Obrazy na stronie
PDF
ePub

in tribulatione gaudere, prospera mundi quasi A riendo didicerunt. Sæpe contingit ut animus anti

pestem fugere. Sed quia copiam mundi ad necessitatem non respuit, et ad voluptatem non admittit, Liam lippam, non cæcam vocant, quam in rerum judicio errare putant. Si igitur per Liam desiderium justitiæ, per Rachel vero studium sapientiæ intelligitur, patet ratio quare vel Lia ab omnibus fere contemnitur, vel Rachel tantum diligitur.

CAPUT III.

De gemino totius boni fonte, ratione videlicet et affectione.

quæ conversationis sordibus minus mundatus, et ad cœlestium contemplationem nondum idoneus, dum se in cubiculo Rachel collocat; dum se in ejus amplexus totum parat; dum illam jam sese tenere putat, subito et inopinate inter amplexus Liæ se esse deprehendat. Quid enim Scripturam sacram, nisi Rachel cubiculum dicimus, in qua sapientiam divinam sub decenti allegoriarum velamine latitare non dubitamus? In tali cubiculo, Rachel toties quæritur, quoties in lectione sacra spiritualis intelligentia indagatur. Sed quandiu adhuc ad sublimia penetranda minime sufficimus, diu cupitam, diligenter quæsitam Rachel nondum invenimus. Incipimus ergo gemere, suspirare, nostram cæcitatem non solum plangere, sed et erubescere. Dolentibus ergo nobis et quærentibus unde hanc cæcitatem meruimus, occurrunt mala quæ fecimus. Quinimo ipsa divina lectio nobis nolentibus, et aliud quiddam in ea molientibus, fæeditatem nostram frequenter ingerit, et corda nostra in ejus consideratione compungit. Quoties ergo in divina lectione, pro contemplatione, compunctionem reperimus, in cubiculo Rachel, non ipsam, sed Liam, nos invenisse non dubitemus. Nam sicut Rachelis est meditari, contemplari, discernere, intelligere; sic profecto pertinet ad Liam flere, gemere, dolere, suspirare. Nam Lia, ut dictum est, affectio est divina inspiratione inflammata; Rachel est ratio divina revelatione illuminata. Lia, affectio ad normam justitiæ seipsam compoC nens; Rachel, ratio se in cœlestis sapientia contemplationem attollens. Sed de his hactenus. Nune de earum ancillis videamus.

Sed libet adhuc de his duabus uxoribus Jacob diligentius inquirere, et quidquid inde animus suggerit manifestius aperire. Omni spiritui rationali gemina quædam vis data est ab illo Patre lumi- в num, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Una est ratio, altera est affectio ratio, qua discernamus, affectio, qua diligamus; ratio, ad veritatem, affectio, ad virtutem. Hæ sunt sorores illæ duæ a Domino desponsatæ: Oolla et Ooliba, Hierusalem et Samaria. Hæ sunt spiritus rationalis geminæ uxores, ex quibus oritur generosa proles, et regni coelestis hæredes. Ex ratione oriuntur consilia recta; ex affectione, desideria sancta. Ex illa, spirituales sensus; ex ista, ordinati affectus. Ex ista denique, omnis virtus; ex illa vero, veritas omnis. Sciendum itaque est quod affectio tunc veraciter incipit Lia esse, quando satagit seipsam ad normam justitiæ componere. Et ratio Rachel esse indubitanter asseritur, quando illius summæ et vera sapientiæ luce illustratur. Sed quis ignorat quam sit illud laboriosum, quam sit istud jucundum? Utique non sine labore magno animi affectio ab illicitis ad licita restringitur ; et recte talis uxor Lia (hoc est laboriosa) vocatur. Quid vero dulcius, quidve jucundius potest esse quam oculum mentis ad summæ sapientiæ contemplationem erigere? Ad hanc itaque contemplandam cum ratio dilatatur, merito. Rachelis nomine honoratur. Rachel videns principium vel ovis interpretatur. Ut ergo tali nomine digna sit, impleat quod scriptum invenit: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum (Sap. 1). Utique qui de Domino sentit in bonitate, jam illum, qui est principium omnium, fidei oculo cernit. Sed et ovis veraciter est, si in simplicitate quærit. Videsne quemadmodum non quælibet, sed summa sapientia simpliciter quæsita facit esse Rachel. Jam, ut arbitror, non miraris quod Rachel tantum diligitur, cum ejus etiam pedissequa sapientia mundi loquor, quæ in dominæ suæ comparatione, stultitia reputatur), tanto, ut cernimus, amore a mundi philosophis requiratur.

