Obrazy na stronie
PDF
ePub

nis, usque ad finem consummationis. Tu fortiter inchoas, tepide consummas, hoc, nisi quia non disponis omnia suaviter, nec seis operari sapienter? Incipis, curris, festinas, anhelas, lassaris, deficis, non dicam ad finem, sed nec ad medium pertingis. Procedit ergo charitas, imo coassistit quæ nunquam a Dei dextris recedit. In vestitu deaurato circumamicia varietate. Decet sane utpote reginam multiplicem vestem habere, et variam. Tu nescio quis semper vis esse in contemplatione, nescis, ut audio, vestiri varietate. Alius quærit assidue esse in oratione, nec advertit quod charitas ornari vult varietate. Quisquis uno quolibet, quamlibet pretioso delectatur opere, charitatis ornatum

placere, quæ tam pretiosas vestes quærit habere. A ter, et disponit omnia suaviter. A fine inchoatioError, ut arbitror, quorumdam hic reprehenditur, qui opera nihil esse attestantur. Habe, inquiunt, charitatem, et fac quidquid vis, recte utique. Nam charitate plenus sicut nullum malum ex voto committo, sic nullum bonum quod ad faciendum suppetit, facile prætermitto. Et hoc est utique quod Augustinus dicit, non quod tua negligentia fingit. Probatio enim charitatis est exhibitio operis. Nam opera bona ejus sunt vestimenta: In vestitu, inquit, deaurato. In vestitu opera justitiæ, in auro intellige claritatem sapientiæ. Vestimenta ergo aurea, opera sunt discreta. Fortassis tu agis omnia fortiter, minime tamen suaviter, quia minime sapienter. 'Vestimenta quidem habes, aurea tamen non habes; quia sapientia attingit a fine usque ad finem forti- B non habet quæ vestitur varietate.

ADNOTATIO IN PSALMUM LXXIV.

Verumta

Quia calix in manu Domini vini meri plenus misto, et inclinavit ex hoc in hoc : men fæx ejus non est exinanita. Si diligenter attendimus, tria in hoc Domini calice invenimus, merum, fæcem, mistum. Nam si fax de calice non esset, fæx ejus (hoc est calicis) non dixisset et videtur quidem in his verbis quædam contrarietas esse, imo quiddam omnino impossibile videntur verba proponere. Nam si habet hic calix vinum merum, quomodo, quæso continet fæcem et mistum? Nam si forte quis dicat eum habere vinum merum in summo, fæcem in imo, mistum vero in medio, contradicet ei qui dicit eum plenum misto. Sed ad diversa tempora referri potest, quod de hoc calice Domini dictum est. Merum itaque vinum calix iste habuit, unde et eum calicem vini meri appellavit, quomodo cophinum stercoris canistrum azymorum (ex eo quod unumquodque in se continere soleat) Scriptura appellare consuevit. Sed quia non dicit eum plenum mero quemadmodum postea plenum misto, simul eum prius vinum merum, et fæcem continere recte utique dicere possimus, sed vinum merum in summo, fæcem in imo. Nam hoc in vasis vinariis quotidie videmus. Calix ergo vini meri dicitur, ut quid in se prius habuerit evidenter ostendatur: sed cum plenum misto eum postmodum Scriptura dicat, manifeste innuitur quid in se modo contineat. Satis patet per se quam convenienter dictum sit, fæx ejus, non calix fæcis, cum tamen calix meri prius dictus sit: hæc juxta expositionem litteræ prælocuti sumus. Nunc quid in his verbis mysticum lateat quæramus. Calix Domini, justitia, vinum merum, jucunditas sola, fæx amaritudo summa, mistum, juncta simul, et permista bona et mala. Merum æterna felicitas, fæx sempiterna infelicitas. Mistum ex prosperis et adversis temporalis mutabilitas. Hæc omnia ex Domini calice propinántur, quia a justo Creatore nil nisi juste agitur,

