Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT LXI

Quod affectus odinati veraciter sunt boni, si sunt et moderati.

dignatio eorum, quia dura (Gen. XLIX). Mirabilis A Zabulon ordinata ira, per Dinam ordinata verepertinacia, sed non minor insania, ab impetu cur- cundia. sus sui, a devio erroris sui, nonnisi solo impossibilitatis freno posse retineri. Ecce quomodo præliari norunt vasa iniquitatis bellantia, ecce quanta faciunt, ecce quanta fiunt pro Dina. Pro Dina masculi circumciduntur, pro Dina circumcisi perimuntur. Totum hoc fit pro Dina, totum pro humana verecundia.

CAPUT LIX.

Quod nec ordinata verecundia sit bona, nisi sit et moderata.

Sed miraris forte cum humanam verecundiam superius reprobaverimus, cur eam modo ad Dinam pertinere doceamus, cum per Dinam solam ordinatam verecundiam intelligere debeamus.Sed B aliud est homines erubescere propter Deum, et aliud eosdem erubescere propter seipsos: Sic luceat, lux vestra, dicit Scriptura, ut videant opera vestra bona,et glorificetur Pater vester qui in cœlis est (Matth. v). Bonum est ergo erubescere infamiam, non tam ad nostram quam ad gloriam divinam. Et hoc est forte Dinam exire, hominum infamiam propter Deum erubescere. Nam tunc procul dubio Dina intus invenitur quando de occultis etiam suis coram Deo conscientia nostra confunditur.Homines itaque propter Deum erubescere, est bonam verecundiam habere, et qualem non dubitamus ad Dinam pertinere. Verecundia itaque et ordinata est, et juxtà aliquid recte humana dici potest. Revera tamen hujusmodi bona est, si non sit nimia. Certe si Dina adhuc parvula esset, vel intra thalami sui secreta seipsam cohiberet corruptionis maculam non incurrisset, et tantorum malorum causa non exstitisset.

CAPUT LX.

De principalium affectuum numero, et ordinandi modo compendiosa recapitulatio.

Hæc est Dina quæ post Issachar et Zabulon nascitur, quia post degustatum internæ dulcedinis gaudium, et post verum vitiorum odium, quanto verius tanto vehementius quisque de sua infirmitate confunditur. Per Issachar etenim intelligimus gaudium conscientiæ, per Zabulon odium malitiæ, per Dinam venustatem verecundiæ: et sunt quidem hi novissimi tres liberorum Liæ. Quos si cum quatuor superioribus annumeramus, septem esse absque dubio invenimus. Principales enim affectus septem esse longe superius jam diximus: quos cum in nobis ordinamus in numerum virtutum redigimus. Primo itaque ordinatur timor, deinde dolor, post hos spes et amor.Post hos quatuor ordinantur lætitia ét irá; novissime autem omnium verecundia. Itaque nihil aliud est Jacob hujusmodi liberos ex Lia genuisse, quam animum affectionis suæ motus ordinando dignam virtutum sóbolem de seipso procreasse. Per Ruben igitur primogenitum Jacob intelligimus ordinatum timorem, per Simeonem ordinatum dolorem, per Levi et Judam ordinatam spem et ordinatum amorem. Per Issachar autem intelligitur ordinata lætitia,per

Sciendum autem quod affectus isti tune veraciter creduntur boni, quando sunt non solum ordinati, sed etiam moderati. Sæpe namque cum discretionis moderamen excedunt, virtutis nomen amittunt. Sed hoc fortassis melius per exemplum ostendemus, si de ipso fratrum primogenito exempla sumanus. Certe si timor immoderatus periculosus non esset, Jacob ad Ruben loquens mimine dixisset: Effusus es sicut aqua; non crescàs, quia ascendisti cubile patris tui,et maculasti stratum ejus (Gen. XLIX). Si per Ruben debemus ordinatum timorem intelligere, cur, quæso, jubet eum Jacob non cressere, nisi quia malum est in quolibét ordinato timore modum æquitatis excedere?

CAPUT LXII.

Quibus modis timor mensuram æquitatis transgreditur.

