Obrazy na stronie
PDF
ePub

gratiarum confabuletur tecum. Illud σv omittitur, ut A hoc loco, in editione Romana. Vatablus : Cerva amorum, et caprea gratiæ, hoc est, uxor, quæ est velut cerva gratissima. Ambrosius rursus lib. 1 de Jacob et Vita beata, c. 7 : Præstantissimo autem inhæreat, sicut scriptum est: Cervus amicitiæ, et pullus equi gratiarum conversetur tecum. Glossarium: nos equuleus, pulls. At dictio quidem Græca πŵλos, asiní, equi, vel elephantis pullum significat, et aliorum quadrupedum; sed si Hebrææ linguæ sequamur proprietatem, et istius loci sententiam, pullus capra designari videtur, non equi. Dictio quoque Latina pullus, quamvis et de aquilis et aliis avibus usurpetur, hoc tamen in Proverbiorum loco de pullis avium non potest intelligi, cum Græca vox πlos, quam exprimit Latinus interpres, avibus non conveniat, ut Latina quadrupedibus et avibus. Duc.

IN POEMA XXV.

942 Not. 288. Juliani. — Hic ille est Julianus Memoris filius, cujus tunc diaconi meminit Augustinus B epistola 131 ad Memorem patrem ejus, ex qua apparet eum Augustino fuisse carissimum. Hic post episcopus Campanus (id est in Campania) ut habent meliores libri, non Capuanus (ut in vulgato Gennadio [In pervetusto ms. codice Germ. 1000 annor., nec Campanus, nec Capuanus episcopus dicitur] de Scriptor. ecclesiast., cap. 45, habetur) fuit: qui etiam Pelagiano errore fuit infectus, et acer Augustini demum impugnator, cui variis libris respondit Augustinus. In Campania vixisse testatur etiam Prosper carmine in obtrectatorem Augustini :

Aut hunc fruge sua æquorei pavere Britanni, Aut huic Campano gramine corda tument. Vulgatus Prosper in Chronico, Theodosio xvIII, et Festo coss. euin Atellanensem facit. Est autem Atella Campanorum in Italia oppidum. Vetustissimi tamen libri mss. ibi habent Eclanensis seu Heclanensis. Notus Eclanensis ager libro de Limitibus in Calabria sive Apulia. Beda in Cantica vocat eum Celanensem C episcopum in Campania. Apud Virgilium VII Æneid. Celena vel Celenna est locus Campaniæ, Junoni sacer, teste Servio. Scripsit varia opuscula, de quibus Beda in Cantica, et Gennadius supra. ROSVEYDUS.

Not. 289. Iæ. -Proprium feminæ nomen læ. Arnobits lib. v de la Atis sponsa: Virgo sponsa quæ fuerat quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribii, exanimati pectus lanis mollioribus velat, dat lacrymas cum Agdesti, interficitque seipsam purpurantes in violas cruor vertitur interemiæ. Martyrologium Romanum 4 Augusti : In Perside sanctorum martyrum læ et sociarum, quæ cum novem millibus Christianis captivis sub Sapore diversis pœnis afflicte martyrium subierunt. Hujus nomine templum vetustate pene collapsum restituit Justinianus. Procop. lib. 1 Edif. Justiniani. Remansit hoc nomen apud nostrates, Ida, Iye, Iyken. Fridericus Lindebrochius varie doctus ad Adelphos Terentii pro Iam citat Titiam, nescio an ex ms. Schottus noster Etiam divinabat. ROSVEYDUS.

Sic editio

Not. 290. Pastis cumulatum crinibus.
Schot. ex ms. codice. Ed. Rosv., passis; mendose.
Non accumulant caput passi, hoc est soluti et passim
dati, crines. Scribendum autem pastis ex Virgilio, ut
annotavit Ducæus ad illud 13 (nunc xxi, v. 556):

Sanctumque Christo Nazaræus verticem
Pastis adornet crinibus.

Ubi pariter inoleverat passis. Ambrosius de Jejunio,
cap. 7 : Ita ut eorum nullus capillus capitis exureretur,
quia illam quoque comam paverant. Et in Hegesippo
lib. IV: Fluxu corporis sexum dissolvere, pascere co-
mam, vultum dealbare. Prudentius Peristeph. 1: Ju-
gibus longum catenis an capiilum paverint. J. F. GRO-
NOVIUS, in Observat. ecclesiast. scriptor, c. 10.
Vide Not. 277.