et a justo rectore, omnia juste moderantur. Calicem itaque in manu Dominus tenet, quia cum sit Dominus cui nemo audeat dicere, cur ita facis, in nullo opere suo metas æquitatis excedit. Hie est ille calix in quo bibit Dominus meus, non ille Joseph Ægypto tantum prælatus; sed ille cui data est omnis potestas in cœlo et in terra. Ex hoc ergo bibit quia illud ei suaviter sapit. Illud enim admodum delectat quod justitia commendat. Hic est calix in quo augurari solet, quia C justitiæ sure examine etiam occulta nostra pensat. Hunc calicem in manu tenet, quia justitiam suam in opere exercet. Alii quidem hunc non in manu, sed ut ille Benjamin in sacculo portant, quia quid justum sit scientia apprehendunt, sed quod per memoriam tenent, in opere non ostendunt. De hoc (quem diximus) Domini calice, primum inebriata est angelica natura postea potata, quandoque autem inebrianda natura humana. Habuit enim, ut superius dictum est, hie calix fæcem et vinum merum, simul quidem, sed non permixtum. Nam vinum merum in summo, fæcem autem habebat in imo. Facta est ergo angelica natura, et ex hoc calice potata. Aliis namque per culpam cadentibus et confirmatis in malo, aliis per gratiam stantibus, et confirmatis in bono. Utrique ex uno divinæ justitiæ calice potati sunt. Sed illi de fæce, isti de vino mero sufficienter inebriati sunt, facta postmodum humana natura, similiter et ipsa de Domini calice bibitura. Sed quia ipsa per culpam cecidit, de vino mero potare digna non fuit. Quid ergo faciet justus et suavis Dominus? Scit ipse quid faciat, cujus sapientiæ non est numerus. Quia ergo peccavit, de vino mero ei non dedit, quia autem alio impellente per negligentiam cecidit, de fæce cam inebriare misericorditer noluit. Moto ergo calice facem cum vino permiscuit, et ex eo usque modo plenus misto permansit. De hoc ergo misto homo potatur: nam ab initio usque ad finem

quia calix in manu Domini plenus misto. Calix enim Domini adhuc in motu, et idcirco purum facere non potest. Quandiu enim calix movetur fæx non descendit, sed permiscetur, et inde mistum efficitur. Vis scire quomodo calix hic in motu sit, ut merum propinare non possit. Angeli quidem quia isti in bono, illi in malo confirmati sunt, impermistum utique alii merum, alii fæcem biberunt; et sicut mali melius non expectant, sic boni quidem quod semel acceperunt amittere non formidant. Sed quia justitia in hominibus necdum fixa est, et pars neutra in neutro confirmata est, calix assidue movetur; nam in nemine adhuc justitia immobilis figitur. Nam qui injustus est potest converti, et qui justus est potest perverti. Item qui bonus est potest fieri melior,et qui malus est potest fieri pejor. Nam qui sordidus est, potest adhuc sordescere, quod est in calice ad inferiora descendere. Similiter qui justus est, addhuc potest justificari, quod est ad superiora calicis efferri, quousque hoc fit, non bibunt nisi de turbido, quia calix in manu Domini plenus misto. Verumtamen fæx ejus non, est exinanita. quamvis modo permista sit cum vino mero, et calix plenus misto; fæx tamen ejus non est exinanita. Nam postquam omnia consummabuntur, et sicut modo angeli, tandem homines, hi in bono, illi in malo confirmabuntur, calix moveri desinet, et fæx ad calicis ima descendet, et erit vinum merum in summo, et sola fæx remanebit in imo, quia fæx ejus non est exinanita, bibent omnes peccatores terræ qui non timent in suis peccatis perseverare. Bibent autem boni tunc de vino mero; sed soli mali de sola fæce, ut nulli deinceps bono sit male, et nulli malo sit bene.

