Obrazy na stronie
PDF
ePub

ordeal. God is saying to his church, " Arise, shine; for thy light is come, and the glory of the Lord is risen upon thee."'73 Let us hear his voice betimes, lest, if we slumber, ruin overtake us; for the judginents that shall befall Antichrist in the latter days will not leave unpunished the Popery of Protestantism.

73 Isaiah lx. 1.,

APPENDIX.

No. I.

DECRETA ET CANONES CONCILII TRIDENTINI. [The doctrinal decrees and canons of the council (which only are quoted entire in this volume) are here reprinted from the first edition, published at Rome in 1564. Those who wish to consult the original Latin, are thus furnished with an opportunity of doing so without in. curring the expense of purchasing another book.] SE8610 TERTIA, CELEBRATA DIE IV. MENSIS FEBR. MDXLVI.

Decretum de Symbolo Fidei.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiri. tus sancti.

Hæc sacro-sancta oecumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitimè congregata, in ea præsidentibus eisdem tribus Apostolicæ Sedis Legatis, magnitudinem rerum tractandarum considerans, præsertim earum, quæ duobus illis capitibus, de exstirpandis hæresibus, et moribus reformandis, continentur, quorum causâ præcipuè est congregata ; agnoscens autem cum Apostolo, non esse sibi colluctationem adversus carnem et sanguinem, sed adversus spirituales nequitias in coelestibus, cum eodem omnes et singulos in primis hortatur, ut confortentur in Domino, et in potentia virtutis ejus, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possint omnia tela nequissimi ignea extinguere, atque galeam spei salutis accipiant, cum gladio spiritûs, quod est Verbum Dei. Itaque, ut hæc pia ejus sollicitudo principium et progressum suum per Dei gratiam habeat, ante omnia statuit, et decernit, præmittendam esse confessionem fidei, Patrum exempla in hoc secuta, qui sacratioribus Conciliis hoc scutum contra omnes hæreses in principio suarum actionum apponere consuevere : quo solo aliquando et infideles ad fidem traxerunt, hæreticos expugnârunt, et fideles confirmârunt. Quare Symbolum fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, tamquàm principium illud, in quo omnes, qui fidem Christi profitentur, necessariò conveniunt, ac fundamentum firmum et unicum, contra quod portæ Inferi numquàm prævalebunt, totidem verbis, quibus in omnibus ecclesiis legitur, exprimendum esse censuit. Quod quidem ejusmodi est.

Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium, et invisibilium : et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia secula; Deum de Deo, lumen de lumine; Deum verum de Deo vero; genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cælis; et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, ET HOMO FACTUS EST: crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus, et sepultus est; et resurrexit tertiâ die secundùm Scripturas; et ascendit in cælum, scdet ad dexteram Patris; et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis : et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas : et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi seculi. Amen.

sessio QUARTA, CELEBRATA DIS VIII. MENS. APRIL. MDXLVI.

Decretum de Canonicis Scripturis.

· Sacro-sancta æcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spi: ritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem tribus Apostolicæ Sedis Legatis, hoc sibi perpetuò ante oculos proponens, ut sublatis erroribus, puritas ipsa Evangelii in Ecclesia conservetur: quod promissum antè per Prophetas in Scripturis sanctis, Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, proprio ore primùm promulgavit ; deindè per suos Apostolos, tamquàm fontem omnis et salutaris veritatis, et morum disciplinæ, omni creaturæ prædicari jussit: perspiciensque hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis, et sine scripto traditionibus, quæ ab ipsius Christi ore ab Apostolis acceptæ, aut ab ipsis Apostolis, Spiritu sancto dictante, quasi per manus traditæ, ad nos usque pervenerunt; orthodoxorum Patrum exempla secuta, omnes libros tam veteris quàm novi Testamenti, cùm utriusque unus Deus sit auctor, necnon traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tamquàm vel oretenus à Christo, vel à Spiritu sancto dictatas, et continuâ successione in Ecclesia Catholica conservatas, pari pietatis aflectu ac reverentiâ suscipit, et veneratur. Sacrorum verò librorum indicem huic decreto adscribendum censuit; ne cui dubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa Synodo suscipiuntur. Sunt verò infrà scripti: Testamenti veteris, quinque Moysis, id est, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium; Josue, Judicum, Ruth, quatuor Regum, duo Paralipomenon, Esdræ primus, et secundus, qui dicitur Nehemias, Tobias, Judith, Hester, Job, Psalterium Davidicum centum quinquaginta psalmorum, Parabolæ, Ecclesiastes, Canticum canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaïas, Jeremias cum Baruch, Ezechiel, Daniel, duodecim Prophete minores, id est, Osea, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Micheas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggæus, Zacharias, Malachias ; duo Machabæorum, primus et secundus. Testamenti novi, quatuor Evangelia, secundùm Matthæum, Marcum, Lucam et Joannem : Actus Apostolorum à Luca Evangelista conscripti : quatuordecim Epistolæ Pauli Apostoli; ad Romanos, duæ ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duæ ad Thessalonicenses, duæ ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebræos; Petri Apostoliduæ, Joannis Apostoli tres, Jacobi A postoliana, Judæ Apostoli una, et Apocalypsis Joannis Apostoli. Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia Ca. tholica legiconsueverunt, et in veteri vulgata Latina editione habentur. pro sacris et canonicis non susceperit; et traditiones prædictas sciens et prudens contempserit; anathema sit. Omnes itaque intelligant, quo ordine et via ipsa Synodus, post jactum fidei confessionis fundamentum, sit progressura, et quibus potissimum testimoniis ac præsidiis in confirmandis doginatibus, et instaurandis in Ecclesia moribus, sit usura.