Not. 291. Memor. Nunc Memor, nunc Memorius, dicitur. Ad Memorium episcopum exstat epi

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Not. 295. Sic æque divina.- Baronius tomo I, anno Christi 58, num. 42, postquam egisset de tribus festis Christi, Nativitatis, Epiphaniorum, et Ascensionis, quæ creduntur ab apostolis instituta, quod ejus institutionis nulla reperiatur memoria, sicut aliorum festorum, citat Paulini carmina, quibus videtur insinuare hæc divinitus instituta; quod in hunc sensum accipiendum docet Baronius: Deus qui in decalogo legem præscriptam dedit, qua festos dies juberet coli, eosque illos esse postea declaravit, quibus maxima quædam ipse contulisset in Hebræum populum beneDficia; quæ ne memoria exciderent, mille aliis monumentis in mentibus voluit esse fixa: cum vero postea longe majora per Filium suum in hunc mundum missum, universo humano generi élargitus est dona, et immensa addidit beneficia; cur non videretur ab eo pariter esse statutum, ut eorum memoria æque solemniter celebritate anniversaria coleretur? Neminem enim hæc adeo perspicua negaturum putamus, nisi qui omnis prorsus a Deo inditæ homini rationis est expers cum præsertim, ut pluribus dictum est, illa priora, horum quæ postea contigerunt, typum gererent; sicque ea etiam ratione, illa fore legitima sempiterna, prædicta essent; quod licet typice aliquando et ad tempus illa, postea vero secundum veritatem forent ab omnibus perpetuo celebranda. Ros

VEYDUS.

Not. 296. Grande sacramentum. Sacramentum dupliciter dicitur (inquit Hugo a S. Victore lib. 1 Speculi eccl., c. 12); aliquando enim sacramentum dicitur

sacræ rei signum, velut in baptismo exterior ablutio, A quæ interiorem significat emundationem. Aliquando dicitur sacramentum, quasi sacrum secretum, vel sacramentum Incarnationis, et hujusmodi. Postremo sensu collation. 1 Carthagin., c. 5: Incarnationis dominicæ sacramentum. Concilium Carthaginense an. 595: Intimamus resurrectionis dominicæ sacramentum vi iduum Aprilium adfuturum fore. Sic crucis, resurrectionis et ascensionis sacramenta dixit S. Hieronymus epist. 48 ad Sabinianum diaconum: Sacramentum symboli, sacramentum resurrectionis ex mortuis. Ruffinus lib. 1 in eumdem Hieronymum, et in præfatione ad Origenem Пspi px Sacramentum natalis Domini. S. Gregorius M. in Sacramentario, p. 6. Vide S. Augustinum epist. 118 ad Januarium. CANGIUS, in Glossar. Lat., tom. III, pag. 659 et 663.

Not. 297. Verba suis aliena loquens. Insinuat unum eumdemque loquentem uno idiomate, a diversis intellectum, atque si singulorum idiomate loqueretur; de qua re varia Patrum sententia. Vide Baronium tomo I, anno Christi 34, num. 242. ROSVEYDUS. B 944 Not. 238. Sic Deus omnisonæ modulator et arbiter unus harmoniæ. Ita Augustinus quoque, epist. 28, in hujus mundi gubernatione quasi perpetuum Dei canticum agnoscit: Si homo carminis artifex norit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrime currat ac transeat: quanto magis Deus nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quæ tamquam syllabæ ac verba ad particulas hujus seculi pertinent, in hoc labentium rerum quasi mirabili cantico, vel brevius vel productius quam modulatio præcognita et præfinita deposcit, præterire permittit. Ros

VEYDUS.

[blocks in formation]

Et magni solium breve confessoris adorat. Vide Dungalum, pag. 884, ubi ex Genesi, Josue et Psalmis ostendit adorari in sacris Litteris sæpe accipi pro honorari. Unde Hieronymus in illud, Adorate scabellum pedum ejus, tractat: Adorare in Scripturis dupliciter dicitur: dicitur enim adoratio quasi in Deum, et dicitur adorare quasi honorare. ROSVEYDUS.

Not. 300. Unctus adest Domini. — Hic quoque proclive fuit, emendare, Unctus adest Domini, hoc est christus Domini, quemadmodum et docte corrigit Cauchius, cum subjicit, christus comitatus amicis, episcopus nimirum Dacia Nicetes aliis sacerdotibus comitatus. Xotós enim Græcis, unctus Latinis. Tertullianus adversus Praxeam, cap. 28: Si tamen nomen est Christus, et non appellatio potius; unctus enim significatur; et de Baptismo, cap. 7: Aaron a Moyse unctus est, unde christus dicitur a chrismate. Hieronymus in cap. xII Oseæ: Oleo unctionis ungebantur prophetæ, sacerdotes, ac reges. Duc.

Not. 301. O mihi fulminea Cherubim. - Isaia vi, v. 6, habetur seraphim. Quare videtur vnμovexòv άuάpτnua. ROSVEYDUS.

[blocks in formation]

Not. 302. Conceptosque Deo notat intus Eclesia feIntelligit sacramentum confirmationis, cum exterius frons signatur, et intus anima notatur. Quod cape de charactere confirmationis; jam enim præcesserat de baptismate, cum ait:

Sic animas steriles in nomine gratia trino
Innovat.

Sic et Prudentius Hymno ante somnum :

Cultor Dei, memento

Te fontis et lavacri

Rorem subisse sanctum,

Te chrismate innotatum.

Theodoretus in cap. 1 Cant. : Qui initiantur baptismo, post satanæ abnegationem et confessionem fidei, veluti signo ac nota regia, spiritualis unguenti chrismate inuncti, sub ea visibili unguenti specie, invisibilem sanclissimi Spiritus gratiam percipiunt. RosvEYDUS.

Not. 303. Hinc sterilis peperit septem. Desumtun ex 1 Reg. 11, v. 5, ubi Vulgatus plurimos habet, Hebræi et LXX, septem. RoSVEYDUS.