sæculi ejus sors per prospera et adversa assidue A usque ad abyssos, et ubique bibunt de turbido, variatur. Quia calix in manu Domini plenus misto. Quantumcunque quis hic floreat, necesse est ut aliquam amaritudinen sentiat, quia calix in manu Domini plenus misto. Item quantumcunque quis in hac vita dejicitur, omnino aliqua quandoque consolatione relevatur, quia calix in manu Domini plenus misto. Si igitur in omnibus, et usque in finem sæculi hæc vissitudinum alternatio custoditur, manifestum est, quam recte calix Domini misto plenus esse perhibeatur. Si igitur perturbaris, noli deficere; si consolaris, noli securus esse. Quia inclinavit ex hoc in hoc. In die malorum memento bonorum, et in die bonorum memor sis malorum, quia inclinavit ex hoc in hoc. Ecce video vas ir perfusum ex Domini calice, et repletum amaritudine. Evacuatur iterum vas iræ de quo plenum erat, et repletur ex eo vas misericordiæ. Cur hoc obsecro, nisi quia ille, qui calicem tenet inclinavit ex hoc in hoc? Iterum respicio vas iæ repletum oleo temporalis lætitiæ, et ducit in bono dies suos, et habet interim quæ ad pacem suam sunt, et subito inclinatur, et quo repletum erat effunditur, et eodem lætitiæ oleo vas misericordiae perfunditur, et lætatur qui prius dolebat,et contristatur, qui prius gaudebat, et durat hæc rerum alternantiu m varietas quandiu ille qui calicem tenet non cessat inclinare ex hoc in hoc, et non invenitur usque hodie, qui in hac vita de Domini calice inebrietur vino mero, quia calix in manu Domini plenus misto. Nunquam hic sola lætitia, nunquam hic sola tristitia, quia sive in summo, sive in imo calicis permista sunt ista. Vide pisces in pluvialibus undis turbata, sive ascendant, sive descendant sursum et deorsum, nil nisi turbidum inveniunt, nil nisi turbidum bibunt. Sie homines ascendunt usque ad cœlos et descendunt

C

ADNOTATIO IN PSALMUM LXXX.

[blocks in formation]

vina: Si linguis hominum,inquit Apostolus, loquar et angelorum (I Cor. XII). Quemadmodum igitur lingua hominum, ita et lingua angelorum. Hanc utique linguam audire non possunt qui curis sæcularibus pressi, nil nisi tenebras aspiciunt. Mundi ergo tenebras deserat, qui cœlestis sapientiæ notitiam desiderat. Nam si ab exterioribus operibus per amorem et cogitationem recedimus, internæ aspirationis vocem citius audimus, sicut de Israel scriptum est: Quia dum exiret de terra Egypti,linguam quam non noverat audivit (Psal. LXXX). Quam linguam quanto quis sæpius audit, tanto in cœlestis sapientiæ cognitione plus proficit.

ADNOTATIO IN PSALMUM LXXX.

Dilata os tuum et imolebo illud. Non omnibus hoc dicitur, sed illi tantum quem Dominus Deus

suus eduxit de terra Egypti; illi,inquam,recte hoc dicitur,dilata os tuum et implebo illud. Nam si adhuc

Ægyptum inhabitas, et hujus sæculi tenebras A beris aperire; si apertum est præciperis dila

[ocr errors]

tare. Aperi ergo os tuum, et quantumcunque potes extende desiderium tuum. Multum extende, ut multum possis capere. Quanto ad illa capacior fueris tanto beatior eris. Extende ergo ne parcas; et si parcere vis, tibi non illis timeas.. Nesciunt illa deficere, sed tu potes ad illa minus idoneus esse. Dilata ergo os tuum quantum potes, quia nunquam nimis capere potes. Aperi ergo et dilata os tuum, et implebitur illud. Facile. hoe implere potest, qui fecit illud. Ad hoc enim mitit crystallum suam sicut buccellas ut ipse nou semel, aut bis, sed frequenter impleat quod totus mundus, vel semel implere non valebat. Mittit inquam crystallum suam sicut buccellas,

