Obrazy na stronie
PDF
ePub

ἔρχεσθαι ἐν τῇ δευτέρᾳ αὐτοῦ καὶ ἐνδόξῳ παρουσίᾳ. Vis A discere quomodo crux sit regni nota et symbolum, et quam inclita res sit? Non reliquit solam in terra, sed duxit eam in cælum. Unde hoc liquet? Cum ipso ventura est in secundo ejus et glorioso adventu. Gretserus noster libro de Cruce, cap. 92, censet Chrysostomum, quod aliquando futurum est, tamquam ad jam factum respexisse. Sane cum Chrysostomus et Paulinus aliis locis crucis in terra existentis meminerint, omnino dicendum, ex ejus Paulinique sententia fa ctum dici, quod jam ab æterno destinatum erat; vel certe novo miraculo replicatio crucis admittenda esset. Apparituram in cœlo, ut duxi, in die judicii, crucem ipsam Christi testantur multi. Sibylla 1. vi Oraculorum:

ΤΩ ξύλον, ὦ μακαριστὸν, ἐφ ̓ ᾧ Θεὸς ἐξετανύσθη,
Οὐχ ἕξει σε χθών, ἀλλ' οὐρανὸν οἶκον ἐσόψει,
Ηνίκα ἀστράψῃ τὸ νέον Θεοῦ ἔμπυρον ὄμμα.

O lignum felix, in quo Deus ipse pependit,
Nec te terra capit, sed coeli tecta videbis,
Cum renovata Dei facies ignita micabit.

Ephrem serm. de Cruce : Αὐτὸς (σταυρὸς) πάλιν ἐν τῇ δευτέρα παρουσίᾳ τοῦ Χριστοῦ πρῶτος μέλλει ἀναφαίνεσθαι, ὡς τίμιον καὶ σεβάσμιον, καὶ ἅγιον σκῆπτρου τοῦ βασιλέως Χριστοῦ κατὰ τὸν λόγον τοῦ Δεσπότου εἰπόντος, Οτι φανήσεται τὸ σημεῖον τοῦ Υἱοῦ τοῦ ἀνθρώπου

B

To ouρaves. Hæc crux rursus in secundo adventu Domini prima in cœlo apparebit, tamquam pretiosum, et venerabile, et sanctum Regis Christi sceptrum, secundum verbum Domini dicentis: Et apparebit signum Filii hominis in cœlo. Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 13, videtur ejusdem sententiæ. Nam cum Hierosolymis catechesim suam haberet in præsentia crucis seu trophæi Jesu salutaris, ait : Τοῦτο μετὰ τοῦ Ἰησοῦ φαίνεσθαι μέλλει πάλιν ἐξ οὐρανοῦ· προηγήσεται γάρ τοῦ βασιλέως τὸ τρόπαιον. Hoc cum Jesu apparebit rursus in cœlo: præcedet enim Regis trophæum. Cujus sententiæ ob locum Chrysostomi 951 jam citatum fuit Thomas Waldensis tomo III, de Sacramentalibus C tit. 20, cap. 158, qui existimavit eo respicere Isaiam cap. LXV, v. 22: Secundum dies ligni erunt dies populi mei, quasi colligendi sint electi, cum lignum crucis levatum fuerit in cœlum sed alium sensum illi loco tribuunt interpretes.

Franciscus noster Soarezius in 3 partem D. Thomæ, quæst. 59, art. 6, disput. 57, sect. 2, refert quosdam esse, qui præter hoc privilegium, quo crux ipsa Christi in cœlo apparitura est in die judicii, addunt perpetuo in cœlis conservatam et incorruptione donatam iri, instar corporum gloriosorum, eo quod peculiari quadam ratione fuerit redemtionis nostræ instrumentum, et altare in quo Christus seipsum sacrificavit. Rosveydus.