CAPUT IV.

Quomodo per studium sapientiæ animus latenter sæpe inducitur ad exercitia justitiæ. Quemadmodum autem Lia supponitur, dum Rachel speratur, facile recognoscunt qui hoc quam speæ contingat non tam audiendo quam expe

D

CAPUT V.

Quomodo imaginatio subserviat,rationi,sensualitas

affectioni.

Acrepit ergo utraque illarum ancillam suam. Affectio, sensualitatem; ratio, imaginationem. Obsequitur sensualitas affectioni; imaginatio famulatur rationi. Intantum unaquæque ancillarum dominæ suæ necessaria esse cognoscitur, ut sine illis totus mundus nil eis posse conferre videretur. Nam sine imaginatione, ratio nihil sciret; sine sensualitate, affectio nil saperet. Utquid enim Lia circa labentium rerum amorem tam vehementer afficitur, nisi quia in eis, per ancillæ suæ (hoc est sensualitatis) obsequium, multiformiter delectatur. Item, cum scriptum sit : Quia invisibilia Dei, a creatura mundi per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom 1), inde manifeste colligitur quia ad invisibilium cognitionem nunquam ratio assurgeret, nisi ei ancilla sua, imaginatio videlicet, rerum visibilium formam repræsentaret. Per rerum enim visibilium speciem surgit ad rerum invisibilium cognitionem, quoties ex his ad illam quamdam trahit similitudinem. Sed constat quia sine imaginatione corporalia nesciret, sine quorum cognitione ad cœlestium contemplationem non ascenderet. Visibilia enim solus intuetur sensus carnis, invisibilia vero solus oculus

videt cordis. Est ergo sensus carnis totus extrin- A Quæque etenim visa, vel audita, quandoque quæ secus, sensus vero cordis totus intrinsecus. Ratio

В

ipsi gessimus vel diximus,ad memoriam revocat,et
quæ ipsa jam enarrando explicavit, eadem ite-
rum atque iterum replicare non cessat. Et sæpe,
cum nulla voluntas cordis ei audiendi assensum
præbeat, ipsa nihilominus (quamvis nullo quasi
audiente) narrationem suam explicat. Sic utique
decrepiti senes, vel inveteratæ anus, solent quæ-
libet absque omni auditore referre,et quasi aliqui-
bus præsentibus cum eis sermonem conferre.
Unde non immerito Bala (hoc est inveterata) dici-
tur, quæ inveteratorum morem imitatur. Sed de
garrulitate Bala, et temulentia Zelphæ quis nes-
ciat nisi forte qui seipsum ignorat?
CAPUT VII.

modo redigantur in virtutes.