C

D

[blocks in formation]

Not. 305. Ecce vides quantus splendor. — Luminarium et cereorum usus in Ecclesia sat antiquus est. Lampades quoque ac lychnuchi orbiculares, et in modum coronæ effecti circuli complures a laquearibus pendebant, gradatimque sibiipsis impositi, ita ut infimus major esset medio, et medius supremo, singulique lampadibus vitreis adornati, cujusmodi eleganter describuntur a Paulino Natal. 7. ČANGIUS, in Constantinop. Christ., pag. 39.

Not. 306. Camera crispante lacunar. Sidonius lib. 1, epist. 10 de Ecclesia Lugduni ædificata a Patiente episcopo:

Intus lux micat, atque bracteatum
Sol sic sollicitatur ad lacunar,

Fulvo ut concolor erret in metallo :
Distinctum vario nitore marmor
Percurrit cameram, solum, fenestras,

Ac sub versicoloribus figuris
Vernans berbida crusta sapphiratos
Flectit per prasinum vitrum lapillos.
Hinc est porticus.

ROSVEYDUS.

Not. 307. Metallo. Id est columnis marmoreis, Metallum dicitur quævis materia quæ effoditur ex terræ visceribus. Sic lapis altaris metallum dicitur. Pontificale ms. Bertinianum in ordine consecrandi templa, ubi 945 de tabula seu lapide altaris hæc Oratio est Supplices tibi Domine Deus Pater preces effundimus, ut metalli hujus expolitam materiam, supernis sacrificis imbuendam, ipse tuæ dotare sanctificationis ubertate digneris, qui quondam scripsisti lapideis legem in tabulis. Alia: Deus omnipotens, universarum rerum rationalis artifex, qui creaturas formans lapideum metallum ad obsequium tui sacrificii condidisti, ut legis libationi pararetur altare: annue dignanter, ut quidquid hic oblatum consecratumque fuerit nomini tuo, assurgat religioni, proficiat spei, innitatur fidei, sit honori. Sic metallum miniarium. Plinio lib. xxxш, cap. 7. Idem lib. xxXVII, cap. 7 de Sarda gemma Primum Sardibus reperta; sed laudatissima circa Babyloniam, cum lapicidinæ quædam aperirentur, hærens in saxi corde. Hocque modo metallum apud Persas defecisse traditur. Sic Silio lib. vi, nivea metalla de marmore :

Tunc quos a niveis exegit Luna metallis,

quod Straboni lib. v est μέταλλα δέ λίθου λευκοῦ. Fortunatus lib. II, carmine 25, de turre eucharistica Felicis:

Cedant chrysolithis Salomonia templa metallis. phum singularem ex metallo corallo. Ibidem, metallum Anastasius Bibliothecarius in Silvestro : Obtulit scyPorphyreticum. ROSVEYDUS.

Not. 308. Didymus cognomine. -- Cognomen pro prie dicitur prænomini vel proprio nomini additum nomen familiæ vel gentis: at hic nomen solum significat, quasi diceret duplex nomen habuisse Apostolum, cum tamen, quantum ex Scriptura quidem constat, Hebraice diceretur Thomas, quæ vox apud Græcos vertitur Aidvuo:utraque autem geminum sonat, ut Genes. xxv, 24 : Καὶ τῇδε ἦν δίδυμα ἐν τῇ nodig, . Et huic erant gemini in utero ejus e Genes. XXXVIII, 27. Theophylactus in cap. xx Johannis, v. 24, interpretationem esse nominis Thomas docet cum dicitur, Εἶπεν οὖν Θωμᾶς ὁ λεγόμενος Δίδυ pos. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus. Ut enim Cephas interpretamur Peirum, sic et Thomas dicit ur, hoc est, si interpreteris, sonat Didymus. Leontius ob servat evangelistam nullius nomen apostoli interpretatum esse nisi Thomæ, Euthymius appellatum eu m

925

NOTÆ ET OBSERVATIONES VARIORUM.

fuisse Thomam, quod cum fratre altero natus esset. A hominum millia protectioni atque intercessioni beato-
Id tamen necesse non esse recte admonet Maldonatus
noster, cum potuerit esse usitatum in ejus familia,
ut cognomen Gemini in gentibus Romanis Rubellia
et Fusia; quo pacto etiam Spurii et Fusci apud eos-
dem Romanos dicebantur, licet nec colore fusci,
neque natalibus spurii essent. Ita demum Johan. v,
2: Piscina quæ cognominatur Bethesda. Kolvuбnpa n
ETIλeyoμévn Baleodά; hoc est, quæ vocatur Bethesda;
et Roman. xi, 17: Σὺ Ἰουδαῖος ἐπωνομάζῃ. Tu Ju-
dæus cognominaris. Vertit interpres Vulgate, Judæus
appellaris. Duc.

- Chalcidicum, hic est ChalNot. 309. Chalcidicis. cedonium, ne quid erres. Chalcedone enim in Bithynia passa Euphemia, non Chalcide in Euboea. Testatur quidem Stephanus a Chalcide apud Græcos formari Chalcidium, uti a Chalcedone Chalcedonium; Paulinus tamen a Chalcide fluvio, qui Chalcedoni nomen fecit, teste eodem Stephano, formavit Chalcidicum. Ita et Sidonius, carmine 2 in Panegyrico Anthemii, agens de Byzantio, cui Eurus a proxima Chalcedone spirat:

Proxima Chalcidici sensim tuba temperat Euri.