Not. 328. Ad te veneranda Dei crux. Immerito displicet hæreticis veteris Ecclesiæ ritus, salutandi, alloquendi, adorandi crucem. Græci Latinique Patres similes formulas passim usurparunt. Ambrosius Orat. in funere Theodosii : Helena accedit ad Golgotham, et D ait: Ecce locus pugnæ, ubi est victoria? quæro vexillum salutis, et non invenio. Ego, inquit, in regnis, et crux Domini in pulvere. Ego in aulis, et in ruinis Christi triumphus ille adhuc latet, et latet palma vitæ æternæ? Quomodo me redemtam arbitror, si redemtio ipsa non cernitur? aperiatur humus, ut salus fulgeat. Habes in Menologio Græcorum 13 Septembris in profesto Exaltatiouis S. crucis, præclara crucis elogia, ubi crux salutatur, adoratur: Xxipois, & Çanyópos σταυρός, τῆς εὐσεβείας τὸ ἀήττητον τρόπαιον, ἡ θύρα τοῦ παραδείσου, ὁ τῶν πιστῶν στηριγμός. Salve crus vitam ferens, pietatis insuperabile trophæum, janua paradisi, fidelium fulcrum. Quomodo autem hae locutiones accipiendæ sint, docet Augustinus tract. 1 in Johan. Dicimus quidem lignum vitam, sed secundum intellectum lignum crucis unde accepimus vitam. Tropice nimirum vel relative hæc intelligenda monent scholastici. ROSVEYDUS.

Dungalus hune na

IN POEMA XXXI. Not. 329. De Gothorum, etc. talem cum ea inscriptione citat. Contigit hæc cœlitus immissa victoria anno Christi 406, Innocentii papæ 5, Arcadii et Honorii impp. 12, cum Rhadagaisus Gothorum rex cum ducentis millibus suorum totam Italiam inundavit, uti habet Marcellinus in Chronico. Sed divinitus territus, sine prælio victus vinctusque est, ita ut vilissimarum pecudum modo captivi Gothi venderentur, uti refert Orosius lib. vn, cap. 37. Meminit ejusdem victoriæ Augustinus de Civit. Dei lib. v, c. 23, et serm. 29 in Lucam ROSVEYDUS.

[blocks in formation]

A

BARTHIUS, Adversar. Commentar. lib. xm, c. 14.
Not. 333. Cuncta gerens hominem. Est Græcis-
mus, et Virgilio debitus, cuncta, quo ad cuncta. Ipse
Paulinus noster, v. 83 hujus panegyrici :

Paruit ille libens, Deus OMNIA cum Patre concors. 952 Cuncta ergo est per cuncta sola distinctio constituenda; cujus in hac interpretatione ordinem neno non videt. BARTHIUS, Adversar. Commentar., lib. XIII, cap. 14.

Not. 334. Sine lege fidei. Ita vetus codex (ante erat sine lege fideli, ut alibi passim), secunda longa, non brevi, ut perperam hactenus editum est infra : Aut illum gremio fidei pater excipit almo; siquidem, ut testatur Cauchius, aliter exhibet illum versum vetus liber:

Aut illum gremio exceptum fovet Abrameo. Vel Abramio, ut antea :

Quem tu Abramiæ caritatis æmulus.

Sic etiam corrigendum post :

Finis enim legis Christus, quia lege fidei
Prædictus.

[blocks in formation]

Familiare est Paulino et vetustissimis Christianis A seminibus terræ sumta, agit Prudentius lib. u contra

poetis fidei mediam producere. Id quidam non intelligentes sæpe locos immutarunt temere, et corruperunt contra fidem mss. codicum: quod inter opera Paulini nostri quamplurimis in locis factum est; nam in ode ad Nicetam ubi in optimis exemplaribus mss. Reg. et Germ. est v. 50:

Orbe cum sanctæ pia pars fidei; in quibusdam editis repositum :

Orbe cum felix fidei piæ pars.