Duobus autem modis hie filius æquitatis mensuram sæpe supergreditur, aut quia circa unum aliquid minus extenditur, aut quia ad innumera, vel etiam inutilia passim dilatatur. Quis neget Judam post proditionis scelus jure timere debuisse ? Sed illud in eo quis non videat supra omnia exsecrabile fuisse, quod, dum in suo timore modum servare noluit vel nescivit, semetipsum desperando malum quod corrigere potuit, detestaC biliori exitu quam exordio cumulavit? Sed illa timoris nimietas quæ se pacim ad multiplicia rerum effundit facilius decipit: perfectis etenim viris quandoque subrepit. Quis namque prælatorum quamlibet perfectus dum subjectis suis vitæ necessaria providet, ita sollitudinis suæ curas temperet,ut pro adversis rerum casibus nunquam plus justo formidet? Pertinet autem a Ruben tune tantum timor hujusmodi, cum surgit quidem, et non ex amore mundi, sed de dilectione proximi. Sed quis enumerare sufficiat omnes anticipes incommodorum casus hinc indeque surgentium, pro quibus eum trepidare cogit et si non sua, suorum saltem infirmitas subjectorum? Et quis non videat quam sit difficile, imo quam pene impossibile justæ formidinis metas nunquam excedere? Inde fit sæpe ut quanto quis prudentior, tanto inveniatur et sollicitior; et quanto quisque novit perspicatius circumstantium periculorum casus ancipites prospicere, tanto cogitur timidæ sollicitudinis suæ habenas multiplicius relaxare. De quod et illud convenienter intelligitur quod a Ruben per Jacob dicitur : Effusus es sicut aqua, non crescas (Gen. XLIX). Solet enim per aquam quandoque carnis prudentia, sicut per vinum intelligi sæpe specialis intelligentia. Hæc aqua cuique tunc in vinum vertitur, quando aspirante Deo, per exterioris scientiæ scalam ad invisibilium intelligentiam sublevatur, quando invisibilia Dei a creatura mundi per ea quæ

D

[merged small][ocr errors]

facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. 1). Hujus- A tem inchoamus. Nonne de eo hoc illa verba Jacob modi cuique aqua eo amplius abundat, quo ejus animus in exteriorum scientia copiosius se dilatat. Hæc utique aqua quanto uberius excrescit, dum omnia caute circumspicit, tanto procul dubio formidolosæ sollicitudinis silvam densiorem gignit,et latius expandit, unde recte hic dicitur: Effusus es sicut aqua, non crescas. Cavendum itaque summopere est, cum mundanæ scientiæ aqua abundat, ne multiplicis sollicitudinis timor ultra mensuram excrescat.

CAPUT LXIII.

manifeste loquuntur, si recte intelligantur ubi dicitur: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei, primus in donis, major imperio (Gen. XLIX). Ubi et illud sequitur,de quo aliqua jam diximus: Effusus es sicut aqua, non erescas. Quomodo autem iste Ruben sit primogenitus, vel quomodo sit Principium doloris ex superius jam dictis satis, ut arbitror, manifestum est; quomodo autem sit ejus fortitudo, et cætera quæ de eo dicuntur, facile ostende potest: Tu, inquit, fortitudo mea. Quis enim in illo unquam

Ad quam impudentem evagationem nimius timor prælio victor exstitit, ubi spiritus adversus carmentem prostituit.

C

nem, caro adversus spiritum concupiscit? Quis, inquam, tam numerosum concupiscentiarum sua

Recte ergo primogenitus, quia timore Domini omne bonum inchoatur, recte fortitudo dicitur, quia per timorem Domini cor contra concupiscentias suas roboratur, recte principium doloris sui, quia timorem Domini utilis dolor comitatur. Ut enim animi dolor cuique suus sit, et sibi utilis existat, necesse est ut cum timor Domini præcedat.

CAPUT LXV.

De principalitate timoris, et aliis affectibus qui quibus principentur.