Ita et alii Latini scriptores, uti Hieronymus interpres Eusebii in Chronico, et Cassiodorus in Fastis Apollonium Stoicum vocat Chalcidicum, quem Capitolinus in Marco et Eutropius lib. vi vocant Chalcedonium.

Sirmondus noster ad Sidonii Panegyricum monet scribendum Calchidicum, non Chalcidicum; idque firmari vult ex vetustissimis exemplaribus synodi ocumenicæ, in quibus non Chalcedonensis, sed Calchedonensis nuncupatur; item ex veteribus nummis, qui numquam aliter repræsentent. Sed receptam hactenus scriptionem tuentur omnes scriptores antiqui, et diserte Stephanus in Kapyndóv. Nec movere multum debent vetusta exemplaria, cum certo constat, pleraque nomina, quæ h adjunctum habent, diversimode scribi, et h sæpe transponi. Sic invenias etiam in veLustissimis exemplaribus Chartago pro Carthago, item Phyton pro Python, sic et Cherintus pro Cerinthus, itidem cheruci pro ceruchi. A nummis quoque nullum certum argumentum hic sumi potest, cum et in iis variatum sit. In Thesauro rei antiquaria Huberti Goltzii, in nummo Sabina Tranquillianæ habes XAAΚΥΔΩΝΙΩΝ ; in alio nunumo, ΧΑΛΚΕΔΩΝΩΝ; in nummo Annie Faustinæ, KAAKHAQNON. In Græcia ejusdem Goltzii exstat in duobus numismatibus, XAAKHAONON. ROSVEYDUS.

Not. 310. Corpora transfixos trabalibus inclita clavis.-946 Trabale, lignum quod transit per rotas. Ita clavo trabali figere, dixit Cicero 5 in Verrem. Vita SS. Ferreoli et Ferrutii: Capitibus beatorum_martyrum trabales clavi .... malleis ferreis affixi. CANGIUS, in Glossar. Lat., tom. III, pag. 1158.

Not. 311. Mare. - Mare sanctæ mensæ, nihil aliud est, quam aquarum receptaculi, seu carus mensæ recessus ad instar aloons, quod circa altaria ad abluendas victimas apud Judæos exstrui solebat, ut est lib. III Reg. cap. xvin, et lib. II Paralip. cap. 1v, v. 6. CANGIUS, in Constantinop. Christ. lib. 1. Hac voce utuntur passim Not. 312. Liminibus. scriptores dum de ædibus sacris loquuntur, aut de iis quæ ad ipsas sacras ædes voti causa proficiscuntur. Paulinus infra,

Cede sacratis

Liminibus serpens.

Hinc familiaris loquendi formula, ad limina sanctorum
proficisci, aut ea visitare, cum de iis qui ad eorum
sepulcra seu memorias peregrinationes instituunt,
verba faciunt scriptores. Nam cum sanctorum reli-
quiæ ac corpora intra absidas, vel bemata, in confes-
sionibus, id est, sub ipsis altaribus recondita essent,
bemaque ingredi solis liceret presbyteris, unde pres-
byterium Latini appellarunt; fideles in liminibus, seu
in soleis bematis, consistebant, ibique preces suas
ac vota exsolvebant. Nicolaus PP. 1 epist. 8: Tanta

B

rum apostolorum principis Petri ex omnibus finibus
terræ properantium, sese quotidie conterunt, et usque
in finem vitæ suæ apud ejus limina semet munsura
proponunt, etc. Ita passim apud Victorem III lib.
Dialog., Leonem Ostiensem lib. m, c. 49, et alios:
quibus in locis vox limina pro ipsa æde sacra sumi-
tur, id est, pars pro toto. Quamquam non desunt qui
limina pro ipsa prima ædis porticu, atque adeo ipsis
foribus, intelligi debere contendunt, in quibus sub
sistebant peregrinantes, cum eo prosequerentur cultu
ipsos martyres, ut et ipsam ædem sacram subire ve-
rerentur, et se indignos censerent. Paulinus Natal.
Mediis in liminibus stans
6, v. 442 et 444 :

Vola refert.

Sed et interdum ipsos postes osculabantur: unde apud Chrysostomum homil. in epist. ad Corinth., πρоOupa тou vиоu qike; Aratorem lib. 11 Histor. sacr.; et Paulinum Nat. 6, oscula figere postibus; Prudentium hymn. 2 et 11, apostolorum et martyrum exosculari limina; denique apud Gregorium Turon. lib. IV de Mirac. S. Martini, cap 14, limina S. Martini oscu lari. Paulinus loco laudato:

Sternitur ante fores

Fusus humi.

CANGIUS, in Constantinop. Christ., lib. I, pag. 64 et 65.

-

Not. 313. Mensa Petri recipit, quod Petri dogma refutat? Ita conjiciebat legendum Cauchius. Ante erat Mensque Petri. Intelligit per mensam altare, ut et sequenti versu :

Unus ubique calix Domini, et cibus unus, et una
Mensa, domusque Dei.