Natal. 4 S. Felicis, v. 67, in mss. duobus codicibus
Germ. et in edit. Rosv. legitur:

Prodidit, ut nobis esset pia vena fidei;

pro quo Badius, Gravius, Grinæus et Poelmannus reposuerunt,

Prodidit, ut fidei nobis esset pia vena;

Et versu, 127:

Fidei quoque solus,

pro solusque fidei, ut præferunt mss. duo codices B Germ. et ed. Rosv.

[blocks in formation]

Sed et in carmine 6 de laudibus S. Johannis Baptista,
v. 143, mediam syllabam producit Paulinus in voce
fidei:

Auscultat nato genitrix, vis tanta fidei.
Certe tot exempla ostendunt ipsis poetis hoc fuisse
peculiare; quod etiam obiter attigit Fabricius in
Commentario suo ad poetas Christianos.

[ocr errors]

Not. 335. Cernite nulla suis emergere semina campis Ni prius intereant tabe soluta putri. - 953 Restaurationem mortuorum ex seminum putrefactione ex exinde surgentibus novis granis probabant prisci Christiani philosophi, ut vides apud Æneam Gazæum in Theophrasto. Eo spectant hi versus Tertulliani lib. u in Marcion

In grano latet arbor, at hoc nisi terra sepultum
Putrescat, non dat decoratos arbore fructus.

Ubi Barthius emendandum censet:

Putris edat, non dat decoraturos bene fructus.
Idem Tertullianus libro de Judicio Domini :

Arida sic vacuis redduntur semina terris,
Et penitus fixis putrescunt mortua sulcis.
Noone animatur et hinc reparatis culmus aristis?
BARTHIUS, Adversar. Commentar. lib. xxxv, c. 18.

De resurrectione mortuorum, comparatione ex

Symmachum, v. 306 et seqq.

Not. 336. Nuda seris, vestita legis, jacis arida grana. Vestitus ager dicitur cui fructus insunt, et ubso opponitur seu inculto. Charta Conradi regis an. 967 apud Jo. Columbum lib. 11 de Episc. Sistaric., n. 3: Omnia in omnibus cultis et incultis, vestitis et desertis, quæsitis et quærendis, etc. Alia ejusdem anni in Tabulario abbatiæ Belliloci in Lemovicibus, n. 68: Hoc est, villam nostram, quæ vocatur Candidas, videlicet cum mansis vestitis, advestiendis, campis, pratis, etc. Alia an. 1298 in Hist. Guinensi, p. 128: Terram scilicet quamdam nemore vestitam in loco qui dicitur, etc. CANGIUS in Glossar. Lat., tom. III, pag. 1291.

Not. 337. Pauper in Abraham. Ita veram lectionem repræsentat vetus liber, cum ante esset Abrahamo. Haud aliter Natali 9:

Quos pius Abraham, sacer Isac, lenis Iacob.
Et Natali 4:

Sic pater Abraham Domini præcepta secutus.
Sidonius Apollin. lib. vi, epistol. 7:

Abraham, sanctis merito sociande patronis.
Et rursus:

Duc.

Abraham jam te comperegrinus habet.

[ocr errors]

Not. 338. Et erit vermibus esca suis. Vermium in inferno futurorum mentio Isaia LXVI, v. 24: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Ecclesiastici vi, v. 19: Vindicta carnis impii, ignis et vermis. Judith cap. XVI, v. 21: Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. Marci ix, v. 43: Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Quibus locis ignem proprie, vermem tropice pro con. scientiæ excarnificatione accipiunt plerique interpretes. Sed quid vetat utrumque proprie sumi, et veros vermes in inferno esse? Basilius in psalmum xxxIII, C v. 12, agens de poenis in barathro futuris: Elta oxwλήκων τι γένος ιοβόλον καὶ σαρκοφάγον, ἀπλήστως ἐσθίον καὶ μηδέ ποτε κορεννύμενον. Inde vermium innumerabilium genus venenosum ac carnivorum, esitans quidem semper, nec tamen se exsatians. Augustinus lib. XXI de Civitate Dei, cap. 9: Legitur in veteribus Scripturis: Vindicta carnis impii, ignis et vermis. Potuit brevius dici, Vindicta impii. Cur ergo dictum est, carnis impii, nisi quia utrumque, id est, et ignis et vermis, pœna erit carnis? Prosper lib. l de Vita contemplativa, cap. 12, pro hac sententia citatur a P. Cornelio in Isaiam, quia apud eum est, edacissimis in æternum dilaniari vermibus, nec finiri; sed de conscientiæ verme intelligendus ille videtur, quia præmisit et consumentis conscientiæ vermis immortaliter rodit. Ribera in Apocalypsis cap. xix, cum sæpius mentio sulphuris fiat in Scripturis, et æterno igni jungatur, existimat æque sulphur proprie ac ignem intelligendum. ROSVELDUS.

