« PoprzedniaDalej »