Dionysius Areopagita Hierarch. eccl. cap. 2: Try ἱερὰν ἀσπασάμενος τράπεζαν, Post deosculationem sacræ mensæ, id est altaris. Solebant enim olim altaria martyrum corporibus imponi vel apponi. Prudentius Chymno 11 Пepi σrepávav, de sepulcro et altari S. Hippolyti :

D

Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
Propter ubi apposita est arca dicata Deo.
Illa sacramenti donatrix mensa, eademque
Custos fida sui martyris apposita.

Hieronymus adversus Vigilantium cap. 3: Male facit
ergo Romanus episcopus, qui super mortuorum homi-
num Petri et Pauli, secundum nos ossa veneranda,
secundum te vilem pulvisculum, offert Domino sacrifi-
cia, et tumulos eorum Christi arbitratur altaria? Quam-
quam Mensque Petri retineri poterat, ut inteiligat
mentem seu animam Petri non recipere seu admit-
tere has comessationes, quas doctrina sua damna-
vit. ROSVEYDUS.

De eodem abusu Augustinus presbyter Alypio Thagastensi episcopo scripsit anno 395 epistolam, quæ in nova S. Augustini editione primum prodiit n. 29, narrans quibus adhortationibus demum obtinuerit ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quæ in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat. Exstat Hipponensis concilii anno 393 celebrati canon concilio in Carthaginensi insertus, Ut nulli episcopi vel clerici in ecclePopuli etiam ab hujusmodi convisia conviventur viis, quantum fieri potest, prohibeantur : qui canon, procurante haud dubie Augustino tunc presbytero, editus fuit. Quippe Aurelium Carthaginensem paulo ante contestatus erat in epistola 22 ut viis omnibus occurreret huic malo per totam Africam dudum 947 grassanti; idque ipsi nisi concilii autoritate tolli non posse insinuarat. PP. Benedictini in epist. 29 S. Augustini.

[ocr errors]

Unde autem hæc in Ecclesia exorta fuerint, ibidem exponit Augustinus n. 9: Scilicet post persecutiones tam multas tamque vehementes, cum, facta pace, turbæ gentilium in Christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere,

927

nec facile ab his perniciosissimis et tam vetustissimis A voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse majoribus nostris, ut huic infirmitatis parti interim parceretur; diesque festos post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio, quamvis simili luxu, celebrarent: jam Christi nomine conligatis, et tantæ autoritatis jugo subditis salutaria sobrietatis præcepta traderentur, quibus jam propter præcipientis honorem ac timorem resistere non valerent; quocirca jam tempus esse, ut qui non se audent negare Christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quæ ut essent Christiani concessa sunt, cum Christiani sunt, respuantur.

Hanc ipsam ob causam Gregorius Thaumaturgus, teste vitæ ipsius scriptore Gregorio Nysseno, institutis in honorem sanctorum martyrum diebus festis, indulsit ut sese in iis fideles exhilararent. Eodem consilio adductus est Gregorius I. PP. ut hæc in lib. 1x Regist., epist. 71, Mellito abbati Brittaniam pergenti commendaret: Et quia boves solent in sacrificio dæmonum multos occidere, debet eis etiam hac de re solennitas immutari, ut die dedicationis, vel natalitiis sanctorum martyrum religiosis conviviis solennitatem celebrent ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Sed Augustinus S. Ambrosium laudat in lib. vi Confessionum, c. 2, quod Mediolani cibos ad sanctorum memorias afferri vetuerit, ut ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima. RR. PP. Benedictini.

[ocr errors]
[ocr errors]

Vide Ambrosium de Elia et Jejunio, c. 17, et Augustinum serm. de Diversis 5 et 101.

Not. 314. Aquæ cæcator Amalec. Attingit historiam, quæ narratur Genes. xxvi, 14: Invidentes Palæstini, omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore, obstruxerunt, implentes humo. LXX dixerunt ἐνέφραξαν φρέατα. Excæcandi verbo usus est Paulinus, ut apud Græcos dicitur tupan nidas, fons non apparens; thouμvu nyai, que fiunt C Tuplai, et obscurantur, seu inarescunt, vel alios sub terra meatus quærunt. Ovidius IV de Pont., eleg. 2:

Scilicet ut limus venas excrcat in undis.

Sed ejusmodi passum esse injuriam Isaac, dicit Scriptura, cum diversaretur apud Abimelech regem Palastinorum in Geraris, non ab Amalecitis vexatum, qui procul a Philisthæorum finibus habitabant. Nam ut autor est Josephus lib. 1 Antiq., cap. 2: oi Thv Γοβολίτην καὶ τὴν Πέτραν κατοικοῦντες καλοῦνται Αμαλη xital. Qui Gobolitidem regionem et urbem Petram incolunt, vocantur Amalecita. Itaque Arabiæ Petrææ sive Idumææ inferioris incolæ erant Amalecitæ. Unde Hieron. in Tradit. Hebraic. II Reg.: Amalecites et Idumæus unum est. Duc.

[ocr errors]

IN POEMA XXVIII.