foras exire non potest, sensus corporens ad illam intrare non valet. Non enim decebat filiam delicatam, et teneram, et singulariter formosam foris per plateas discurrere, sed nec servum conveniebat dominæ suæ penetralia secretoria irreverenter irrumpere. Discurrit ergo imaginatio (utpote aneilla) inter dominam et servum, inter rationem et sensum; et quidquid extrinsecus haurit per sensum carnis intus repræsentat ad obsequium rationis. Semper ergo imaginatio rationi assistit, nec ad momentum quidem ab ejus famulatu se subtrahit. Nam sensu etiam deficiente, ipsa ministrare non desinit. Nam in tenebris positus, nihil video, sed quælibet illic imaginari possum, si volo. Sic B Qui sint affectus principales, et quo ordine vel semper et in omnibus imaginatio præsto est, et jus obsequio ubique ratio uti potest. Sed et sensualitas nihilominus satagit et sollicita est circa frequens ministerium, et ipsa utique semper et ubique ad dominæ suæ Liæ parata obsequium. Hæc est, quæ illi solet carnalium delectationem cibos condire, et apponere, et ad earum usum ante horam invitare, et ultra mensuram provocare. Quæ enim alia est quam sensualitas quæ animi affectionem carnalium voluptatum desiderio inflammat, et earum delectatione inebriat. Hæc est quæ laboriosam illam dominam suam egredientem præcedit, et huc illucque circumducit. Nam quia Lia lippa est et parum videt, illius manuductionem sequi eam non pudet. Hinc est quod | Lia (animi videlicet affectio) nunc contemnenda diligit, nunc diligenda contemnit ; quia, dum ejus oculus in rerum judicio caligat, carnis appetitum sequi non erubescit. Hæc sunt duarum uxorum Jacob ancillæ duæ, quas Scriptura nominat Zelpham et Balam, Balam Rachelis, et Zelpham › Liae.

CAPUT VI.

De vitio imaginationis et sensualitatis. Vidimus de earum obsequio, sed nec de earum vitio silendum puto. Est enim Bala, garrula; Zelpha tumulenta. Bala namque loquacitatem nec ipsa ejus domina Rachel compescere potest; sed et Zelphæ quidem sitim dominæ suæ copia tanta omnino extinguere non potest. Vinum quod Zelpha sitit, gaudium est voluptatis. De quo quanto plus bibit, tanto amplius sitit : nam ad satiandum sensualitatis appetitum,totus mundus non sufficit. Quia ergo quantumcunque bibat, semper ab bibendum inhiat, recte Zelpha, hoc est, os inhians, vocatur, sitis cujus nunquam extinguitur. Imaginatio autem cum tanta importunitate in auribus cordis perstrepit, quatenus ejus clamorem, ut diximus ipsa Rachel vix vel omnino cohibere non possit. Hinc est quod sæpe dum psallimus vel oramus, phantasias cogitationum vel quaslibet imagines rerum ab oculis cordis amovere volumns, nec valemus.Quoniam ergo hujusmodi perstrepentium cogitationum quotidie etiam intivi patimur, qualis vel quanta sit Bale garrulitas quotidiano experimento docemur.

Nunc de earum filiis et prius de filiis Liæ dicendum videtur: nam et ipsa prior peperisse legitur. Filii Jacob ex Lia, ut diximus, nihil aliud sunt quam ordinati affectus. Qui quidem si inordinati sunt, ejus utique Filii dici non possunt. Septenaria itaque Liæ proles, septem sunt virtutes. Siquidem nihil aliud est virtus quam animi affectus ordinatus et moderatus. Ordinatus quidem, quando illud est ad quod esse debet; moderatus, quando tantus est quantus esse debet. Principales ergo affectus septem sunt qui ab una animi affectione alternatim surgunt. Spes videlicet et timor, gaudium et dolor, odium amor et pudor. Isti omnes possunt esse ordinati, modo inordinati; C sed, cum fuerint ordinati, tunc tantum inter Jacob filios deputandi. Si non esset timor inordinatus, sermo divinus minime dixisset: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. xIII). Item, ei non esset timor ordinatus, scriptum non esset Timor Domini sanctus permanet in sæculum seculi (Psal. xvIII). Item, si non esset amor modo ordinatus, modo inordinatus, Scriptura sacra nec hunc præciperet, nec illum prohiberet: Diliges, inquit, Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua, et proximum tuum sicut teipsum (Deut. vi). Et alibi: Nolite diligere mundum, nec ea quæ in mundo sunt (Joan. 11). Similiter debemus et de aliis affectibus intelligere, aliquando ordinatos, et idcirco bonos; aliquando inordinatos, et idcirco malos esse. De bonis autem, quos et Jacob filios diximus, nunc quo ordine generentur videa

D

mus.