amas, melius tibi est os contrahere:quam dilatare quia facile in Ægypto non invenis unde possit illud implere. Et quidem multos videmus qui non habent unde queant ventrem satiare. Sed hoc valde mirum videtur, si sit aliqua quælibet tam paupercula anima quæ non habeat unde valet hos suum implere. Quid ergo, queso est quod hic dicitur et quasi pro magno promittitur: Dilata os tuum, et implebo illud? Sed si illud interioris nostri hominis os aspicimus, quod quærimus citius invenimus. Videamus quid esuriant vel sitiant Ægyptii, et videbimus quam sint paupcres, vel quantum egeni,qui non inveniuntomnes unde possit vel unum os impleri. Qui in Egypto sunt non inhiant nisi ad carnalia, nil desiderant nisi B non ut buccellam, sicut buccellas, ut habeas temporalia. Sic econtra qui de Egypto egressi sunt, nil optant nisi spiritualia, nil suspirant nisi cœlestia. De quibus dicitur : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v). Vere beati quoniam cibavit illos Dominus pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potavit eos. Ad horum numerum pertinere videtur qui Dominica voce dicitur: Dilata os tuum et implebo illud. Sed quidnam est hoc os interioris hominis, nisi desiderium cordis ? Sed hoc omnes Ægypti deliciæ implere non possunt, quia omnes divitiæ mundi carnalia desideria satisfacere nequeunt. Vide quam parva portio humani corporis, et quam angustinn foramen sit os carnis. Quis non videat quani parvum est quod una panis buccella impleri potest. Quod igitur est una buccella ad os carnis, hoc est totus mundus, imo multo minus ad os cordis. Nam una buccella corporeum os facile réplet, sed totus mundus desiderium cordis implere non valet. Considera, si potes,quanta sit latitudo cordis cujus os implere non potest totus mundus. Considera quomodo divinus sermo mundi copiam despicit, cui unam buccellam panis cœlestis in comparatione anteponit. Si igitur Egyptum deseruisti, et spiritualia esurire didicisti, dicitur tibi: Aperi os tuum, et implebo illud; et iterum: Dilata os tuum, et implebo illud. Ergo, si clausum est, ju

[ocr errors]

C

unde os tuum sæpius impleas. Sed quis est hic. panis crystallinus tam durus, tam purus? Pulcher quidem ad videndumi, sed fortis ad masticandum. Hline est quod cœlestis panem sapientiæ omnes pæne concupiscunt, sed pauci admodum apprehendunt: Parvuli, inquit, petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. Iv). Mirabilis hic panis, quem et parvuli concupiscunt, et nec magni frangere possunt. Sed quid mirum tamen si parvuli concupiscunt, propter crystallinam pulchritudinem, vel quid mirum si magni frangere nequeunt, propter chrystallinam duriticm? Idcirco Dominus quando vult reficere: quoslibet pane vitæ et intellectus, prius dividit panem suum per buccèllas,et sic tandem quando, et quibus vult ministrantibus angelis mittit crystallum sicut buccellas. Sed putasne vel tune sufficiant ad esum panis crystallini utpote in buccellas divisi? Nequaquam credo. Sed idem ipse qui mittit crystallum suam sicut buccellas,.. emittet Verbum suum, et liquefaciet ea; et veniens ipse Christus ad implendam promissionem suam, transiens ministrabit illis, et ne potus videatur deesse, flabit Spiritus ejus,et fluent aquæ. Vides quomodo Christus in cibo, Spiritus sanc- · tus ministrat in potu propinando.O qualis refectio, ubi dapifer est Christus, pincerna est Spiritus · sanetus!

ADNOTATIO IN PSALMUM LXXXIV.

· Justitia et pax osculatæ sunt. Alia pax est ante D lip. iv). Inter primam et ultimam pacem discordia' pœnitentiam, quando spiritus obtemperat carni.Alia pax est post peractam pœnitentiam, quando caro subjicitur spiritui. Pax namque est quando caro' concupiscit, spiritus acquiescit. Pax nihilominus quando spiritus imperat,caro obtemperat. De pace spiritus ad carnem dicitur: Nunc autem quæ ad pa-' cem tuam sunt,sed venient dies,et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te (Luc. XIX). Et iterum, pax pax,et non est pax; quia pax dicenda non est quæ vera non est.De pace carnis ad spiritum dicitur: Et par quæ cæsuperat ominèm sensum custodial corda vestra,et intelligentias vestras (Phi