Certe cum Ruben adhuc parvulus esset, et annos pueriles ageret, patris sui cubile incestare non g rum exercitum debellavit, si sinė timore pugnavit? præsumpsit, vel quia non potuit, vel quia minime ausus fuit. Adultus tamen in tantam, ut de ipso gitur, prorupit audaciam ut patris sui corrumperet concubinam, Balam videlicet Rachelis ancillam. Sed si per Balam imaginatio intelligitur, quomodo putamus hujusmodi ancilla corrumpitur? Sed quæ est Balæ corruptio, nisi cogitationis, vel imaginationis inordinata et impudens evagafio? In tantum enim quandoque timor superfluus imaginationem, non dicam corrumpit, sed prostituit ut in tempore quidem orationis a suis se fornicationibus temperare vix, aut omnino non possit. Cum enim præ nimia sollicitudine inter orandum etiam sæpe mundanorum negotiorum phantasias mens per imaginationem recipit quid aliud Bala quam ad fornicationes Ruben sinum suum expandit? Cogita nunc ergo quam sit ineptum, ut eo tempore quo debes pro æternis malis removendis Domino supplicare, incipias temporalia tantum pericula præ oculis habere, et illa sola corde revolvere, illorum propter quæ veneras oblivisci, illa quorum oblivisci debueras sola reminisci. Hinc est quod mens sæpe, quæ prius solebat per imaginationem sola tibi futurorum bona vel mala omni hora anteponere, postmodum per superJuum timorem subacta non possit vel ad modicum curarum sæcularium incursus a cordis secretario excludere. Quia igitur sæpe imaginatio per superfluum timorem ad tam imprudentem cogitationum evagationem deducitur, recte ad Ruben pater suus de corruptione Bala ei imprope- D rando loquitur. Effusus es sicut aqua, non crescas. quia ascendisti cubile patris tui, et musculati stratum ejus.

CAPUT LXIV.

De vi, vel efficacia timoris sine quo nec mala deserimus, nec bona inchoamus.

Sed ut de hoc affectu aliquid loquamur apertius, majorem præ cæteris sive ad bonum, sive ad malum efficaciam habere videtur.Siquidem ab illo frequenter a suo mens rectitudinis statu dejicitur, sed quolibet modo dejecta sine illo nunquam reparatur. Quis enim de quovis peccato quamlibet parvo sine timore liberatur? Sine timore mala nostra numquam deserimus; sine timore bona operari,nec sal

Primus, inquit, in donis, major imperio. Inter omnia Dei dona quæ ad salutem hominis spectare videntur primum et principale donum bona voluntas esse cognoscitur, per quam in nobis divinæ similitudinis imago reparatur. Quidquid homo agat, bonum esse non potest, nisi ex bona voluntate procedat. Quidquid ex bona voluntate fit, malum esse non poterit. Sine bona voluntate omnino perire non potes. O donum mirabile! o donum singulare! Hoc est illud primum, vel principale donum quod primogenito Ruben tribuitur, quia absque dubio per timorem Domini voluntas mala in bonam commutatur. Cur itaque primus in donis non sit qui primum et principale donum accipit? Primum quia a bona voluntate bonum omne inchoatur: principale, quia bona voluntate hominibus utilius nihil datur. Primus in donis, major imperio. Quis hunc Ruben præ cæteris imᎠ perio majorem esse neget, qui cæteris omnibus fratribus suis persæpe etiam imperare solet? Ante ejus conspectum Levi cedit, quia superveniente timore spes cadit, ad ejus imperium sæpe Judas secedit.Zabulon accedit quia, cogente timore, sæpe charitas refrigescit, odium exurgit. Ad nutum ipsius Issachar egreditur,et Simeon ingredietur, quia subintrante timore, sæpe et gaudium excluditur, et dolor admittitur. Vidimus quomodo Ruben quandoque fratribus suis etiam imperare consuevit, videamus quomodo imperium suum præ cæteris latius extendit. Certe alia sunt quæ amamus, alia sunt quæ odio habemus, sed pro utrisque timere solemus, dum sæpe ista amittere, illa formidamus incurrere. Dividunt itaque Judas, et Zabulon inter

se regnum, sed Ruben se extendit ad totum, quià A derentur. Videsne quemadmodum cæteræ omnes virtutem discretionis requirant, ne virtutis nomen amittant.