CAPUT VIII.

Quomodo, vel unde oriatur ordinatus timor. Scriptum est: Initium sapientiæ timor Domini (Psal. cx). Hæc ergo est prima virtutum proles, sine qua cæteras habere non potes. Qui talem filium habere desiderat, mala quæ fecit, non solum frequenter, sed et diligenter attendat hinc magnitudinem sui sceleris,illinc potentiam judicantis.Ex tali consideratione timor nascitur, scilicet filius ille qui Jure Ruben, hoc est filius visionis vocatur. Quodammodo etenim cæcus est, et minime videt,

CAPUT XI.

qui peccare non timet, qui futura mala non A et ad veniæ fiduciam plene reformat, quam sua prævidet, qui non erubescit pravitatem suam, scelera flendo damnare, et damnando flere conqui non expavescit potestatem divinam. Sed, si siderat. incipiat ista videre, incipiet pariter et timere, et quanto perfectius cognoverit, tanto vehementius timebit. Vides, ut arbitror, quam juste Ruben vocetur, qui ex tali visione generatur. Recte, eo nato, mater ejus exclamat: Vidit Deus humilitatem meam (Gen. XXIX), eo quod tunc veraciter incipiat videre, et videri; Deum cognoscere, et a Deo cognosci; videre Deum per intuitum formidinis, videri a Deo per respectum pietatis.

CAPUT IX.

Quomodo oriatur vel ordinetur dolor. Primo filio nato, et paulatim crescente, secundus nascitur, quia magnum timorem necesse est ut dolor sequatur. Quanto enim vehementius quis metuit pœnam quam meruit, tanto acerbius plangis culpam quam fecit. Sed sciendum quia, quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, salvus erit, secundum illud: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. 1). Qui tibi videtur? Nonne merito talis filius Simeon, id est exauditio, vocatur. Qui enim vere pænitet, qui veraciter dolet, absque dubio et absque mora indulgentiam accipiet. Oratio quæ ex corde contrito et humiliato profertur, citius exauditur: humiliato per timorem, contrito per dolorem. Per Ruben humiliatur, per Simeonem conteritur, et in fletu compungitur: sed Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v).

CAPUT X.

Quomodo oriatur vel ordinetur spes. Sed quæ, quæso, consolatio potest esse pœnitentibus vere, et lugentibus amare, nisi una spes venia? Hic est ille tertius filiorum Jacob, qui idcirco Levi, hoc est additus, vel additio vocatur, quia duobus illis prioribus prius datis hic superadditur. Non datum, sed additum sermo divinus hunc filium nominat, ne ante timorem et condignum pœnitentiæ dolorem quis de spe veniæ præsumat. Qui enim post perpetrata scelera sine satisfactione sibi impunitate blanditur, non tam spe erigitur, quam præsumptione eliditur. Ex tali itaque nomine voluit nos Scriptura divina certos efficere, hunc nos videlicet filium, nec ante duos illos priores posse habere, nec post illos præcedentes hunc tertium posse deesse. Vere enim et absque dubio quanto quis frequentius, quantoque vehementius de suo reatu interno dolore afficitur, tanto certior, tanto securior per indulgentiæ veniam efficitur: Secundum multitudinem, inquit, dolorum meorum in corde meo consolationes lætificaverunt animam meam (Psal. xc). Hinc namque est quod Spiritus sanctus Paracletus, hoc est Consolator dicitur, quia animam pœnitentiæ lacrymis afflictam tam frequenter quam libenter consolatur. Illam namque frequenter visitat, illam libenter confortat,