Not. 315. Istic porticibus late circumdata longis. Harum porticuum intercolumnia ut plurimum cancellis ac pluteis munita erant, quibus incumbere licebat, et in atrium prospicere. Paulinus

Sed circumjectis in porticibus spatiari. Romani vero ejusmodi atria paradisos vocabant, Galli parvis. Ita passim scriptores vocem hanc usurpant a Græco napades desumtam, estque locus septus porticibus in quibus deambulationes fiunt. CANGIUS, in Constantinop. Christ., pag. 20.

-

Not. 316. Impluvio. Ita reposuerat Cauchius in margine sui libri, nescio an ex conjectura, an ex libro impresso. Ante erat in clivo, quod malim retinere, donec quid certius constet fide mss. RoSVEYDUS. Vide not. 167.

Not. 317. Trinaque cancellis currentibus ostia pandant. A nao in bema aditus patebat per tres portas que in cancellis aperiebantur, mediam ingentem vel majorem, alias minoris magnitudinis ad utrumque latus. Ejusmodi bematis portas y'as Oúpas scriptores Græci passim 948 vocant. CANGIUS, in Constantinop. Christ., lib. in, 3, pag. 63.

928

Not. 318. Agmina concharum.-Concha, vas aquis capiendis aptum. Eucherius in librum Regum : Lutres, concha, vel canthari aquarii. Martyrium quatuor coronatorum: Cœperunt in nomine "Christi" cavare conchas, el pegas, et lectos, cum sigillis et cantharis, cum magna tenuitate urtis. Anastasius in Leone III, de Patriarchio Lateranensi: In quo loco et accubita collocavit, et in medio concham porphyreticam aquam fundentem, ubi per accubita intelligo cancellos et repagula circumquaque structa, quibus incumbebant, uti hic Paulinus:

Sed circumjectis in porticibus spatiari
Copia larga subest, interpositisque columnas
Cancellis fessos incumbere, et inde fluentes
Aspectare jocos.

ROSVEYDUS.
Vide not. 320.

Sæpius

Not. 319. Vicit brevis astula flammam. hæc vox Paulino usurpata. Epistola 11: Et in segB mento pene atomo astulæ brevis. Epistola 12 : Brevis astula pignus. Scribunt plerique hastula, quasi diminutivum ab hasta esset sed scribendum astula. Isidorus 1. xvi Originum, c. 6: Astula a tollendo nuncupata, quasi abstula. Fomes est astula, quæ ab arboribus excutitur recisione, aut astulæ ambuste, aut ligno cavata, a fungis nomine accepto, quod ita capiar ignem. De quo Virgilius: Rapuitque in fomite flammam, quæ fere desumta ex Servio Danielis ad 1 Æn. et cum eo comparanda. Idem lib. xix Originum, cap. 19 : Ascia ab astulis dicta, quas a ligno eximit. Hispani hodie astillas vocant quæ Græci xάppn. Aliis autoribus dicitur assula, forte ab absiliendo, dum materia cæditur. Plinius. lib. xvi, cap. 11 : Flos crudus resina, cum multa assula tenui brevique avulsus, conciditur ad cribri minuta. Idem lib. xxix, cap. 2: Alii succidam, assulis tædæ subjectis, et subinde interstratis, oleo aspersam accendunt. Vitruvius lib. vii, cap. 6: Cœmenta marmorea sive assulæ dicuntur, quæ marmoraex arboribus, dum cæduntur, excussæ : quæ pene exrii ex operibus dejiciunt. Festus: Fomites sunt assulæ, scribit Isidorus supra unde apparet olim apud Festum astulæ lectum pro assulæ. Ab assula Plinio lib. XXII, cap. 22, assulose formatur : Calamus melor, qui minus fragilis, et qui assulose potius_quam_raphani modo frangitur. Plautus Captivis et Menæchmis assulatim; item Nævio. Vide Nonium. RosVeydus. Not. 320. Insita cella procul, etc. concha inter eruditos omnino non constat. Concha Quid fuerit bematis, seu partis illius templi in qua sacra pera guntur pars præcipua fuit. Ex ichnographis aliquot a Goaro exhibitis pag. 13, 26, 27, videre est in ea parte in qua stat, vel statuitur altare, recessus aliquot in modum hemicylindri superne (ut par est credere) in concha speciem clausi. Concha autem plerisque in ecclesiis ita porro efficta erat, ut etsi unica superne appareret, trinos tamen recessus operiret, ac proinde triplicem concham efficeret, ut observat Silentiarius part. 1, versu 272, ubi satis ostendit inferne, seu sub conchæ volutatione tres conchas contineri quæ unica sphæræ quarta parte continentur ac conteguntur. Trinos istos recessus belle descripsit Paulinus Natal. 10:

D

Est etiam.....

et epist. 32 ad Severum :

Prospectus vero basilicæ... receptal orantes. Triplicem igitur recessum habet concha sub ea de concameratione, majorem et medium, in quo era. sacra mensa, et sacerdotum sedes, seu synthron us Duos præterea alios minores, alterum ad dextra seu septentrionem, quem prothesin vocabant; alterum ad sinistram seu meridiem, diaconicum appella tum. Enimvero ab hac triplici concha trichoram apsidem apud Paulinum dictam vult Salmasius. CANGIUS, in Constantinop. Christ., lib. 1, pag. 44. Vide not. 150 et 159.