nascitur, bellum geritur, odium exercetur, quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus ad- ̈ versus carnem, quando corpus castigatur et in servitudinem redigitur. Sed post peractam pugnam," post acquisitam victoriam,pax componitur,diseor. dia sedatur, et transitur de pace ad pacem, de carnali ad spiritualem, de falsa ad veram,de mala ad bonam. In prima pace carò dóminatur, spiritus famulatur. In secunda pace spiritus regnat, caro obtemperat. Prima pax peragitur regione dissimilitudinis ubi regnat concupiscentia. Secunda invenitur in terra repromissionis, ubi imperium tenet

tie carnis. Spiritus si quidem concupiscit, sed caro contradicit. Fugatur pax, justitia revertitur, pugna valida inchoatur. Nec prius quiescit spiritus, donec regnum suum jure in carne sua recipiat, et eam perpetuæ servituti addicat. Servit itaque caro, prius tamen invita, postea vero voluntaria. Componitur item pax, munda conscientia, sicque redit pax, ut non recedat justitia. Nec jam se invicem patiuntur tantum, sed charius amplectuntur, et in charitatis osculo invicem fœderantur, sicut scriptum est: Justitia et pax osculatæ sunt. Primo ergo est pax, sed sola tempore experienda concupiscentiæ. Secundo vero justitia et sola tempore exercendæ pœnitentiæ. Novissime autem simul sunt pax et justitia, tempore mundatæ conscientiæ.

justitia. Transitus quidem difficilis est: neque enim A hine concupiscentiae spiritus, illine concupiscendatur transire de gente ad gentem, et de regno ad populum alterum, nisi in manu potenti et brachio excelso. Quid est de genté ad gentem nisi de concupiscentiis carnis ad concupiscentias spiritus ? Quid est de regno ad regnum, nisi de regno iniquitatis ad regnum charitatis? Distingue ergo hæc tria tempora. Primò, quando expletur concupiscentia; secundo, quando exercetur pœnitentia; tertio, quando diligitur justitia. Quandiu itaque caro concupiscit, spiritus vero acquiescit, pax quidem est, sed bona non est, quia justa non est, et idcirco justitia indignatur. Detestaturque hujusmodi pacem, et recedit justitia, et remanet quidem pax, sed sola. Fitque quandoque ut post expletam concupiscentiam compungatur cor ad penitentiam convertaturque ad justitiam. Exsurgunt. Itaque subito, exardescuntque vehementer B

[ocr errors][merged small]

Moyses et Aaron in sacerdotinus ejus, et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus. Quid, quæso, novi accidit, quid nos docere voluit? Quis enim inler Dei sacerdotes deputabitur si Moyses et Aaron, a quibus omne sacerdotium sumpsit exordium, in eis non annumerantur? Sed et Samuel cum adhuc puer esset die ac nocte in templo permanebat, quanto magis tempore David, quando jam senuerat? Quid aliud eum in templo agere oportuit quam Domino deservire,quam Dominum invocare? Nil ergo novi, ut arbitror, accidit, ut de eo a Propheta dici vel scribi oportuit. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Sed si diligeter attendimus, multo ante ejus tempora Moysen et Aaron mortuos invenimus et forte tune Samuel e vita discesserat, quando Propheta talia scribebat. Quid ergo est, obsecro, quod dicit, quid nos docere voluit, cum ait : Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, etc.? Novimus quoddam templum Dei virum, si apostolo Dei de eo scribenti eredimus: Templum Dei, inquit, sanctum est quod estis vos (I Cor. i). Nequaquam ergo credendum est Dei templum sine sacerdotibus esse, vel absque his qui invocant nomen Domini esse debere. Sed utinam Moyses et Aaron sint in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Quæramus qui sint isti Moyses, et Aaron, et Samuel. Par Moysen lex data est. In Aaron sacerdotium initiatum est. Samueli donum prophetiæ concessum est. Officium itaque Moysi est facienda præcipere, omittenda prolibere. Officium Aaron est ad ea que Moyses mandat Domini implorare auxilium, et trans-gressoribus oratione, et oblatione Deum iterum reddere propitium. Officium Samuelis est prædicere quod præmium sperare valeant legis exsecutores, quam pœnam debeant exspectare-legis præ

[ocr errors]

varicatores.