B

C

D

Quando oriatur vel ordinetur amor. Incipit extunc quædam familiaritas inter Deum et animam fieri, et amicitia confœderari, eo quod hæc se sentiat ab illo sæpius visitari, et ex ejus adventu non tantum jam consolari, imo aliquoties quodam ineffabili gaudio repleri. Hanc amicitiæ confœderationem (nisi fallor) Lia præsenserat, quando jam nato Levi cum magna exultatione proclamabat: Nunc copulabitur mihi vir meus (Gen. XXIX). Verus animæ sponsus Deus est, quem tunc veraciter nobis copulatus, quando ei per verum amorem inhæremus. Imo vero tunc sibi nos ille connectit,quando nos quibusdam interius commerciis ad suum amorem accendit, et arctius astringit. Quod est enim cor tam durum et tam ferreum, quod divina pietas sua præsentia non emolliat, et sua dulcedine non alliciat? Unde fit ut quem prius consueverat multum formidare, incipiat postmodum ardenter amare. Vides jam, ut arbitror, quod quemadmodum post crescentem quotidie timorem, necessario subortus est dolor, sic utique post spem natam, et per quotidiana incrementa proficientem nascitur amor. Hic itaque est ille filiorum Jacob, qui quarto loco nascitur, et Judas, id est confitens, in scriptura nominatur. Cujus nominis, si rationem quærimus, citius inveniemus. Scimus namque quia quisque quod approbat, hoc amat, et quo plus amat, tanto amplius approbat. Et quid est approbare, nisi laudare? Illa, illa utique est vere laudatio, illa est pura confessio, quæ ex casta dilectione surgit, quæ ex laudis admiratione procedit. Vultis nosse apertius quæ sit vox exsultationis et confessionis quæ novit Judas solus, vel cæteris omnibus excellentius ?

CAPUT XII.

Quid sit proprium amoris.

Attende nunc animum aliquem nimium amantem; et nimio amore ferventem. Attende quid sentiat, secum quod loquatur de eo quem multum amat, quem valde miratur. Quid ergo dicit? Quid secum tacitus loquitur? O, inquit; quam bonus, quam benignus, o quam suavis, quam dulcis, o quam amandus, quantum amplectendus, quam totus admirabilis, quam totus desiderabilis! O beatum quem amat! o felicem, quem suo amore dignum judicat! Me felicem, si eo frui liceat; me beatum, si eum possidere contingat! Hæc, nisi fallor, est illa vox exsultationis et confessionis qui semper ex ore Judæ resonat in auribus divinæ pietatis. Quid tu dicis, Lia? Quid tu proclamas pro Juda? Quid tu reddis Domino? Quid retribuis pro tali puero? Nunc inquit, confitebor Domino: Confitebor, inquit, Domino nimis in ore meo (Psal. cvшn). Vere utique et absque dubio non solum frequenter, sed etiam indesinenter Domino confiteris, si tamen perfecte diligis: Benedicam, inquit, Dominum in omni

tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. xxxш). A descit. Diximus superius quia sicut ad Liam, id