D

[ocr errors]

Not. 339. Propinquis conjunctum tumuli fœdere martyribus. Intelligit Justum et Pastorem martyres, quorum memoria Compluti, ubi filiolum suum terræ mandaverat, celebris est; de quibus Prudentius hymno 4 Περὶ στεφάνων :

Sanguinem Justi, cui Pastor hæret,
Ferculum duplex, geminumque donum,
Ferre Complutum gremio juvabit
Membra duorum.

Etiam duobus milliaribus infra Terranum Lusitanic
illis 954 templum erectum erat, cujus inscriptionem
videre est inter Monumenta Christiana apud Grute-
rum, pag. 1053, num. 2. Natalis eorum dies assigna-
tur in Tabulis ecclesiasticis 6 Augusti. ROSVEYDUS.
Not. 340. Ut de vicino sanctorum sanguine. Fuit
ea veterum religio captandi sepulturæ locum apud
memorias martyrum, ut eorum patrocinio juvaren-
tur. Augustinus lib. de Cura pro mortuis, cap. 4:
Non video quod sit adjumentum mortuorum, provisus
sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum lo-

1

Martyribus Domini animam corpusque tuendo
Gratia commendans tumulo requiescit in isto
Silvius.

Item pag. 1167, num. 4, epitaphium Marinæ
Sanctorum exuviis penitus confine sepulcrum
Promeruit sacro digna Marina solo.

Pag. 1169, num. 7, epitaphium Sarmate presbyteri
in civitate Vercellensi :

cas, nisi ad hoc, ut dum recolunt ubi sint reposita eo- A Et pag. 1170, num. 2, inter epigrammata sacra. Eiarum quos diligunt corpora, iisdem sanctis illos tamquam xime urbis Romæ, epitaphium Silvii presbyteri in patronis susceptos apud Dominum adjuvandos orando civitate Jureiæ : commendent. Constantinus in templo Apostolorum, quod Constantinopoli exstruxerat, inter duodecim apostolorum thecas sepeliri voluit : Τῆς τῶν ̓Αποστό λων προσρήσεως κοινωνὸν τὸ ἑαυτοῦ σκήνος μετὰ θάνατον, προνοῶν ὑπερβαλλούση πίστεως προθυμίᾳ γεγενῆσθαι, ὡς ἂν καὶ μετὰ τελευτὴν ἀξιῶτο τῶν ἐνταυθοί μελλουσῶν ἐπὶ τιμῇ τῶν ̓Αποστόλων συντελεῖσθαι εὐχῶν. Incredibili fidei propensione providens, cum jam corpus suum communem cum apostolis appellationem post mortem participaret, fore ut defunctus quoque precationum, quæ ibidem essent ad apostolorum gloriam offerendæ, particeps efficeretur, addit: 'apéλav ʊxñs ὀνησιφόρον τὴν τῶνδε μνήμην ποιεῖσθαι αὐτῷ πιστεύων. Quamplurimum utilitatis illorum memoriam animæ suæ conciliaturam existimans. Non dubium thecas illas reliquiis apostolorum nobilitatas. Narrat enim Socrates lib. 1, cap. ultimo, templum hoc apostolis a ConB stantino ædificatum, ne apostolorum reliquiis imperatores destituerentur. Sequentes reges magnæ gratiæ deputabant, si vel ante fores templi apostolorum sepelirentur. Chrysostomus homilia Quod Christus sit Deus : Καὶ ἐν τῇ Κωνσταντινουπόλει δέ, οὐδὲ πρὸς τοὺς ̓Αποστόλους ἐγγὺς, ἀλλὰ παρ' αὐτὰ τὰ πρόθυρα ἔξω ἀγαπητὸν εἶναι ἐνόμιζον οἱ τὰ διαδήματα περικείμενοι τὰ oi σώματα αὐτῶν κατορύττεσθαι, καὶ γεγόνασι θυρωροί λοιπὸν τῶν ἁλιέων οἱ βασιλεῖς. Ει Constantinopoli reges nostri magnam gratiam putant, non si prope apostolos, sed si vel extra eorum vestibula corpora sua sepeliantur, fiantque piscatorum ostiarii reges. Jacobus Maronis discipulus, apud Theodoretum in Philotheo cap. 21, collegit varias sanctorum martyrum reliquias, ut apud eas sepeliretur, tamquam in extrema paupertate peregrinus apud divites mercatores. Apud Gruterum in inscriptionibus inter Christiana epigrammata, maxime urbis Romæ, pag. 1167, num. 2, est epitaphium Satyri in ecclesia Š. Nazarii ad martyris latus sepulti, ab Ambrosio fratre compositum :