Si igitur videris aliquem de sæculo nuper venientem, tota die circa hoc intentum, in hoc omni ho

C

ra occupatum, quid pro præteritis delictis satisfaciat, quomodo de futuris se cautum custodiat, quid quo ordine gerendum, quantum, vel quando cuilibet rei insistendum, scias Moysen in ejus qui hujusmodi est corde surrexisse, et quasi novam quamdam quodammodo legem condere. Nato namque Moyse, et adulto, jam mores componit, jam vitam disponit. Cogitat quemadmodum vultum moderari oporteat, quam disciplinate habitum gestumque componat, dietat quid comedendum, quantum vigilandum, qualiter resistat iræ, quomodo contradicat gule, quemadmodum conculcet superbiam, qua ratione exstinguat luxuriam, quam promptus esse debeat ad obediendum, quam patiens ad sustinendum, multa præterea alia quæ melius faciendo quam legendo discimus et arctius retinemus. Cognoscite itaque Moysen in hoc gemino signo, cum videritis dura præcipientem, districte punientem. Data itaque lege et accepta incipit velle proficere, sed non datur posse adimplere, ita ut cum Apostolo proclamare possit: Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio (Rom. vII). Superbá etenim adhuc mens quia omnia præsumit de sua potius industria quam de Dei gratia, deserente Deo sibi sepius relinquitur ut infirmitatem suam experimento edoceatur. Incipit itaque, satagit, lassessit, deficit. Sed nec sic quidem statim a sua præsumptione reprimitur, et a propria confidentia nisi post multa experimenta non revocatur. Resumit iterum vires et renovatur, sibi irascitur, sibi indignatur, increpat, castigat, nune de negligentia, nunc de imprudentia seipsam accusat, ulciscitur seipsam de seipsa, invehitur in seipsam. Vigili itaque. extenduntur, jejunia itaque continuantur, affligitur corpus frigore et nuditate, caro atteritur labore et verbere. Mactantur itaque multiplices hostiæ, in ara tamen exteriori, necdum mentio saltem fit de ara interiori. In tanta ergo afflictione corpus dum requies nulla datur, dum nec modus, nec mensura servatur, corpus jam deficit, animus lás sesoi

D

et tandem vix aliquando cum se videt corpore de- A ut sæpe videmus, in initio conversationis suæ quisficere et corde tabescere, in se revertitur, et illius apostolici recordatur: Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. 1x). Abjecta itaque spe omni de propria confidentia, tota ad Deum convertitur, et hausto prius igne de exteriori ara, in Sancta sanctorum curritur, non sine tamen vituli sanguine. Mactato namque vitulo superbiæ, et tota prioris arrogantiæ præsumptione abjecta, jam desperans de se, sperare incipit de Domini adjutorio, et post multiplices, ut diximus, hostias, in exteriori ara oblatas, in ara jam interiori afferre Domino consuescit gemitus, suspiria, preces et lacrymas. Ara exterior sensus carnis. Ara interior effectus cordis. In ara ergo interiori, gemitus suspiria et lacrymæ offeruntur et cætera B quæ cordis affectum commovent, sicut in ara exteriori vigilia, jejunia, labor, inedia cæteraque quæ ad sensum carnis pertinent. De hoc tamen altari exteriore videlicet ignis hauritur, cum ad interiorem aram properatur. Nam de afflictione corporis vis doloris ad cor trahitur, unde postmodum compunctionis incensum inflammetur. Cum igitur hæc videas frequentius actitari, non dubites in Aaron novum sacerdotium initiari. Nam ad Aaron, ut superius diximus, pertinet divinæ propitiationis protectionem quærere, et Deum oblationibus et orationibus propitium reddere, et ut sacerdotii officium plenius cognoscatur, duo sunt quæ præcipue ad ipsum pertinere videntur, populum videlicet instruere, et sibi et populo Dominum placare. Quorum unum Moyses plene exsequitur, alterum per Aaron magnifice impletur. Unde et de eis merito dicitur Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Et additur: Et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Superius diximus quod sicut in Moyse et Aaron legislatio vel sacerdotium claruerat, sic in Samuele donum prophetiæ eminebat. Quid ergo est quod nunc de eo dicitur, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus, cum post dici debere videatur, et Samuel inter prophetas ejus? Cur ergo inter eos qui invocant, et non potius inter eos qui prophetant? Sed forte inter eos qui Deum invocant, Samuel libenter prophetat, an forte illi Deum libenter invocant inter quos ipse prophetat? Sic utique est, nec de hac re ambigi potest. Novit Samuelis prophetia facere vere invocantes, et in veritate orantes.