Semper quidem laudas, si semper amas et semper desideras. Nam non amares, si non approbares. Quid est enim, ut dictum est, approbare, nisi laudare? Et ipsa laudatio, ipsa est confessio. Nec putes quod sufficiat Judæ confiteri tantum corde, nisi etiam confiteatur et ore. Cupit enim Judas et aliis commendare, et ad ejus amorem accendere, quem omnium amore dignum judicat, et ab omnibus amari desiderat. Hæc omnia dicta sunt de confessione laudis. Sed quid dicemus de confessione criminis. An forte Judas istam ignorat, quamvis illam tam excellenter agnoscat? Ego non sic existimo, quia et hanc et illam ad honorem Dei multum pertinere cognosco. Et scio quia qui veraciter diligit, libenter facit quidquid honori Dei militare cognoverit ? Multum commendat bonitatem Dei non solum largitas sua, sed etiam iniquitas nostra. Si enim magnum est nil promerentibus gratis impendere multa, quale quantumve erit tribuere bona promerentibus mala? O qualis pietas, quam nulla nostra superare potest impietas! Alia sunt quæ misericorditer ignoscit, alia quæ affluenter tribuit. Ignoscit mala nostra, largitur bona sua. Semper præsto ad ignoscendum, semper paratus ad largiendum. Hic pius, illie largus; utrobique benignus, ubique bonus. Confiteamur ergo illi mala nostra; confiteamur illi bona nostra. Confiteamur a nobis esse mala nostra; ut pie ignoscat, confiteamur ab ipso esse bona nostra, ut conservet, et augeat. Hæc Judas incessanter actitat, ne ingratus appareat, vel de indulta venia, vel de concessa gratia. Recte ergo, ut arbitror, hic filius Judas, in est confitens, vocatur, quia verus amor semper confitetur. Denique, cum scriptum sit: Quia Deus veritas est (I Joan. v), Deum non amare convincitur quisquis veritatem confiteri erubescit Justus, inquit Scriptura, in initio accusator est sui (Prov. xvшII). Habet ergo quid agat, qui se credit, vel cupit esse amatorem Dei, nisi forte putet aliud esse amare Deum, quam amare justitiam Dei. Ecce jam habemus de quatuor filiis Liæ. Primus est timor pœnæ, secundus dolor pœnitentiæ, tertius spes veniæ, quartus amor justitiæ, et posthæc desinit parere. Sufficere enim sibi posse existimat, cum se vera bona veraciter amare considerat.

CAPUT XIII.

Quomodo per invisibilium amorem mens instigetur ad invisibilium investigationem.

Sed quid putas in corde Rachel agitur, quibus putas desideriorum æstibus agitatur, cum videat Liam sororem suam matrem filiorum lætantem, se autem sterilem permanentem? Audiamus quid dicat, et intelligamus quid doleat. Quid ergo dicit Jacob viro suo : Da mihi, inquit, liberos, alioquin moriar (Gen. XXIX). Absque dubio studium sapientiæ si non proficit, citius deficit. Sed quæramus diligenter quidnam esse possit, quod, nato Juda, Rachel ad amorem prolis solito amplius inar

est animi affectionem, pertinet diligere; sic Rachelis, id est rationis, est cognoscere. Ex illa namque oritur quilibet affectus ordinatus, ex ista sensus seu intellectus purus. Sed quid aliud per Judam intelligimus, nisi amorem ordinatum, amorem cœlestium, amorem Dei, amorem sumni boni. Nato itaque Juda, id est, bonorum invisibilium desiderio exsurgente atque fervente, incipit Rachel amore prolis æstuare, quia incipit velle cognoscere. Ubi amor, ibi oculus. Libenter aspicimus quem multum diligimus. Nulli dubium quia qui potuit invisibilia diligere, quid velit statim cognoscere, et per intelligentiam videre, et quanto plus crescit Judas (affectus videlicet diligendi), tanto amplius in Rachel fervet desiderium pariendi, hoc est studium cognoscendi.

CAPUT XIV.

Quæ sit prima via omni ingredienti ad invisibilium contemplationem, videlicet per imaginationem.