Uranio Satyro supremum frater honorem
Martyris ad lævam detulit Ambrosius.
Hæc meriti merces, ut sacri sanguinis humor
Finitimas penetrans adluat exuvias.

Apud eumdem in Monumentis Christianis, p. 1055,
n. 6, exhibetur epitaphium Marcellinæ, quod habetur
Mediolani in templo D. Ambrosii :

Marcellina, tuos cum vita resolveret artus,
Sprevisti patriis corpus sociare sepulcris,
Dum pis fraterni speras consortia somui,
Sanctorumque cupis cara requiescere terra.

C

Discite qui legitis, divino munere reddi
Mercedem meritis, sedes cui proxima sanctis
Martyribus concessa Deo est, gratumque cubile.
Sarmata quod meruit venerando presbyter acto
Septies hic quinos transegit corporis anuos,
In Christo vivens auxiliante loco.
Nazarius namque pariter Victorque beati
Lateribus tutum reddunt, meritisque coronant.
O felix, gemino meruit qui martyre duci
Ad Dominum meliore via, requiemque mereri.
955 Quæ omnia eo lubentius produxi, ut hetero-
doxis nostris appareat, quis fuerit sensus veteru:n
Christianorum de sanctorum meritis. RoSVEYDUS.
Not. 341. Infantes castis vincite suffragiis. -Suj-
fragium secunda correpta etiam alibi occurrit. la
Εpigrammatis sacris urbis Rome apud Gruterum,
pag. 1166, num. 2, in epitaphio Bonifacii papae,
Ista beatorum sunt pia suffragia.
Paulinus carm. 13, v. 293:

Hæc nunc per eju, suffragata litteras.
ROSVEYDUS.

[ocr errors]

Not. 342. Poterimus vivere celso. — Edd., possimus. Antiquam lectionem exhibet Cauchius ex ms., polerimus vivere celso, quam confirmat et alterius loci correctio sub finem Propemptici Nicetæ :

Quoque contendas comites erimus.

956 et rursus:

Jam vias illas licet oderimus,

pro licet execremur. Tertullianus eodem more modo-
que lib. II adversus Marcionem :

Sic verum quid sit poteritis Pascha videre.
Catullus ad Lesbiam ἀρχαϊκῶς :

Dein cum millia multa fecerimus.
Ennius apud Ciceronem de Officiis :

Nec mi aurum posco, nec mi pretium dederitis. Duc.Adde noverimus tertia longa apud Prudentium in præfatione ad Psychomach., v. 58.

ANNO DOMINI CCCCXXVI.