B

verus amor ad sola bona, verum odium ad sola mala, timor se effundit ad hoc, et ad illa. Zabulon in par is suæ partem fratrem suum admittit Simeonem. Pro adversis siquidem dolemus, sed non pro omnibus, quia non omnia sustinemus. Levi quam Judas imperio est minor, multo tamen quam Issachar imperio est major. Plura enim sunt quæ debemus diligere, quam quæ audeamus sperare. Sed constat nihilominus copiosiorem esse materiam sperandi quam gaudendi,quia habita de quibus gaudemus pauca sunt ad ea quæ habenda speramus. Judas itaque et Zabulon imperii sui magnitudine cæteros fratres vincunt, verumtamen ad mensuram Ruben extendere se minime possunt. Omnes itaque Ruben antecedit, qui cæteros primus longe post se relinquit. Omnia enim quæ constat homines amare, sperare, odisse, pro quibus dolere, vel gaudere solent, multiplicis timoris causas ex se gignere valent. Sæpe etenim circa una rem quam diligimus, plures timendi causas invenimus. Quot modis siquidem perdi potest, tot timoris occasiones dare potest. Multum itaque regnum suum Ruben iste dilatat, sed vires ei administrat, non solum multiplicitas occultorum, sed etiam mutabilitas apparentium. De quo enim securus esse possum, qui nil habeo quod perdere non possum ? Quando hic scientiæ certitudinem pertingo,qui innumerabiliter plura nescio quam scio? Quia igitur timor cæteris affectibus latius diffunditur,recte Ruben fratrum comparatione c imperio major esse perhibitur. Et ne crescat a patro suo prohibetur, sed eo videlicet tempore quo sicus aqua diffusus erat, quando jam patris cubile ascenderat, stratumque ejus jam maculaverat Ruben, inquit, primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei, primus in donis, major imperio, effusus es sicut aqua, non cresces, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Ecce Ruben quantum malum præsumpsit, quia ultra modum excrevit. Cito magnum periculum incurritur, si timor noster per discretionem non moderatur.

CAPUT LXVI.

Quomodo virtutes in vitia vertantur nisi per discretionem moderentur.

Sic et de aliis affectibus credere debemus, periculosos quidem esse, nisi eos intra æquitatis metas coerceamus. Certe quam malum sit dolorem et spem modum excedere ex prædicto Simeonis et Levi facto facile possumus advertere: de quibus per Jacob dicitur: Maledictus furor eorum quia pertinax,et indignatio eorum quia dura (Gen.XLIX). Caute ergo circa omnes debet custodiri, ut non solum sint ordinati, sed etiam moderati. Timor enim nimius sæpe eadit in desperationem, dolor nimius in amaritudinem, spes immoderata in præ. sumptionem, amor superfluus in adulationem, lætitia supervacua in dissolutionem, ira intemperata in furorem. In hunc itaque modum virtutes in vitia vertuntur, si per discretionem minime mo

D

"

CAPUT LXVII.

Quomodo, vel quam sero oriatur discretio cum sit prima proles rationis.

Hic est ille Joseph qui quidem sero nascitur, sed a patre plus cæteris amatur. Quis enim nesciat vera bona amici sine discretione nec posse acquiri, nec posse conservari? Merito ergo illa virtus singulariter digitur sine qua nulla conquiritur, nulla consummatur, nulla conservatur. Sed vix sero talem filium accipere meremur, quia ad discretionis perfectionem non sine magno usu, nonnisi per magna experimenta erudimur. Prius nos oportet in singulis virtutibus exerceri, et quid in unaquaque possimus experiri,quam possimus de omnibus plenam scientiam percipere, et de singulis sufficienter judicare. Multa quidem de discretione legendo, multa discimus audiendo, multa ex insito nobis rationis judicio: verumtamen nunquam de hac ad plenum erudimur sine experientiæ magisterio. Post omnes sequi oportet qui de omnibus judicare debet. Primum ergo est ut satagamus singulis virtutibus studium frequens impendere, quod dum facimus, necesse est nos sæpius cadere oportet ergo nos sæpe resurgere, et per frequentem lapsum addiscere qua vigilantia,qua cautela oporteat virtutum bona aquicrere vel custodire. Sic sic dum longo usu virtutum disciplina addiscitur, quandoque mens diu exercitata ad plenam morum discretionem perducitur, et quasi de nato Joseph jure lætatur. Ante hujus nativitatem ejus fratres dum adhuc omnia sine discretione agunt, quanto ultra vires suas multa præsumunt, tanto sæpe deterius, atque deformius ruunt. Unde est, sicut jam diximus, quod post eos Dina nascitur, quia frequenter deformem lapsum pudoris confusio comitatur. Sed post natam Dinam et quasi per confusionis ignominiam fratres sui inveniunt, et per experimentum addiscunt, nihil melius esse quam consilio regi.Quia melior est vir prudens viro forti (Prov. xvi). Vir enim prudens loquitur victorias, et qui cum consilio cuncta agit, in æternum non pœnitebit (Prov. xx1). Cum igitur consilii necessaria utilitas per experimentum cognoscitur, et per studium attentius quæritur et invenitur, Joseph quodammodo nascitur, per quem virtus discretionis intelligitur. Patet autem ratio cur ancillarum nulla, cur nec ipsa quidem Lia,sed Rachel sola potuerit talem filium gignere, siquidem non est sensualitatis, nec imaginationis, non denique ipsius affectionis, sed solius est rationis discernere sicut et intelligere. Si igitur per Rachel rationem intelligimus, cur nonnisi de Rachel Joseph nassi possit citius invenimus, quia quod de sola ratione discretio oriatur minime dubitamus. Talis proles de tali matre. Joseph de Rachele, discretio de ratione.