Sed quis nesciat quam sit difficile, imo quam pene impossibile mentem carnalem, et adhuc in studiis spiritualibus rudem, ad invisibilium intelligentiam assurgere, et in illis contemplationis oculum figere? Nulla quippe novit adhuc, nisi corporalia; nil aliud adhuc cogitanti occurrit, nisi quæ cogitare consuevit sola visibilia. Quærit invisibilia videre, et nil occurrit nisi formæ rerum visibilium; desiderat intueri incorporea, et nil somniat nisi imagines rerum corporalium. Quid igitur faciat, quid agat? Nonne melius est qualicunque C modo illa cogitare, quam oblivioni vel negligentiæ tradere? Imo, si bene amat mens, ea non facile obliviscitur, multo tamen difficilius ad eorum contemplationem sublevatur. Facit tamen quod potest, intuetur ea quomodo potest. Cogitat per imaginationem, quia necdum videre valet per intelligentiæ puritatem. Hæc, ut arbitror, est causa cur Rachel prius liberos habeat de ancilla, quam generet de seipsa; quia dulce est ei saltem imaginando eorum memoriam retinere, quorum intelligentiam nondum valet ratiocinando apprehendere. Sicut enim Rachel rationem, sic per ejus ancillam intelligimus imaginationem. Suadet ergo ratio commodius esse qualicunque modo vera bona cogitare, et imaginaria quadam saltem pulchritudine ad eorum desiderium animum accendere, quam in falsis et deceptoriis bonis cogitationem figere et hæc est ratio cur Rachel voluerit ancillam suam viro suo tradere. Hanc esse primam viam omni ingredienti ad invisibilum contemplationem nemo ignorat, nisi forte, quem ad hanc scientiam necdum experientia informat.

D

CAPUT XV.

Quomodo infirmorum speculationi divinæ
Scripturæ alludunt.

Sed nec hoc prætereundum, quomodo Scripturæ divinæ huie speculationi alluduant et humanæ infirmitati condescendant. Res enim invisibiles, per rerum visibilium formas describunt, et earum memoriam per quarumdam concupiscibilium spe

cierum pulchritudinem mentibus nostris impri- A munt. Hinc est quod nunc terram lacte et melle manantem promittunt; nunc flores, nunc odores nominant, nunc per cantus hominum, nunc per concentus avium cœlestium gaudiorum harmoniam designant. Legite Apocalypsim Joannis et invenietis cœlestis Hierusalem ornatum per aurum, et argentum, per margaritas vel alias quaslibet gemmas pretiosas multipliciter descriptum. Et scimus quidem quia horum omnium nihil ibi est, ubi tamen nihil omnino deesse potest. Talium namque nihil ibi est per speciem, ubi tamen totum est per similitudinem. In his omnibus habet Bala unde dominæ suæ utiliter deserviat, quandoquidem ei horum omnium memoriam, ubi et quando voluerit pro voto repræsentat. Hæc enim B statim cum voluerimus imaginari possumus. Nunquam imaginatio rationi utilior esse poterit, quam cum ei in tali obsequio deservit.

CAPUT XVI.

Quod imaginatio alia sit bestialis, alia rationalis.

Sed, ut de Balæ filiis quæ dicenda sunt prosequamur, sciendum est quod imaginatio alia bestialis, alia rationalis. Bestialis autem inter filios Jacob annumerari non debet, nec tamen aliquando Rachel adoptivum sibi filium facere volet. Bestialis itaque imaginatio est, quando per ea quæ paulo ante vidimus, vel fecimus, sine ulla utilitate, absque omni deliberatione huc illucque vaga mente discurrimus. Hæc utique bestialis est: nam et hoc bestia facere potest. Rationalis autem est illa, quando ex his quæ per sensum corporeum novimus, aliquid imaginabiliter fingimus. Verbi gratia Aurum vidimus, domum vidimus, auream autem domum nunquam vidimus. Auream tamen domum imaginari possumus si volumus. Hoc utique bestia facere non potest, soli rationabili creaturæ possibile. Hujusmodi imaginatione sæpe utimur, cum quæ sint futuræ vitæ bona, vel mala diligentius rimamur. Nusquam hic sola bona, nusquam hic sola mala, sed permista simul et bona et mala. Et, quamvis in utroque genere sint multa, nunquam tamen inveniuntur sola. Ibi inveniri possunt et bona sine admistione malorum, et mala, nihilominus sine admistione bonorum. Item hic sicut nec sola, sic nec summa invenimus. Ibi, et summa et impermista bona, et mala esse non dubitamus. Quoties igitur ex multis bonis, vel malis quæ in hac vita sensus corporeus experitur, quale, vel quantum esse possit illum futuræ vitæ summum bonum sive malum colligitur, et ex horum imaginatione, quædam futurorum imago figuratur, talis utique imaginatio rationalis esse facile convincitur, et ad Balam, et ad Rachel pertinere videtur. Ad Balam pertinet, in quantum imaginatio est; ad Rachel autem, in quantum rationalis est. Talis itaque proles, et imaginationis est per nativitatem, et rationis per adoptionem. Hujusmodi enim prolem una generat, sed altera educit. Ex Bala namque nascitur, sed per Rachel moderatur,