CLAUDIUS MARIUS VICTOR

SIVE

VICTORINUS.

NOTITIA.

(Ex Gennadio, Catal, illustr. viror.)

Victorinus rhetor Massiliensis, ad filii sui Etherei D citatus, levioris ponderis sententias figuravit. Moritur

(Al. Etherii) personam commentatus est in Genesin, id est a principio libri usque ad obitum Abrahæ patriarcha. Quatuor versuum edidit libros Christiano quidem et pio sensu : sed ut pote sæculari litteratura homo occupatus, et nullius magisterio in divinis Scripturis exer

Theodosio et Valentiniano regnantibus.

Plura de eo agunt Honorius in Catalogo; et ex recentioribus Sixtus, Eisingrenius, Possevinus et alii sub Theodosio Juniore et Valentiniano III claruisse referunt.

CL. M. VICTORIS

COMMENTARIORUM IN GENESIN

LIBRI TRES.

PRÆFATIO AD DEUM OPTIMUM MAXIMUM.

Summe et sancte Deus, cunctæ virtutis origo,
Omnipotens, quem nec subtili indagine rerum
Mentibus humanis sensu comprendere fas est,
Et nescire nefas (nam te ratione profunda

In tribus esse Deum, sed tres sic credimus unum,
Unica personas ut tres substantia reddat,
Indiscreta pio conservans fœdera nexu).
Tu sine principio, pariter sine fine perennis,
Solus es atque idem, nullique obnoxius ævo.
Tu spatium rerum, mentis quocunque recessus
Tenditur, excedis, spatio neque cingeris ullo.
Nec te qui capiat locus est, immensus enim es tu.
Quin etiam humanæ nefas contingere menti
Qualis imago tua est, oculis ignara videri,
Ni cui cernendam speciali numine sese
Exhibeat: nec vero est qui virtute creata

Te vegetet motus, per quem sumus atque move

[mur.

Tu mens et sacræ penitus substantia mentis :
Tu ratio, et plenæ prudens rationis origo.
Tu virtus, virtutis apex, atque ipsa profecto
Tu vita, et genitor vitæ, lucisque profundæ ;
Tu lux vera Deus, tu rerum causa, vigorque :
A te principium traxit quodcunque repente
Ex nihilo emicuit, tantoque auctore repletum
Vel vim mentis habet, vel formam in membra rece-

[pit;

Te Dominum natura probat servata caducis
Patribus, et jussam seriem datus ordo fatetur.
Tu dociles numeros distinguens, pondera librans,

A Efficere ut possint causis præbere secundis

[ocr errors]

Non dedignaris : quæ qui tua munera sentit
Munus et ipse tuum est tibi ut uni accepta referre
Omnia homo merito possitque et debeat unus.
Nam tibi sola, Deus, gigni quod cuncta juberes
Causa fuit bonitas: cum jussis vivere primum
Spiritibus, mundoque frui, quem mente gerebas,
Atque omnes in te rerum cognoscere causas,
Et super terras et aquas volitare dedisti.
Certa quibus cœlum sedes, queis libera corda
Arbitriumque sui largitus es omnibus: ut jam
Alterutram in partem vellent se vertere possent :
Ut hæres justis merces meritisque piorum,
Hoc quoque conferres præstando, ut debitor esses:
Nam quod de primis cœlesti in sede creatis
B Unus (dum lucis Domino, vitæque subque
Invidet auctori, titulumque hunc appetit) auctor
Maluit esse mali, primamque inducere mortem,
Cum scelerum sociis celso dejectus olympo :
Virtuti nihil inde tuæ præjudicat, illud

Cui satis est fecisse bonum: sed copia laudis
Hæc est summa tuæ, quod cum se extollere supra
Divini virtutem apicis scelus esset, et ingens
Relligio nulla prorsum delebilis unda :
Non tamen ingratis vitam sensumque negasti :
Quin etiam arbitrio mentis gaudere dedisti.
Nec tamen arbitrii natura in utrumque valentis
Accusanda venit nobis : namque inde perire
Posse datum est cunctis, ut vivere dulcius esset :
Mutuaque alterni compar mensura pericli