Not. 321. Stellato speciosa tholo. Tholus est te studo orbiculata, in sphæræ modum compacta. Hane

[ocr errors]

ecclesiasticis in Luca: Sepultus est Constantinopoli, ad quam urbem vigesimo Constantini anno ossa ejus cum reliquiis Andreæ apostoli translata sunt de Achaia. Ado in libello Festivitatum apostolorum, 24 Januarii, postquam de Timothei natali egit: Cujus corpus cum reliquiis B. Andreæ et Lucæ, 20 Constantii anno Constantinopolim translatum est. Ad Constantium quoque horum translationem referunt Menexa 30 Novembris in Andrea, et 18 Octobris in Luca. An Constantinus animo destinarat facere, quod postea filius ejus Constantius perfecit? Certe in eum finem apostolorum ecclesiam ædificarat. Socrates lib. 1, cap. 26: 'ATOTEfeis v tỷ ixxìnoix tỷ ètwriμg Tây Αποστόλων, ἣν δι ̓ αὐτὸ τοῦτο πεποιήκει, ὅπως ἂν οἱ βασιλεῖς τε καὶ ἱερεῖς, τῶν ̓Αποστολικῶν λειψάνων μὴ ἀποJeμπávovτo. In ecclesia Apostolorum reponitur Constantinus: quum quidem ecclesiam ob eam ipsam causam Constantinus ædificaverat, ne imperatores et sacerdotes apostolorum reliquiis aliquando destituerentur. Vide Baronium ad Martyrologium Ronianum 9 Maii. ROSVEYDUS.

Tulgo 66lov vocant Græci scriptores. Est autem 660s A sit Scaliger. Ita idem Hieronymus de Scriptoribus apud Isidorum et Papiam, eminens rotunditas et fatigi um templi. Ugutioni autem proprie tholus, est velut scutum breve, quod in medio tecti est, in quo trab es coeunt. A quibusdam etiam vocatur trullus. CANGIUS, in Constantinop. Christ., pag. 29. Not. 322. Tunc quoque cum dabitur, etc. Egregie Paulinus materialem templi structuram incipit transferre ad spiritalis templi structuram et ornatum; quo illi præiverat Panegyristes quidam_ oratione sua, quam habuit in dedicatione templi Tyri, a Paulino ejus urbis episcopo 949 non tam renovati, quam ampliore forma recens exstructi: ex qua intelligere est, monente Baronio, tomo III, anno Christi 314, ecclesiarum structuras haud perfunctorie absque spiritali intelligentia, sed summo religionis studio consuevisse a majoribus erigi; nempe ut quælibet structura pars quid mysticum præesignaret; usque adeo ut ipsi etiam throni atque subsellia, ipsæque templi fenestræ, divinum aliquid repræsentarent, locis in eis pro cujusque dignitate dispositis, et egregie concinnatis. Sane qui templa hæc duo comparaverit, Nolanum et Tyrium, magnam inter utrumque similitudinem inveniet, et utrumque ad æmulationem Salomonii templi fuisse. RosVEVDUS.

Not. 323. Qui vorat Ethiopem. Hic quoque nonnihil a Scripturæ sententia discedit autor, cum dicat draconem Æthiopas devorare, cum apud Davidem psalmo LXXIII, 14, legamus contra, Tu confregisti capita draconis, dedisti eum escam populis Æthiopum; quo loco nonnulli ad litteram intelligunt ejecta fuisse cadavera Ægyptiorum in Ethiopicum littus Africa una cum principe ipsorum Pharaone. Pharao igitur est ille draco datus in escam Ethiopibus. At hic noster ait draconem vorare populos Æthiopum spiritualium, hoc est, eorum qui vitiorum æstibus exusti et inobscurati sunt. Utramque tamen sententiam involvit in suo commentario in cap. vIII Osex Cyrillus Alexandr. : Οἱ γὰρ μελάντατον ἔχοντες ἔν γε δή σφισιν αὐτοῖς καὶ ἀφεγγῆ τὸν νοῦν, Αιθίοπες εἰκότως καὶ νοοῦντ ̓ ἂν καὶ λέγοιντο πρός τε ἡμῶν αὐτῶν καὶ παρὰ Θεοῦ. Οὗτοι τρέφουσι τὴν πολυκέφαλον δράκοντα, καὶ αὐτοὶ αὐτὸν σιτοῦνται πάλιν. Qui enim nigerrimam et lucis expertem in seipsis mentem habent, jure Ethiopes et intelligi et dici a nobis ipsis et a Deo possunt. Hi multicipitem draconem pascunt, ipsique vicissim ab eo pascuntur. Duc.

IN POEMA XXX.

Not. 324. Antiochia et Ostia Lucam.- Mirum a Paulino asseri Lucæ reliquias servari Antiochiæ et Ostiæ, cum Martyrologium Romanum 9 Maii dicat ejus reliquias translatas ex Achaia Constantinopolim, quod et aliunde sequenti notatione docetur et 18 Octobris in eodem Martyrologio ossa S. Lucae dicantur Constantinopoli translata Pataviuni. Nisi tantum velit Antiochiam et Ostiam, Lucam Evangelii proseminatorem habuisse egregium fors et reliquias aliquas ejus aliunde expetierint. Gregorius quoque papa, cum diaconus Constantinopoli legatum ageret, impetravit a Tiberio imp. brachium S. Luce. Baron. an. 586. RosvEY

DUS.