[ocr errors][merged small]

CAPUT XVII.

Quod cum imaginationem, rationem, voluntatem dicimus, diversis modis id accipimus. Neminem conturbet quod et matrem et prolem imaginationem appellem. Sed hoc volo esse inter matrem et filium, quod est inter instrumentum et actum, vel hoc est inter matrem et prolem ejus, quod est inter genus et speciem. Nam genus adjuncta sibi differentia ex se speciem generat, quemadmodum copula viri feminam ad prolem fecundat. Et sæpe instrumentum et ejus actionem uno nomine appellamus: nam illud quod videmus, et illud quo videmus, visum vocamus. Sic cum ratio, vel voluntas, vel intellectus nominatur, aliquando instrumentum, aliquando ejus actio intelligitur. Et scimus quidem quia instrumentum quam ejus actio semper prius est, et sine ipsa esse potest. Habet ergo ab instrumento actio esse, non instrumentum ab actione. Unde nec inconveniens est, per instrumentum matrem, per actionem autem filium ejus intelligere.Imaginatio ergo,quando instrumentum significat, et vis illa animæ qua cum voluerit quodlibet imaginari valet. Hoc instrumento cum ad aliquid imaginandum mens utitur, actio procul dubio quædam efficitur, quæ similiter imaginatio nominatur. Hæc volui breviter commemorare, sed in his immorari diutius non est necesse. Sed nunc ad prosecutionis ordinem revertamur.

CAPUT XVIII.

De gemina speculatione,quæ surgit ex imaginatione. Diximus quia sola rationalis imaginatio ad Rachel pertinere videatur, et quæ rationalis non est, ejus adoptione prorsus indigna judicatur. Sed rationalis imaginatio alia est per rationem disposita, alia intelligentiæ permista. Illa utimur, quando secundum visibilium rerum cognitam speciem visibile aliud aliquid mente disponimus, nec tamen ex eo invisibile aliquid cogitamus. Ista vero tunc utimur, quando per visibilium rerum speciem ad invisibilium cognitionem ascendere nitimur. In illa est imaginatio non sine ratione, in ista intelligentia non absque imaginatione. Isti sunt duo filii Balæ, quorum primogenitus Dan dicitur, posterior Nephtalim nominátur. Ad Dan itaque specialiter pertinet consideratio futurorum malorum: ad Nephtalim autem speculatio futurorum bonorum. Dan nihil novit nisi corporalia, sed ea tamen rimatur quæ longe sunt a sensu corporeo remota. Nephtalim per rerum visibilium formam surgit ad rerum invisibilium intelligentiam. Infernalia tormenta longe a sensu corporeo remota non dubitamus, quia ubi vel qualia sint videre non possumus, sed tamen hæc quoties volumus, per ministerium Dan præ oculis cordis habemus. Nemo fidelium cum infernum, flammam gehennæ, tenebras exteriores in Scripturis sanctis legit, hæc figuraliter dicta credit, sed istá veraciter et corporaliter alicubi esse non diffidit. Unde fit nimirum ut, quamvis quispiam hæc ante oculos cordis per imaginationem ponat, non statim eorum

« PoprzedniaDalej »