Decretum de editione et usu sacrorum librorum.

Insuper eadem sacro-sancta Synodus considerans non parùm utilitatis accedere posse Ecclesiæ Dei, si ex omnibus Latinis editionibus, quæ circumferuntur, sacrorum librorum, quænam pro authentica habenda sit, innotescat, statuit, et declarat, ut hæc ipsa vetus et vulgata editio, quæ longo tot seculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, prædicationibus, et expositionibus pro authentica habeatur; et ut nemo illam rejicere quovis prætextu audeat vel præsumat.

Præterea, ad coërcenda petulentia ingenia, decernit, ut nemo, suæ prudentis innixus, in rebus fidei, et morum, ad ædificationem doctrinæ Christianæ pertinentium, sacram scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum, ipsam Scripturam sacram interpretari audeat; etiam si hujusmodi interpretationes nullo unquàm tempore in lucem edendæ forent. Qui contravenerint, per Ordinarios declarentur, et pænis à jure statutis puniantur.

Sed et Impressoribus modum in hac parte, ut par est, imponere volens, qui jam sine modo, hoc est, putantes sibi licere quidquid libet, sine licentia superiorum ecclesiasticorum, ipsos sacræ Scripturæ libros et super illis annotationes, et expositiones quorumlibet indifferenter, sæpè tacito, sæpè etiam ementito prælo, et quod gravius est, sine nomine auctoris imprimunt; alibi etiam impressos libros hujusmodi temerè venales habent; decernit, et statuit, ut posthac sacra Scriptura, potissimùm verò hæc ipsa vetus et vulgata editio, quam emendatissimè imprimatur ; nullique liceat imprimere, vel imprimi facere quosvis libros de rebus sacris sine nomine auctoris; neque illos in futurum vendere, aut etiam apud se retinere, nisi primúm examinati probatique fuerint ab Ordinario, sub poena anathematis et pecuniæ in canone Concilii novissimi Lateranensis apposita. Et, si regulares fuerint, ultra examinationem, et probationem hujusmodi, licentiam quoque à suis superioribus impetrare teneantur, recognitis per eos libris, juxta formam suarum ordinationum. Qui autem scripto. cos communicant, vel evulgant, nisi antea examinati, probatique fuerint, eisdem pænis subjaceant quibus impressores. Et qui eos habuerint, vel legerint, nisi prodiderint auctores, pro auctoribus habeantur. Ipsa verò hujusmodi librorum probatio in scriptis detur, atquè ideò in fronte libri, vel scripti, vel impressi, authenticè appa: reat : idque totum, hoc est, et probatio, et examen, gratis fiat: ut probanda probentur, et reprobentur improbanda. Post hæc, temeritatem illam reprimere volens, quâ ad profana quæque convertuntur et torquentur verba et sententiæ sacræ Scripturæ, ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adulationes, detractiones, superstitiones, impias et diabolicas incantationes, divinationes, sortes, libellos etiam famosos : mandat, et præcipit, ad tollendam hujusmodi irreverentiarn et contemptum, ne de cætero quisquam quomodolibet verba Scripturæ sacra ad hæc et similia audeat usurpare ; ut omnes hujus generis homines, temeratores et violatores verbi Dei, juris et arbitrii peenis per Episcopos coërceantur.

SESSIO QUINTA, CELEBRATA DIE XVII, MENSIS JUN, MDXLVI.

Decretum de peccato originali.

Ut fides nostra Catholica, sine qua impossibile est placere Deo, purgatis erroribus in sua sinceritate integra et illibata permaneat; et ne populus Christianus omni vento doctrinæ circumferatur: cùm Serpens ille antiquus, humani generis perpetuus hostis, inter plurima mala, quibus Ecclesia Dei his nostris temporibus perturbatur, etiam de peccato originali, ejusque remedio non solùm nova, sed vetera etiam dissidia excitaverit : sacro-sancta oecumenica et generalis Tridentina Synodus in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem tribus Apostolicæ Sedis Legatis, jam ad revocandos errantes, et nutantes confirmandos accedere volens, sacrarum Scripturarum, et sanctorum Patrum, ac probatissimorum Conciliorum testimonia, et ipsius Ecclesiæ judicium et consensum secuta, hæc de ipso peccato originali statuit, fatetur, ac declarat.

1. Si quis non confitetur primum hominem Adam, cùm mandatum Dei in Paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem, et justitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse, incurrisseque per offensam prævaricationis hujusmodi iram et indignationem Dei, atque ideo mortem, quam anteà illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub ejus potestate qui mortis deindè habuit imperium, hoc est, diaboli, totumque Adam, per illam prævaricationis offensam, secundum cor. pus et animam in deterius commutatum fuisse : anathema sit.

2. Si quis Adæ prævaricationem sibi soli, et non ejus propagini, asserit nocuisse; et acceptam à Deo sanctitatem, et justitiam, quam perdidit, sibi soli, et non nobis etiam eum perdidisse ; aut inquinatum illum per inobedientiæ peccatum, mortem et pænas corporis tantùm in omne genus humanum transfudisse, non autem, et peccatum, quod mors est animæ : anathema sit: cùm contradicat Apostolo dicenti : Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors : et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.

3. Si quis hoc Adæ peccatum, quod origine unum est, et propagatione, non imitatione transfusum omnibus, inest unicuique proprium,

« PoprzedniaDalej »