CAPUT LXVIII.

De discretionis utilitate, vel ejus proprietate. Hic est ille Joseph qui solus inter fratres tunica

[ocr errors][ocr errors]

talari vestitur, quia sola illa actio ad consumma- A qui eorum excessus arguit. Ipso præsente, non litionis talum debitique finis terminum perducitur, que per discretionis prudentiam moderatur. Hic est ille Joseph qui a patre plus cunctis fratribus amatur, quia cunctarum virtutum virtus custos cæteris jure præfertur. Hic est ille Joseph sommiator somniorumque interpretator; quia vera discretio in ipso tentationis articulo, inter ipsa suggestionum phantasmata ex eorum qualitate futura pericula deprehendit, et aliis quibuslibet ad cogitationum suarum confessionem imminentium malorum insidias detegit, et de futuris periculis cautos reddit. Hic est Joseph quem æmulantur sui, venerantur alieni, quem vendunt Hebræi, emunt Egyptii, quia citius consilio acquiescunt, faciliusque alienæ prudentiæ cedunt erroris sui tenebras cognoscentes, quam de justitia sua, vel prudentia præsumentes. Hic est ille Joseph sponsus virginis, amator, non violator castitatis, quia discretio custos non corruptor esse solet internæ puritatis. Hic est ille puer, et nuntius qui beato Job in omni persecutione sua solus remanere potuit, qui ei perpetrata damna statim renuntiare studuit, quia nisi per discretionem, virtutum damna animus nec cognoscit, nec corrigit. Nescit puer ille cum pereuntibus perire; nescit discretio per rerum detrimenta, per tentationum augmenta deficere, sed proficere. Quanto enim acrioribus tentationibus urgemur, quanto crebrioribus periculis exercemur, tanto perfectius ad discretionem erudimur, et sæpe aliarum virtutum damna, discretionis sunt lucra. No- c vit itaque Joseph non solum cum crescentibus crescere, non solum cum proficientibus proficere, verum etiam ex fratrum defectu ad profectum tendere, et ex aliorum detrimentis prudentiæ lucra acquirere. Merito talis filius Joseph nuncupatur, Joseph siquidem augmentum interpretatur. Unde recte de ipso per patrem ejus dicitur: Filius actrescens Joseph, filius accrescens, et decorus aspeetu (Gen. XLIX). Recte itaque augmentum nominatur, recte filius accrescens dicitur qui semper augmentatur, cujus incrementum usque in finem non finitur.

CAPUT LXIX.

Quam sit utile et item quam sit difficile discretioni perfecte obtemperare.

Quanta autem hujus virtutis sit excellentia testantur ipsa Joseph somnia, testantur patris ejus verba, nbi legitur: Nunquid ego, et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? (Gen. xxxvII.) Hune Joseph et pater, et mater, et fratres adorant, quia aut spontanea voluntate,aut coacti necessitate quandoque discretioni obtemperant. Per discretionem siquidem sol ille mundi intellectualis interior ille oculus cordis intentio videlicet mentis dirigitur, per discretionem de qua oritur subtilitas rationis acuitur, per discretionem illa tota virtutum fraterna germanitas modificatur, et virtutum quælibet quæ ejus consilio non acquiescit, quæ se discretioni,non subdit citius virtutis nomen amittit. Ipse est qui fratrum suorum negligentias non negligit, ipse est