-

B

Not. 325. Nam Constantinus, etc. Quod hic Paulinus habet de reliquiis Andreæ et Timothei Constantinopolim translatis a Constantino, habes etiam apud Hieronymum adversus Vigilantium, et ubi Lucam jungit: Sacrilegus fuit Constantinus imperator, qui sancias reliquias Andreæ et Lucæ et Timothei iranstulit Constantinopolim? Mirum tamen et Hieronymum ipsum et alios omnes autores translationem harum reliquiarum Constantio assignare. Hieronymus additione ad Chronicon Eusebii anno 19 Constantii : Reliquia apostoli Timothei Constantinopolim invectæ. Idem anno 20 ejusdem imp., Constantio Romam ingresso, ossa Andreæ apostoli, et Lucæ evangelista a Constantinopolitanis miro favore suscepta. Eo anno ponunt hanc translationem vetustissimi mss. etiam Amandinus, litteris capitalibus scriptus, non 21, uti expres

[ocr errors]

D

et w,

-

950 Not. 326. Alpha itidem mihi Christus et Q. Apocalypsis c. 1, v. 8: Ego sum a et w, principium et finis, dicit Dominus. Et cap. xxII, v. 13: Ego sum a primus et novissimus, principium et finis. Clemens Alexandrinus lib. 1 Pædagog., cap. 6: EixóτWS γάλα αὖθις υπισχνείται τοῖς δικαίοις ὁ Κύριος, ἵνα δὴ σαφῶς ὁ Λόγος ἄμφω δειχθῇ, Α καὶ Ω, ἀρχὴ καὶ τέλος. Jure justis lac Dominus pollicetur, ut aperte Verbum esse utrumque ostendatur, a et e, principium et finem. Tertullianus lib. de Monogamia, cap. 5: Duas Græciæ litteras summam et ultimam sibi induit Dominus, initii et finis concurrentium in se figuras; uti quemadmodum a ads usque volvitur, et rursus ad a replicatur, ita ut ostenderet in se esse et initii decursum ad finem, et finis recursum ad initium: ut omnis dispositio in eum desinens, per quem cœpta est, per Sermonem scilicet Dei, qui caro factus est, proinde desinat quemadmodum et capit. Quæ exscribit Isidorus l. 1 Etymol., c. 3. Epiphanius in Ancorato inde geminam Christi naturam colligit. Item Origenes tom. I in Johan. Prudentius hym. 9 Cathemerinon :

Corde natus ex parentis aute mundi exordium,
Alpha et cognominatus, ipse fons et clausula

Omnium, quæ sunt, fuerunt, quæque post futura sunt. Reperiuntur varii nummi imperatorum cum & et inscripti. Vide apud nostrum Gretserum, tom. III, de Cruce lib. 1, cap. 9: Constantii; c. 10: Magnentii et Decentii; c. 11: Joviani. Item apud Lipsium lib. I de Cruce, cap. 15: Decentii. Vide et Gretzerum nostrum tomo III, de Cruce lib. 1, cap. 30.

Occasione harum litterarum Marcus et Cularbasus hæretici hæresim suam struxerunt in alphabeto Græco. Tertullianus de Præscript. cap. 50: Non defuerunt post hos Marcus quidam et Colarbasus, novam hæresim ex Græcorum alphabeto componentes. Negant enim veritatem sine istis posse litteris inveniri; immo totam plenitudinem et perfectionem veritatis in istis litteris esse dispositam; propter hanc enim causam Christum dixisse, Ego suma et . Hinc in nummo Basilidianorum apud ducem Arschotanum, Alphaeto, quod esta et . Nam & olim Ionice etiam per o scriptum; ut patet apud Scal., p. 102 Animadv. in Græca Eusebiani Chronici. ROSVE DUS.

[ocr errors]

Not. 327. Vexillumque crucis super omnia sidera fixit. Mirum quomodo vexillum crucis super omnia sidera fixum sit. Appariturum in coelo signum crucis in die judicii, asserunt plerique Patres ex Matth. XXIV: Tunc parebit signum filii hominis in cœlo. Sed hoc signum an ex aere formandum sit, an vero sit ipsa crux futura in qua Christus pependit, dubium est. Pro posteriore sententia videtur S. Paulinus facere, cui consonat Chrysostomus homilia de Cruce et Latrone : Βούλει μαθεῖν πῶς καὶ βασιλείας σύμβολον ὁ σταυρὸς, καὶ πῶς σεμνὸν τὸ πρᾶγμά ἐστιν; οὐκ ἀφῆκεν αὐτὸν μόνον ἐπὶ τῆς γῆς, ἀλλ' ἀνήγαγεν αὐτὸν εἰς τὸν οὐρανόν. Πόθεν δῆλον τοῦτο; μετ ̓ αὐτοῦ μέλλει

« PoprzedniaDalej »