Mensuras varians, modulos, motumque gubernans, C Cederet ad meritum, cum indice digna severo

Alternas servare vices, jugemque recursum
Rerum stare jubes, et mentis imagine plenum
Edere nota tibi jam sæcula, volvere mundum.
Non uno tu contentus dotare creata
Munere, quidquid agis varios largiris in usus :
Quinimo nil non causa, Deus alme, tuorum
Efficis, ipsa licet nobis ignota tuorum
Factorum ratio atque modus; contraria nempe
Quæ putat humanæ solers ignavia mentis,
Dum certant, plus pacis habent, sic omnia, dives
Conditor, adversis etiam cognata elementis
Nectis, et effusis a te virtutibus imples.

Et tamen hæc cum sint in majestate creandi,
Nil horum quæ gignis eges, mundique peracti
Et per te stabili rerum compage manentis
Nil prorsum indigus es; nec in hoc tua gloria tantum
Quod præstanda facis bonus auctor, sed quod et

PATROI. LXI.

[ipsa

Præmia sanctorum geminaret pœna malorum.
Porro etiam (mihi si fas est hoc dicere, salva
Pace tua, genitor) majus fortassis apud te est
Non peccasse bonum, per lubrica tempora vite,
Quam miseris peccasse malum: sed videris ut se
Hoc habeat, causas uni cui credimus omnes.
Interea satis est nobis, quod vilia terræ
Pondera dum sacra inspiras ratione, tuaque
Informas virtute, tuumque eflingis adinstar,
Nobiliora facis, dum lato in sidera vultu
Erexisti hominem, quem sævi fraude tyranni
In mortis laqueos, et ad impia tartara raptum
Unigeni redimis profuso sanguine nati:
Eque imis eremi dona ad majora petitum
D Restituis, quam factus erat, vitæque perenni
Reddis, et in cœlum diro vetus hoste subacto.
Jani jam nemo patrem temerarius arguat Adam,
Quod, leve præscriptum violata lege resolvens,

30

Ad lethum patefecit iter, nam culpa parentis
Compensata satis, quia plus est vincere mortem
Quam nescisse mori: cœli nunc lætus ab aula
Despicit ætherios axes, et sidera calcat,
Dispositosque vocat ventura in regna nepotes,
Quos iterum formavit aquis, iterumque renasci
Æterni docuit dives sapientia Patris.

Te te igitur, Deus alme, precor, qui numine prono
Das sentire animis, et te, charissime Patris
Nate tui, da mellifluum in præcordia verbum
Nostra tuum, et linguas nobis infunde disertas,
Dum teneros formare animos et corda paramus
Ad veræ virtutis iter puerilibus annis.
Inclyta legiferi jam pandito scrinia Mosi,
Quæ sit origo poli, vel quæ primordia mundi,
Arcanamque fidem quid toto excusserit orbe

A Mentibus ambiguis qua vires traxerit aucta
Pestis, et in vitium mores cessere vetusti.
Da, Deus, æternæ describere mystica vitæ,
Da simul et mentem, da congrua tempora menti,
Da studium, tanto ne desit cura labori,
Successumque bonum studii, quodque omnia vota
Jure supercurrit (scribenti candida mens est),
Ne damnes tantum quod nunc reus audeo munus,
Criminibusque meis connive et parce benignus.
Quod si lege metri quidquam peccaverit ordo,
Peccarit sermo improprius, sensusque vacillans,
Hinc nullum fidei subeat mensura periclum.
Per Dominum Christum, qui tecum natus eadem
Majestate viget, pariter qua Spiritus almus
Incomprensa animis seclorum in sæcula vivit.

B

LIBER PRIMUS.