cet eis quidquam ultra vires præsumere: ipso præsente, nihil per negligentiam prætermittere. In ejus' præsentia non eis licet sive ad dexteram sive ad sinistram declinare, nil segniter, nil præcipitanter agere, nil ante tempus præsumere, nil ultra temporis opportunitatem differre. Hinc illa inter ipsum et fratres discordia gravis, et ita pene implacabilis, de qua Scriptura non tacet, cum manifeste pronuntiet, qui oderant eum fratres sui, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Monita enim Joseph videntur eis valde gravia, dura instituta, consilia importabilia. Quid enim durius, quid difficilius, quam nil faciendum negligere, et in omni suo facto nunquam modum perturbare, nunquam B ordine confundere, nunquam mensuram excedere? Crede mihi, nihil a se animus difficilius extorquet, quam ut in omni affectione sua modum servet. Sæpe etenim fratres Joseph magnum aliquid molientes dum eis undique acclamatur: Euge, euge, solent non solum ad inutilia, verum etiam ad impossibilia conatus sui manus extendere. Frequenter siquidem animi affectus ex hujusmodi adulantium acclamatione, ad immoderatam præsumptionum audaciam effrenatur, imo etiam multoties mentis intentione depravata usque ad hypocrisis crimen deducitur atque dejicitur. Hoc est illud crimen pessimum et præ cæteris abominandum quia Deo præ omnibus odiosum, de quo Joseph fratres suos apud patrem suum accusat, sicut Scriptura ipsa manifeste declarat, cum dicit: Accusavit Joseph fratres suos apud patrem crimine pessimo (Ibid.). Vitium quod Deus singulariter detestatur, nullum aliud quam hypocrisis rectius intelligitur. Augustino namque attestante, simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas. Hoc vitium per Joseph detegitur, quando insidians malum per discretionem deprehenditur, et arguitur. Hoc vitium tunc filios corrumpit, hoc vitium tunc pater corrigit, quando affectum tangens durius pulsat, diutius occupat, verumtamen animum usque ad consensum non inclinat.

CAPUT LXX.

De multiplici officio veræ discretionis. Pertinet itaque ad Joseph non modo hoc vitium sed quodlibet insidians malum, et latens adhuc provide circumspicere, caute prævidere, callide deprehendere, citius detegere, acerbius arguere. Ad officium Joseph spectat cura, et custodia omnium fratrum suorum, ad ipsum spectat disciplina singulorum, ad ipsum dispositio gerendorum, ad ipsum providentia futurorum. Ad ejus officium pertinet diligenter attendere, frequenter discutere, quantum animus quotidie proficiat, vel quantum forte deficiat, quibus cogitationibus magis incursetur, quibus affectibus frequentius tangatur. Ipse Joseph debet non solum vitia cordis, verum etiam invalitudines corporis perfecte cognoscere, et secundum quod unumquodque exigit, salutis remedia quærere, quæsita adhibere. Ipsum nosse oportet non solum vitia sua,

sed et gratiarum munerà et virtutum merita, sed et A suæ oculum reflectat. Exterso autem speculo et

ipsa diligenter distinguere, et quæ sint bona naturæ, vel quæ dona gratiæ subtiliter pensare. Promptum habere debet quibus tentationum machinis malignus eum spiritus impugnet, quantis spiritualium gaudiorum consolationibus abundet, quam frequenter divinus eum spiritus visitet,quomodo ab ipso cum sit unus non tamen uniformiter, eodemque modo semper tangitur, sed nunc spiritu sapientiæ, nunc spiritu intellectus, nune spiritu consilii, vel aliis quibuslibet ejus affectibus repletur. Et ut totum breviter concludam, debet hic noster Joseph totum interioris et exterioris hominis statum et habitum inquantum possibile est, plene cognoscere,nec solum qualis sit, verum etiam qualis esse debeat subtiliter quærere, diligenter investigare. CAPUT LXXI.

De gemina prole rationis, gratia videlicet discretionis, et gratia contemplationis.

Per hunc itaque Joseph animus assidue eruditur, et quandoque perducitur ad plenam cognitionem sui, sicut per uterinum fratrem ejus Benjamin, quandoque sublevatur ad coutemplationem Dei. Sicut enim per Joseph gratiam discretionis, sic per Benjamin intelligimus gratiam contemplationis. Uterque de eadem matre nascitur quia et Dei cognitio, et sui ex ratione percipitur. Longe post Joseph Benjamin gignitur, quia animus qui in sui cognitione diu exercitatus, pleneque eruditus non est, ad Dei cognitionem non sustollitur? Frustra cordis oculum erigit ad videndum Deum, qui nondum idoneus est ad videndum seipsum. Prius discat homo cognoscere invisibilia sua, quam præsumat posse apprehendere invisibilia divina. Prius est ut cognoscas invisibilia spiritus tui, quam possis esse idoneus ad cognoscendum invisibilia Dei. Alioquin si non potes cognoscere te, qua fronte præsumis apprehendere ea quæ sunt supra te?

