Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

verum pone moras et studium lucri
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis brevem:
dulce est desipere in loco.

XIII.

Audivere, Lyce, di mea vota, di
audivere, Lyce: fis anus et tamen
vis formosa videri

ludisque et bibis inpudens

et cantu tremulo pota Cupidinem
lentum sollicitas. ille virentis et
doctae psallere Chiae

pulcris excubat in genis.

inportunus enim transvolat aridas
quercus et refugit te quia luridi
dentes, te quia rugae

turpant et capitis nives.

nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
notis condita fastis

inclusit volucris dies.

quo fugit venus, heu, quove color, decens
quo motus? quid habes illius, illius,
quae spirabat amores,

quae me surpuerat mihi

felix post Cinaram notaque et artium.
gratarum facies? sed Cinarae brevis.
annos fata dederunt,
servatura diu parem

cornicis vetulae temporibus Lycen,
possent ut iuvenes visere fervidi

multo non sine risu

dilapsam in cineres facem.

XIIII.

Quae cura patrum quaeve Quiritium plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevom

per titulos memoresque fastos aeternet, o, qua sol habitabilis inlustrat oras, maxime principum, quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper

quid Marte posses. milite nam tuo Drusus Genaunos, inplacidum genus, Breunosque velocis et arcis

Alpibus inpositas tremendis

deiecit acer plus vice simplici;
maior Neronum mox grave proelium
conmisit immanisque Raetos
auspiciis pepulit secundis,

spectandus in certamine Martio
devota morti pectora liberae
quantis fatigaret ruinis,

indomitas prope qualis undas exercet Auster Pleiadum choro scindente nubis, inpiger hostium vexare turmas et frementem mittere equom medios per ignis. sic tauriformis volvitur Aufidus, qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saevit horrendamque cultis diluviem meditatur agris,

ut barbarorum Claudius agmina ferrata vasto diruit impetu

primosque et extremos metendo stravit humum sine clade victor,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

te copias, te consilium et tuos
praebente divos. nam tibi quo die
portus Alexandrea supplex
et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
belli secundos reddidit exitus
laudemque et optatum peractis
imperiis decus adrogavit.

te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes
miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

te fontium qui celat origines

Nilusque et Hister, te rapidus Tigris
te beluosus qui remotis

obstrepit Oceanus Britannis,

te non paventes funera Galliae
duraeque tellus audit Hiberiae,
te caede gaudentes Sygambri
conpositis venerantur armis.

XV.

Phoebus volentem proelia me loqui
victas et urbis increpuit lyra,
ne parva Tyrrhenum per aequor
vela darem. tua, Caesar, aetas

fruges et agris rettulit uberes
et signa nostro restituit Iovi
derepta Parthorum superbis
postibus et vacuom duellis
Ianum Quirini clausit et ordinem
rectum evaganti frena licentiae
iniecit emovitque culpas

et veteres revocavit artis,

per quas Latinum nomen et Italae
crevere vires famaque et imperi
porrecta maiestas ad ortus
solis ab Hesperio cubili.

custode rerum Caesare non furor
civilis aut vis exiget otium,
non ira, quae procudit ensis

et miseras inimicat urbis.

non qui profundum Danuvium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,
non Seres infidique Persae,

non Tanain prope flumen orti.

nosque et profestis lucibus et sacris
inter iocosi munera Liberi

cum prole matronisque nostris,
rite deos prius adprecati,

virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis

Troiamque et Anchisen et almae
progeniem Veneris canemus.

[blocks in formation]

5

10

15

20

CARMEN SAECVLARE.

Phoebe silvarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi

semper et culti, date quae precamur
tempore sacro,

quo Sibyllini monuere versus
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
dicere carmen.

alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem
nasceris, possis nihil urbe Roma
visere maius.

rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
sive tu Lucina probas vocari
seu Genitalis:

diva, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
lege marita,

certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos
ter die claro totiensque grata
nocte frequentis.

« PoprzedniaDalej »