Ante polos, cœlique diem, mundique tenebras, Ante operum formas, et res, et semina rerum, Æternum sine præteriti, sine fine futuri Esse subest cui semper erat Deus unus, apud quem Vivebat genitus Verbum Deus, et simul almus Spiritus, arcani vitalis summa vigoris. Una trium quos concordi substantia nexu Conjungens summa æternum virtute beabat, Regnabatque potens in majestate creandi ; Jam res, et causas rerum, casusque futuros, Et facienda videns, gignendaque mente capaci Sæcula dispiciens, et quidquid tempora volvunt Præsens semper habens immensum mole beata Regnum erat ipse suum, regni nec teste carebat, Virtus trina Deus, qui primum semine nullo Corpora dans rebus, dum res existere cogit, Jam nostrum effecit munus quod solus habebat. Utque istum faceret dives sapientia mundum, Cuncta simul genuit: sed post hæc semina rerum Ornavit superinductis informia formis, Temporaque in seriem bene conditus ordo redegit. Nam non (sacrilegi sensit quod lingua furoris) Casus mentis inops, dum nescia semina volvit, Tam prudens contorsit opus ; nec dicere factum Ante ævim fas est, quia tempore nata moventur. Nec porro æternum mundum, superisque coævum Credere fas, stabilem semper tenuisse vigorem : Nam quod corporibus constat, cœpisse fatendum est. Corpus enim quod plaga terit, quod tempora solvunt Atque abolent, ipso qui tendit ultima fine, Principium ostendit; quod qua sortita probantur, Aut facta hæc credi par est, aut nata putari. Factum igitur constat mundum, quod quisque suba

Ictus

Annuit, et vero convictus dogmate credit,
Concedens fecisse Deum, qui numine Verbi
Et virtute potens, quidquid natura pulatur,
Disposuit, jussit, movit, munusque creatum
Succiduis vicibus (semper fugitiva reformans)
Sustinet, ac volucrem retrahens circumrotat orbem.
Qui si cuncta etiam mavult dissolvere raptim,

C

D

Confestim in similes formas redeuntia reddet.
Tanta Patris vis est, et tanta est gloria Verbi.
Ut vero semel attingam primordia rerum,
Excelsi convexa poli, terræque jacentes,
Pars prima est operis : sed terras unda tegebat,
Aeraque in medio sordenti nube madentem,
Et tenebris se vasta nigris velabat abyssus ;
Et sacer extensis impendens spiritus undis,
Altrices animabat aquas, ac semina rerum

Nondum compositis fundenda ad germina terris
Insinuanda dabat; cum lux immissa superne

Emicuit dicente Deo, discretaque nigrum

Umbra peplum retrahens, summo discessit olympo,
Tum divina diem appellans prudentia lucem,
Indidit et tenebris obscuræ nomina noctis
Sic facta uda dies de mane ac vespere primo.

Rursus mane novum, primo jam vespere pulso,
Reddita lux fecit, cum se firmissima moles
Fluctibus e mediis concreto corpore cedens
Extulit, ac, late duro solidata rigore,
Divisas suspendit aquas, gelidumque profundum
Axibus objecit calidis, seque æquore septo
Nixa superfudit rebus, quas circite vasto
Contegit æthereum, deducto hinc nomine, cœlum.
Forsitan hic aliquis sic secum errore perito
Disserat, æthereis ne desint pabula flammis,
Et nimius calor ima petens, alimenta sequendo,
Exurat mortale genus, cœlumque coruscum
Non possint terrena pati, subjecta deorsum est
Machina firma poli, quæ dum nos protegit umbra,
Interea super impositis frigescit ab undis.
Numinis at vero divini quærere causas
Mens fuge nostra procul : plus sit tibi credere sem-

Lper

Posse Deum quidquid fieri non posse putatur,
Et magnum pelagus super astra et sidera ferri,
Ipsorum ratione proba qui credere nolunt,
Et mundum pendere volunt, quem conditor ipse
Gestet, et immenso constantem pondere volvat.
Tertia lux tumidos stupuit discedere fluctus,
Cum Deus, impulsis reliqui jam gurgitis undis,

« PoprzedniaDalej »