CAPUT LXXII. Quomodo per plenam cognitionem sui, sublevetur animus ad contemplationem Dei. Præcipuum et principale speculum ad videndum Deum, animus rationalis, absque dubio invenit seipsum. Si enim invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. 1), ubi, quæso, quam in ejus imagine cognitionis vestigia. expressius impressa, reperiuntur? Hominem secundum animam ad Dei similitudinem factum et legimus (Gen. 1), et credimus, et idcirco quandiu per fidem, et non per speciem ambulamus (II Cor. v), quandiu adhuc per speculum et in ænigmate videmus (I Cor. xI), ad ejus ut ita dixerim, imaginariam visionem aptius speculum, quam spiritum rationalem invenire non possumus. Tergat ergo speculum suum, mundet spiritum suum, quisquis sitit videre Deum suum. Hoc itaque speculum non desinit verus Joseph tenere, tergere, indesinenter inspicere. Tenere, ne deorsum, corruens terræ per amorem inhæreat; tergere, ne in inanium cogitationum pulvere sordescat; inspicere, ne ad inania studia intentionis

diu diligenter inspecto, incipit ei quaedam divini luminis claritas interlucere, et immensus quidam insolitæ visionis radius, oculis ejus apparere. Hoc lumen oculos ejus irradiaverat, qui dicebat: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti lætitiam in corde meo (Psal. Iv). Ex hujus igitur luminis visione quam admiratur in se, mirum in modum accenditur animus, et animatur ad videndum lumen, quod est supra se. Ex hac, inquam, visione videndi Deum flammam desiderii conspicit et fiduciam sumit. Mens itaque, quæ jam visionis hujus desiderio flagrat, si jam sperat, quod desiderat, jam se Benjamin concepisse cognoscat. Sperando enim concipit, desiderando partuBrit, et quanto amplius crescit desiderium, tanto appropinquat ad partum.

C

CAPUT LXXIII.

Quam sit arduum, vel difficile gratiam

contemplationis obtinere.

Sed scimus nihilominus (nam et hoc, Scriptura docente, didicimus): Quia spes quæ differtur,afflgit animum (Prov. xш). Nihil enim sic afficit animum, quomodo impatiens desiderium. Quid autem hujus visionis dulcedine expetitur salubrius ? quid sentitur suavius? quid animus experitur jucundius? Novit hoc Rachel, nam nec rationem hoc latere potest, quia in hujus suavitatis comparatione omnis dulcedo amare est. Hinc est quod nec studium suum laxare, nec desiderium suum temperare potest. Hinc illa tanta parientis anxietas et doloris immensitas. Unde namque putas tanta doloris magnitudo, nisi ex indesinenti studio, et impatienti desiderio? Crescit quotidie, et ex desiderio labor, et ex labore dolor. Augmentatur assidue, et ex studio desiderium et ex desiderio studium. Scit tamen Rachel hoc negotium supra vires suas esse, nec tamen valet studium suum, vel desiderium temperare. Ad tantam namque gratiam, nunquam pertingit mens per propriam industriam. Dei est hoc donum, non hominis meritum. Sed absque dubio talem, tantamque gratiam accipit nemo, sine ingenti studio et ardenti desiderio. Novit hæc Rachel, et idcirco studium multiplicat, et desiderium suum quotidianis incrementis acrius inflammat. In tanta namD que quotidiani conatus anxietate, in hujusmodi doloris immensitate, et Benjamin nascitur, et Rachel moritur, quia cum mens hominis supra seipsam rapitur, omnes humanæ ratiocinationis, angustias supergreditur. Ad illud enim quod supra se elevata, et in extasi rapta, de divinitatis lumine conspicit, omnis humana ratio succumbit. Quid est enim Rachelis interitus, nisi rationis defectus ?

CAPUT LXXIV.

De illo contemplationis genere, quod est supra rationem.

Benjamin itaque nascente, Rachel moritur, quia mens ad contemplationem rapta, quantus sit humanæ rationis defectus experitur. Nonne Rachel mortua tunc erat, et omnis humanæ rationis sensus in

« PoprzedniaDalej »