Quanto enim quis plenius noverit, quanto frequentius, quanto attentius cogitaverit, quæ præmia justis in cœlo, quæ tormenta pravis sint reposita in inferno, tanto, ut arbitror, verius Deum invocat, tanto attentius orat. Sed si desinit Samuel prophetare, cito desistunt sacerdotes invocare, et quanto fit futurorum contemplatio rarior, tanto redditur oratio tepidior, tanto surgit invocatio tardior. Ut ergo Moyses districtus sit in præceptione, ut Aaron devotus permaneat in oratione, necesse est ut Samuel subtilis perseveret in contemplatione. Est adhuc quod de Samuelis officio subtilius loquamur. Solet,

C

D

que quam promptus ad operationem, tam devotus esse ad orationem, utpote viventibus adhuc Moy se et Aaron qui his negotiis maxime præesse videntur. Sed cum jam se pro præteritis delictis satisfecisse crediderit, cum se jam quasi sanctum, et aliquem magnum putaverit, incipit iterum negligere et a pristino fervore deficere. Mortuis namque Moyse et Aaron, mens cito tepescit, et in quamdam negligentiam, seu etiam contemptum cadit, juxta Moysi sententiam, qui ait: Scio quod post mortem meam inique agelis; me etenim adhuc vivente, semper contentiose egistis (Deut. XXXII). Mors Moysi, defectus studiosæ sollicitudinis. Interitus Aaron, intermissio devote orationis. Mortuis ergo Moyse et Aaron, incipit mens in quamdam negligentiam cadere, imo etiam sæpe usque ad contemptum venire. Surgunt hinc inde tentationes, occurrunt undique immundæ cogitationes, oriuntur in corde subito turpes delectationes. Caro acriter inflammatur, mens uritur, conscientia tota turbatur atque confunditur. Recurritur ad orationem, festinatur ad operationem, fit iterum devota ad orandum, prompta ad obediendum, studiosa in lectione, fervens in compunctione, festina in opere. Nec prius a sua instantia cessat, quousque ab instanti periculo se eruat, et ad priorem tranquillitatem se iterum reformet atque componat. Pacatis itaque omnibus, redit prior tranquillitas, tranquillitatem sequitur securitas, securitatem comitatur otiositas. Otiositas generat curiositatem, curiositas subintroducit cupiditatem. Concupiscentia autem, quæ omnium vitiorum mater est, arcem mentis tenente et usque ad cordis penetralia cum quadam violentia penetrante, facile vitiorum multitudinem ad se admittit, et sub omni festinatione quasi exercitum suum introducit. Sapientiæ thesaurus in prædam diripitur; virtutum plebs, servituti addicitur, fiuut iterum novissima hominis illius pejora prioribus. Iterum confugitur ad divinæ propitiationis adjutorium, funduntur preces ex corde; renovatur pristine conversationis studium, placatur item, flectiturque tandem divina benignitas, restituitur homini antiqua libertas, fit itaque, fitque frequenter hæc vicissitudinum alternatio, modo vitiorum oppressio, modo virtutum successio. Sæpe propter suam negligentiam hostibus traduntur, sæpe per Dei misericordiam iterum ab hostibus eripiuntur. Agitur hoc mira divinæ benignitatis dispensatione, ut per frequentem lapsum sua homini innotescat infirmitas, ut per multiplices hostium incursus et insidias, inimica homini patefiat calliditas, ut per assiduam eruptionem divina homini manifestetur benignitas. Qui hæc plenius nosse desiderat, librum Judicun paulo diligentius legat; inveniet ibi procul dubio quomodo filii Israel post suas prævaricationes ab hostibus impugnantur et superantur, servituti addicuntur. Afflicti ab hostibus item ad divinum adjutorium confugiunt,misericordiam petunt, quæ

« PoprzedniaDalej »